Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 140
Complete Works of Plautus Page 140

by Plautus


  Pal.

  Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.

  Phaed.

  Quid si ádeam ad fores atque óccentem?

  Pal.

  Si lúbet, neque veto neque iúbeo,

  quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.

  Phaed.

  Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,

  55 vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,

  gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,

  fite causa mea ludii barbari,

  sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,

  quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.

  60 hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi

  nec mea gratia commovent se ocius.

  re spicio, nihili meam vos gratiam facere.

  st tace, tace.

  Pal.

  Taceo hercle equidem.

  Phaed.

  Sentio sonitum.

  tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.

  Leaena

  Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,

  ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.

  mane, suffundam aquolam.

  Pal.

  Viden ut anus tremula medicinam facit?

  eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.

  Planesivm

  5 Vbi tu es, qui me convadatu’s Veneriis vadimoniis?

  sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo.

  Phaed.

  Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.

  Plan.

  Anime mi, me procul amantem abesse haud consentaneumst.

  Phaed.

  Palinure, Palinure.

  Pal.

  Eloquere, quid est quod Palinurum voces?

  Phaed.

  10 Est lepida.

  Pal.

  Nimis lepida.

  Phaed.

  Sum deus.

  Pal.

  Immo homo haud magni preti.

  Phaed.

  Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?

  Pal.

  Male valere te, quod mi aegrest.

  Phaed.

  Male mi morigeru’s, tace.

  Pal.

  Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.

  Phaed.

  Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.

  Plan.

  15 Tene me, amplectere ergo.

  Phaed.

  Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.

  quia te prohibet erus, clam ero potior.

  Pl.

  Prohibet? nec prohibere quit,

  nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.

  Pal.

  Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:

  nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;

  20 verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.

  Phaed.

  Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,

  sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:

  dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.

  Pal.

  Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?

  25 nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.

  Phaed.

  Tace.

  Pal.

  Quid, taceam? quin tu is dormitum?

  Phaed.

  Dormio, ne occlamites.

  Pal.

  Tu quidem vígilas.

  Phaed.

  At meo more dormio: hic somnust mihi.

  Pal.

  Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.

  Plan.

  Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.

  Pal.

  Ilicet,

  30 pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.

  viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.

  etiam dispertimini?

  Plan.

  Nullum homini est perpetuom bonum:

  iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.

  Pal.

  Quid ais, propudium?

  tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?

  35 ebrióla, persollae nugae.

  Phaed.

  Tun meam Venerem vituperas?

  † quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?

  at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.

  em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.

  Pal.

  Tuam fidem, Venus noctuvigila.

  Phaed.

  Pergin etiam, verbero?

  Plan.

  40 Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.

  Pal.

  Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:

  bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.

  hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?

  Phaed.

  Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.

  Pal.

  45 Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.

  Plan.

  Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,

  aeditumum aperire fanum ... quo usque, quaeso, ad hunc modum

  inter nos amore utemur semper surrepticio?

  Phaed.

  Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam

  50 petere argentum, is hodie hic aderit.

  Plan.

  Nimium consultas diu.

  Phaed.

  Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam

  in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.

  Plan.

  Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.

  Phaed.

  Siquidem herclé mihi regnum detur, numquam id potius persequar.

  55 quando ego te videbo?

  Plan.

  Em istoc verbo vindictam para:

  sí amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.

  bene vale.

  Phaed.

  Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.

  Pal.

  Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo.

  Phaed.

  Sequere me. —

  ACT II.

  Cappadox

  Migrare certumst iam nunc e fano foras,

  quando Aesculapi ita sentio sententiam,

  ut qui me nihili faciat nec salvom velit.

  valetudo decrescit, adcrescit labor;

  5 nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,

  geminos in ventre habere videor filios.

  nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.

  Palinvrvs

  Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi

  atque istam exturbes ex animo aegritudinem.

  10 paves, parasitus quia non rediit Caria:

  adferre argentum credo; nam si non ferat,

  tormento non retineri potuit ferreo,

  quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.

