Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 141
Complete Works of Plautus Page 141

by Plautus


  habent hunc morem plerique argentarii,

  ut alius alium poscant, reddant nemini,

  pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.

  10 qui homo mature quaesivit pecuniam,

  nisi eam mature parsit, mature esurit.

  cupio aliquem emere puerum, qui usurarius

  nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.

  Cvrcvlio

  Nil tu me saturum monueris. memini et scio.

  15 ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.

  edepol ne ego hic med intus explevi probe,

  et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,

  ubi reliquiarum reliquias reconderem.

  quis hic est qui operto capite Aesculapium

  20 salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.

  simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.

  Lyc.

  Vnocule, salve.

  Cvrc.

  Quaeso, deridesne me?

  Lyc.

  De Coclitum prosapia te esse arbitror,

  nam ei sunt unoculi.

  Cvrc.

  Catapulta hoc ictum est mihi

  25 apud Sicyonem.

  Lyc.

  Nam quid id refert mea,

  an aula quassa cum cinere effossus siet?

  Cvrc.

  Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;

  nam illaec catapultae ád me crebro commeant.

  adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi

  30 quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.

  Lyc.

  Licetne ínforare, si incomitiare non licet?

  Cvrc.

  Non inforabis me quidem, nec mihi placet

  tuom profecto nec forum nec comitium.

  sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,

  35 inibis a me solidam et grandem gratiam.

  Lyconem quaero tarpezitam.

  Lyc.

  Dic mihi,

  quid eum nunc quaeris? aut cuiati’s?

  Cvrc.

  Eloquar.

  ab Therapontigono Platagidoro milite.

  Lyc.

  Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,

  40 dum scribo, explevi totas ceras quattuor.

  sed quid Lyconem quaeris?

  Cvrc.

  Mandatumst mihi,

  ut has tabellas ad eum ferrem.

  Lyc.

  Quis tu homo es?

  Cvrc.

  Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.

  Lyc.

  Summane, salve. qui Summanu’s? fac sciam.

  Cvrc.

  45 Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,

  summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.

  Lyc.

  Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:

  apud mé profecto nihil est Summano loci.

  sed istúm quem quaeris ego sum.

  Cvrc.

  Quaeso, tune is es,

  50 Lyco trapezita?

  Lyc.

  Ego sum.

  Cvrc.

  Multam me tibi

  salutem iussit Therapontigonus dicere,

  et has tabellas dare me iussit.

  Lyc.

  Mihin?

  Cvrc.

  Ita.

  cape, signum nosce. nostin?

  Lyc.

  Quidni noverim?

  clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.

  Cvrc.

  55 Quod istic scriptum est, id te orare iusserat

  profecto ut faceres, suam si velles gratiam.

  Lyc.

  Concede, inspiciam quid sit scriptum.

  Cvrc.

  Maxime,

  tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.

  Lyc.

  “Miles Lyconi ín Epidauro hospiti

  60 suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam

  salutem dicit.”

  Cvrc.

  Meus hic est, hamum vorat.

  Lyc.

  “Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet

  tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,

  quod te praesente isti egi teque interprete,

  65 et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:

  argentum des lenoni, is huic det virginem.”

  ubi ipsus? cur non venit?

  Cvrc.

  Ego dicam tibi:

  quia nudiusquartus venimus in Cariam

  ex India; ibi nunc statuam volt dare auream

  70 solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet

  septempedalis, factis monumentum suis.

  Lyc.

  Quam ob rem istuc?

  Cvrc.

  Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,

  Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,

  Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,

  75 Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,

  † Libyamque oram omnem Conterebromniam,

  dimidiam partem nationum usque omnium

  subegit solus intra viginti dies.

  Lyc.

  Vah.

  Cvrc.

  Quid mirare?

  Lyc.

  Quia enim in cavea si forent

  80 conclusi, ítidem ut pulli gallinacei,

  ita non potuere uno anno circumirier.

  credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.

  Cvrc.

  Immo etiam porro, si vis, dicam.

  Lyc.

  Nil moror.

  sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.

  85 atque eccum video. leno, salve.

  Cappadox

  Di te ament.

  Lyc.

  Quid hoc quod ad te venio?

  Capp.

  Dicas quid velis.

  Lyc.

  Argentum accipias, cum illo mittas virginem.

  Capp.

  Quid quod iuratus sum?

  Lyc.

  Quid id refert tua,

  dum argentum accipias?

  Capp.

  Qui monet quasi adiuvat.

  90 sequimini.

  Cvrc.

  Leno, cave in té sit mora mihi. —

  ACT IV.

  Choragvs

  Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.

  halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.

  ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;

  quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo

  5 credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,

  commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,

  ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,

  vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.

  qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;

  10 qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,

  ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.

  ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,

  symbolarum collatores apud forum piscarium.

  in foro infimo boni homines atque dites ambulant,

  15 in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;

  confidentes garrulique et malevoli supera lacum,

  qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam

  et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.

  sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.

  20 pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.

  in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,

  in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem

  vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.

  ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.

  25 sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. —

  Cvrcvlio

  I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.

  et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.

  Cappadox

  Nemo it infitias.


  Cvrc.

  At tamen meliusculum est monere.

  Lyco

  Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali

  5 causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,

  minas triginta.

  Capp.

  Meminero, de istoc quietus esto.

  et nunc idem dico.

  Cvrc.

  Et quidem meminisse ego haec volam te.

  Capp.

  Memini, et mancupio tibi dabo.

  Cvrc.

  Egon ab lenone quicquam

  mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,

  10 qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,

  alienos manu emittitis alienisque imperatis,

  nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.

  item genus est lenonium inter homines meo quidem animo

  ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:

  15 odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,

  nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;

  qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,

  eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.

