Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 142

by Plautus


  Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.

  Ther.

  20 Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo.

  quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam.

  Phaed.

  Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,

  ambula in ius.

  Ther.

  Non eo.

  Phaed.

  Licet te antestari?

  Ther.

  Non licet.

  Phaed.

  Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;

  25 at ego, quem licet, te. accede huc.

  Ther.

  Servom antestari?

  Cvrc.

  Vide.

  em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius.

  Ther.

  Em tibi.

  C.

  O cives, cives.

  T.

  Quid clamas?

  Ph.

  Quid tibi istum tactio est?

  T.

  Quia mihi lubitum est.

  Ph.

  Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.

  Plan.

  Phaedrome, obsecro serva me.

  Ph.

  Tamquam me et genium meum.

  30 miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum,

  quem parasitus hic te elusit.

  Plan.

  Per tua genua te obsecro,

  ut nos facias certiores.

  Ther.

  Quid istuc ad vos attinet?

  quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.

  Cvrc.

  Vt fastidit gloriosus.

  Ther.

  Mitte istum, ego dicam omnia.

  Cvrc.

  35 Nihil est quod ille dicit.

  Plan.

  Fac me certiorem, óbsecro.

  Ther.

  Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite.

  pater meus habuit Periplanes †Planesium

  is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,

  ut aequom fuerat, filio.

  Plan.

  Pro Iuppiter.

  Ther.

  40 Et istó me heredem fecit.

  Plan.

  O Pietas mea,

  serva me, quando ego te servavi sedulo.

  frater mi, salve.

  Ther.

  Qui credam ego istuc? cedo,

  si vera memoras, quae fuit mater tua?

  Plan.

  Cleobula.

  Ther.

  Nutrix quae fuit?

  Plan.

  Archestrata.

  45 ea me spectatum tulerat per Dionysia.

  postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,

  exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,

  ego pertimesco: tum ibi mé nescio quis arripit

  timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.

  50 nec quo me pacto abstulerit possum dicere.

  Ther.

  Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,

  ubi is est homó qui te surripuit?

  Plan.

  Nescio.

  verum hunc servavi semper mecum una anulum;

  cum hoc olim perii.

  Ther.

  Cedo, ut inspiciam.

  Cvrc.

  Sanan es,

  55 quae isti committas?

  Plan.

  Sine modo.

  Ther.

  Pro Iuppiter,

  hic est quem egó tibi misi natali die.

  tam facile novi quam me. salve, mea soror.

  Plan.

  Frater mi, salve.

  Phaed.

  Deos volo bene vortere

  istam rem vobis.

  Cvrc.

  Et ego nobis omnibus:

  60 tu ut hodie adveniens cenam des sororiam,

  hic nuptialem cras dabit. promittimus.

  Ther.

  Tace tú.

  Cvrc.

  Non taceo, quando res vortit bene.

  tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.

  Ther.

  Quid dotis?

  Cvrc.

  Egone? ut semper, dum vivat, me alat.

  65 verum hercle dico.

  Ther.

  Me lubente feceris.

  sed leno hic debet nobis triginta minas.

  Phaed.

  Quam ob rem istuc?

  Ther.

  Quia ille íta repromisit mihi:

  si quisquam hanc liberali asseruisset manu,

  sine controversia omne argentum reddere.

  70 nunc eamus ad lenonem.

  Cvrc.

  Laudo.

  Phaed.

  Hoc prius volo,

  meam rem ágere.

  Ther.

  Quid id est?

  Phaed.

  Vt mihi hanc despondeas.

  Cvrc.

  Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?

  T.

  Si haec volt.

  Pl.

  Mi frater, cupio.

  T.

  Fiat.

  C.

  Bene facis.

  Phaed.

  Spondesne, miles, mi hanc uxorem?

  Ther.

  Spondeo.

  Cvrc.

  75 Et ego hoc idem una spondeo.

  Ther.

  Lepide facis.

  sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum.

  Cappadox

  Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:

  nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.

  non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.

  vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.

  5 postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;

  pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.

  verum amici compulerunt: reddit argentum domo.

  nunc domum properare certumst.

  Ther.

  Heus tu, leno, te volo.

  Phaed.

  Et ego te volo.

  Capp.

  At ego vos nolo ambos.

  Ther.

  Sta sis ilico,

  10 atque argentum propere propera vomere.

  Capp.

  Quid mecum est tibi?

  aut tibi?

  Ther.

  Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium

  atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent.

  Phaed.

  Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,

  ferreo ego dico.

  Capp.

  At ego vos ambo in robusto carcere

  15 ut pereatis.

  Phaed.

  Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.

  Th.

  Quidquid est, ipse ibit potius.

  Ca.

  Pro deum atque hominum fidem,

  hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?

  obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.

  Plan.

  Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.

  20 bene et pudice me domi habuit.

  Ther.

  Haud voluntate id sua:

  Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;

  nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.

  Phaed.

  Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere.

  mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,

  25 siquidem voltis quod decrero facere.

  Ther.

  Tibi permittimus:

  Capp.

  Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.

  T.

  Quódne promisti?

  Ca.

  Qui promisi?