  Ca.

  Quis hic est qui loquitur?

  Pa.

  Quoiam vocem ego audio?

  Capp.

  15 Estne hic Palinurus Phaedromi?

  Pal.

  Quis hic est homo

  cum collativo ventre atque oculis herbeis?

  de forma novi, de colore non queo

  novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.

  congrediar.

  Capp.

  Salve, Palinure.

  Pal.

  O scelerum caput,

  20 salveto. quid agis?

  Capp.

  Vivo.

  Pal.

  Nempe ut dignus es.

  sed quid tibi est?

  Capp.

  Lien enecat, renes dolent,

  pulmones distrahuntur, c
ruciatur iecur,

  radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.

  Pal.

  Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.

  Capp.

  25 Facile est miserum inridere.

  Pal.

  Quin tu aliquot dies

  perdura, dum intestina exputescunt tibi,

  nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,

  venire poteris intestinis vilius.

  Capp.

  Lien díerectust.

  Pal.

  Ambula, id lieni optumumst.

  Capp.

  30 Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.

  potin cóniecturam facere, si narrem tibi

  hac nocte quod ego somniavi dormiens?

  Pal.

  Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.

  quin coniectores a me consilium petunt:

  35 quod eis respondi, ea omnes stant sententia.

  Cocvs

  Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi

  quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium,

  quom veniat?

  Pal.

  Mane sis, dum huic conicio somnium.

  Coc.

  Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.

  Pal.

  5 Fateór.

  Coc.

  Abi, déprome.

  Pal.

  Age tu interea huic somnium

  narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.

  nam quod scio omne ex hoc scio.

  Cap.

  Operam ut det.

  Pal.

  Dabit. —

  Capp.

  Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens.

  da mi igitur operam.

  Coc.

  Tam etsi non novi, dabo.

  Capp.

  10 Hac nocte in somnis visus sum viderier

  procul sedere longe a me Aesculapium,

  neque eum ad me adire neque me magni pendere

  visumst.

  Coc.

  Item alios deos facturos scilicet:

  sane illi inter se congruont concorditer.

  15 nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,

  namque incubare satius te fuerat Iovi,

  qui tibi auxilio in iure iurando fuit.

  Capp.

  Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,

  locus nón praeberi potis est in Capitolio.

  Coc.

  20 Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio

  petas, ne forte tibi évenat magnum malum,

  quod in quiete tibi portentumst.

  Capp.

  Bene facis.

  ibo atque orabo. —

  Coc.

  Quae res male vortat tibi. —

  Palinvrvs

  Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?

  25 estne hic parasitus qui missust in Cariam?

  heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.

  Phaedromvs

  Quid istíc clamorem tollis?

  Pal.

  Parasitum tuom

  video currentem ellum usque in plátea ultima.

  hinc auscultemus quid agat.

  Phaed.

  Sane censeo.

  Cvrcvlio

  Dáte viam mihi, nóti atque ignoti, dúm ego hic officiúm meum

  facio: fugite omnes, abite et de via decedite,

  ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.

  ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,

  5 nec homo quisquamst tám opulentus, qui mi obsistat in via,

  nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,

  nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,

  quin cadat, quin capite sistat in via de semita.

  tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,

  10 qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,

  constant, conferunt sermones inter sese drapetae,

  obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,

  quos semper videas bibentes esse in thermipolio,

  ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,

  15 tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,

  ex unoquoque eorum exciam crépitum polentarium.

  tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via,

  et datores et factores omnis subdam sub solum.

  proin se domi contineant ... , vitent infortunio.

  Phaed.

  20 Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget,

  ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest.

  Cvr.

  Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?

  ita res subita est, celeriter mihi hoc hómine convento est opus.

  Pal.

  Te ille quaerit.

  Phaed.

  Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo.

  Cvrc.

  25 Quis vocat? quis nominat me?

  Phaed.