  Lyc.

  Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.

  Cvrc.

  20 Eodem hércle vos pono et paro: parissimi estis hibus:

  hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;

  vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.

  rogitationis plurimas propter vos populus scivit,

  quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;

  25 quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.

  Lyc.

  Tacuisse mavellem.

  Capp.

  Hau male meditate maledicax es.

  Cvrc.

  Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,

  verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.

  ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.

  30 Lyco, numquid vis?

  Ly.

  Bene vale.

  Cv.

  Vale.

  Ca.

  Heus tu, tibi ego dico.

  Cvrc.

  Eloquere, quid vis?

  Capp.

  Quaeso, ut hanc cures, ut bene sit isti.

  bene ego istam eduxi meae domi et pudice.

  Cvrc.

  Si huius miseret,

  ecquid das qui bene sit?

  Capp.

  Malúm.

  Cvrc.

  Opust hóc qui te procures.

  Capp.

  Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi égo te;

  35 fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.

  Lyc.

  Summane, numquid nunciam me vis?

  Cvrc.

  Vale atque salve,

  nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.

  Lyc.

  Salutem multam dicito patrono.

  Cvrc.

  Nuntiabo. —

  Lyc.

  Numquid vis, leno?

  Capp.

  Istas minas decem, qui me procurem,

  40 dum melius sit mihi, des.

  Lyc.

  Dabuntur, cras peti iubeto. —

  Capp.

  Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.

  nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,

  sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;

  periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo.

  45 quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.

  nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare. —

  Therapontigonvs

  Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,

  sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.

  nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,

  quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.

  Lyco

  5 Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,

  sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.

  Ther.

  Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.

  Lyc.

  Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,

  nec daturus súm.

  Ther.

  Idem ego istuc quom credebam credidi,

  10 te nihil esse redditurum.

  Lyc.

  Quor nunc a me igitur petis?

  Ther.

  Scire volo quoi reddidisti.

  Lyc.

  Lusco liberto tuo,

  is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.

  qui has tabellas obsignatas attulit.

  Ther.

  Quas tu mihi tabellas?

  quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?

  15 nec mihi quidém libertus ullust.

  Lyc.

  Fácis sapientius

  quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt.

  Ther.

  Quid feci †

  Lyc.

  Quod mandasti feci, túi honoris gratia,

  tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.

  Ther.

  Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.

  Lyc.

  20 Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?

  ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.

  Ther.

  Quid valeam?

  Lyc.

  Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. —

  Ther.

  Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus

  ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?

  Cappadox

  Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.

  postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,

  ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,

  ut ego potius comedim quam ille.

  Ther.

  Iusseram salvere te.

  Capp.

  5 Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis

  in Epidaurum, hic hodie apud me — numquam delinges salem.

  Ther.

  Bene vocas, verum locata res est — ut male sit tibi.

  sed quid agit meum mercimonium ápud te?

  Capp.

  Nil apud mé quidem,

  ne facias testis, neque equidem debeo quicquam.

  Ther.

  Quid est?

  Capp.

  10 Quod fui iuratus feci.

  Ther.

  Reddin an non virginem,

  prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?

  Capp.

  Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.

  illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi

  male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo.

  T.

  15 Mihin malum minitare?

  C.

  Atque edepol non minitabor, sed dabo,

  mihi si perges mólestus esse.

  Ther.

  Leno minitatur mihi,

  meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?

  at ita me machaera et clupeus ...

  bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,

  20 iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.

  Capp.

  At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum

  bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,

  ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas

  non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.

  25 ego illam reddidi qui argentum a te attulit.

  Ther.

  Quis is est homo?

  Capp.

  Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum.

  Ther.

  Meum?

  attat, Curculio hercl
e verba mihi dedit, cum cogito.

  is mihi anulum subripuit.

  Capp.

  Perdidistin tu anulum?

  miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.

  Ther.

  30 Vbi nunc Curculionem inveniam?

  Capp.

  In tritico facillume,

  vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.

  ego abeo, vale atque salve. —

  Ther.

  Male vale, male sit tibi.

  quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?

  cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.

  ACT V.

  Cvrcvlio

  Antiquom poe+tam audivi scripsisse in tragoedia,

  mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.

  verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi

  non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest

  5 peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,

  rogat unde habeam. ‘quid id tu quaeris?’ ‘quia mi quaesitost opus.’

  nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.

  vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.

  Planesivm

  Phaedrome, propera.

  Phaedromvs

  Quid properem?

  Plan.

  Parasitum ne amiseris.

  magna res est.

  Phaed.

  Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.

  Plan.

  Teneo.

  Phaed.

  Quid negotist?

  Plan.

  Rogita unde istunc habeat anulum.

  pater istum meus gestitavit ...

  Cvrc.

  At mea matertera.

  Plan.

  5 Mater ei utendum dederat.

  Cvrc.

  Pater † uois rusum tibi.

  Plan.

  Nugas garris.

  Cvrc.

  Soleo, nam propter eas vivo facilius.

  Plan.

  Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.

  Cvrc.

  Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?

  Plan.

  Libera ego sum nata.

  Cvrc.

  Et alii multi qui nunc serviunt.

  Phaed.

  10 Enim vero irascor.

  Cvrc.

  Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.

  quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.

  Th.

  Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir?

  Cv.

  Audio.

  si vis tribus bolis, vel in chlamydem.

  Ther.

  Quin tu is in malam crucem

  cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.

  Cvrc.

  15 Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem

  me reposcis?

  Ther.

  Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri.

  C.

  Nullam abduxi.

  T.

  Certe eccistam video.

  Ph.

  Virgo haec libera est.

  Ther.

  Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?

  Phaed.

 

‹ Prev