  Qui te conventum cupit.

  C.

  Haud magis me cupis quam ego te cupio.

  Ph.

  O mea opportunitas,

  Curculio exoptate, salve.

  Cvrc.

  Salve.

  Phaed.

  Salvom gaudeo

  te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?

  eloquere, obsecro hércle.

  Cvrc.

  Eloquere, te óbsecro, ubi súnt meae?

  Phaed.

  30 Quid tibist?

  Cvrc.

  Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.

  Phaed.

  Lassitudine hercle credo.

  Cvrc.

  Retine, retine me, obsecro.

  Phaed.

  Viden ut expálluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito

  et aqualem cum aqua? properatin ocius?

  Cvrc.

  Animo male est.

  Pal.

  Vin aquam?

  Cvrc.

  Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.

  Pal.

  35 Vae capiti tuo.

  Cvrc.

  Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.

  Pal.

  Maxume.

  Cvrc.

  Quid facitis, quaeso?

  Pal.

  Ventum.

  Cvrc.

  Nolo equidem mihi

  fieri ventulum.

  Phaed.

  Quid igitur vis?

  Cvrc.

  Esse, ut ventum gaudeam.

  Pal.

  Iuppiter te dique perdant.

  Cvrc.

  Perii, prospicio parum,

  gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,

  40 ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.

  Ph.

  Iám edes aliquid.

  Cv.

  Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.

  Pal.

  Immo si scias, reliquiae quae sint.

  Cvrc.

  Scire nímis lubet

  ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.

  Ph.

  Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium —

  Cv.

  Ain tu omnia haec?

  45 in carnario fortasse dicis.

  Ph.

  Immo in lancibus,

  quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.

  Cvrc.

  Vide

  ne me ludas.

  Phaed.

  Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.

  sed quod te misi, nihilo sum certior.

  Cvrc.

  Nihil attuli.

  Phaed.

  Perdidisti me.

  Cvrc.

  Invenire possum, si mi operam datis.

  50 postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,

  video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.

  scires velle gratiam tuam, n
oluit frustrarier,

  ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:

  respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,

  55 quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.

  Phaed.

  Perdis me tuis dictis.

  Cvrc.

  Immo servo et servatum volo.

  postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum

  med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.

  aggredior hominem, saluto adveniens. ‘salve’ inquit mihi,

  60 prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;

  dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,

  ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.

  dico me novisse. ‘quid? lenonem Cappadocem?’ annuo

  visitasse. ‘sed quid eum vis?’ “quia de illo emi virginem

  65 triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”

  ‘dédisti tu argentum?’ inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est

  illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo

  meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret

  operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”

  70 postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,

  vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.

  ‘quid si abeamus ac décumbamus?’ inquit. consilium placet:

  ‘neque diem decet morari, neque nocti nocerier.’

  ‘omnis res paratast’. et nos, quibus paratum est, assumus.

  75 postquam cenati atque appoti, talos poscit síbi in manum,

  provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;

  ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.

  Phaed.

  Meosne amores?

  Cvrc.

  Tace parumper. iacit volturios quattuor.

  talos arripio, invoco almam meam nutricem Hérculem,

  80 iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,

  caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,

  deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.

  rogant me servi quó eam: dico me ire quo saturi solent.

  ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.

  Phaed.

  85 Laudo.

  Cvrc.

  Laudato quando illud quod cupis effecero.

  ...

  eamus nunc intro, ut tabellas consignemus.

  Phaed.

  Num moror?

  Cvrc.

  Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,

  haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula,

  90 poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.

  tu tabellas consignato, híc ministrabit, égo edam.

  dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro.

  Phaed.

  Sequor. —

  ACT III.

  Lyco

  Beatus videor: subduxi ratiunculam,

  quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:

  dives sum, si non reddo eis quibus debeo.

  si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.

  5 verum hercle vero cum belle recogito,

  si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.

 

‹ Prev