  Ph.

  Lingua.

  Ca.

  Eadem nunc nego.

  dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.


  Ph.

  Nihil agit, collum obstringe homini.

  Ca.

  Iam iam faciam ut iusseris.

  Ther.

  30 Quando vir bonus es, responde quod rogo.

  Capp.

  Roga quód lubet.

  Ther.

  Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,

  te omne argentum redditurum?

  Capp.

  Non commemini dicere.

  Ther.

  Quid? negas?

  Capp.

  Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?

  Ther.

  Me ipso praesente et Lycone tarpezita.

  Capp.

  Non taces?

  Ther.

  35 Non taceo.

  Capp.

  Non ego te flocci facio; ne me territes.

  Ther.

  Me ipso praesente et Lycone factum est.

  Phaed.

  Satis credo tibi.

  nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:

  libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †

  haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.

  Ther.

  40 Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.

  Capp.

  Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.

  et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.

  tu me sequere.

  Ther.

  Quo sequar te?

  Capp.

  Ad trapezitam meum

  ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.

  Ther.

  45 Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.

  Capp.

  Ego te vehementer perire cupio, ne tu me nescias.

  Ther.

  Itane vero?

  Capp.

  Ita hercle vero.

  Ther.

  Novi ego hos pugnos meos.

  Capp.

  Quid tum?

  Ther.

  Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,

  placidum te hodie reddam.

  Capp.

  Age ergo, recipe áctutum.

  Ther.

  Licet.

  Phaed.

  50 Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.

  Ther.

  Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.

  EPIDICUS

  CONTENTS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  ACT I.

  Epidicvs

  Heús, adulescens.

  Thesprio

  Quís properantem mé reprehendit pállio?

  Ep.

  Familiaris.

  Th.

  Fateor, nam odio es nimium familiariter.

  Ep.

  Réspice vero, Thésprio.

  Th.

  Oh,

  Epidicumne ego conspicor?

  Ep.

  5 Satis recte oculis uteris.

  Th.

  Salve.

  Ep.

  Di dent quae velis.

  veníre salvom gaudeo.

  Th.

  Quid ceterum?

  Ep.

  Quod eo adsolet:

  cena tibi dabitur.

  Th.

  Spondeo.

  Ep.

  Quid?

  Th.

  Me accepturum, si dabis.

  Ep.

  Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,

  10 córpulentior videre atque habitior.

  Th.

  Huic gratia.

  Ep.

  Quám quidem te iam diu

  perdidisse oportuit.

  T.

  Mínus iam furtificus sum quam antehac.

  E.

  Quid ita?

  T.

  Rapio propalam.

  Ep.

  Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.

  15 nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:

  vix adipiscendi potestas modo fuit.

  Th.

  Scurra es.

  Ep.

  Scio

  te esse equidem hominem militarem.

  Th.

  Audacter quam vis dicito.

  quid ais? perpetuen valuisti?

  Ep.

  Varie.

  Th.

  Qui varie valent,

  capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.

  Ep.

  20 Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.

  Th.

  Probe.

  Ep.

  Quid erílis noster filius?

  Th.

  Valet púgilice atque athletice.

  Ep.

  Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio.

  sed ubíst is?

  Th.

  Advenit simul.

  Ep.

  Vbi is ergo est? nisi si in vidulo

  aut si in mellina attulisti.

  Th.

  Di te perdant.

  Ep.

  Te volo —

  25 percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi.

  Th.

  Ius dícis.

  Ep.

  Me decet.

  Th.

  Iam tu autem nobis praeturam geris?

  Ep.

  Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum?

  Th.

  At únum a praetura tua,

  Epídice, abest.

  Ep.

  Quidnam?

  Th.

  Scies:

  30 lictores duo, duo ulmei

  fasces virgarum.

  Ep.

  Vae tibi.

  sed quíd ais?

  Th.

  Quid rogas?

  Ep.

  Vbi árma sunt Stratíppocli?

  T.

  Pól illa ad hostis transfugerunt.

  E.

  Armane?

  T.

  Atque equidem cito.

  Ep.

  Sérione dicis tu?

  Th.

  35 Sério, inquam: hostes habent.

  Ep.

  Édepol facinus improbum.

  Th.

  At iam ante alii fecerunt idem.

  erit illi illa res honori.

  Ep.

  Qui?

  Th.

  Quia ante aliis fuit.

  Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:

  travolaverunt ad hostis.

  Ep.

  Tum ille prognatus Theti

  40 sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.

  id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,

  si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.

  Th.

  Supersede istis rebus iam.

  Ep.

  Tu ipse, ubi lubet, finem face.

  Th.

  Desiste percontarier.

  Ep.

  Loquere ipse: ubist Stratippocles?

  Th.

  45 Est causa qua causa simul mecum ire veritust.

  Ep.

  Quidnam id est?

  Th.

  Patrem videre se nevolt etiam nunc.

  Ep.

  Quapropter?

  Th.

  Scies.

  quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam

  dé praeda mercatust.

  Ep.

  Quid ego ex te audio?

  Th.

  Hoc quod fabulor.

  Ep.

  Cúr eam emit?

  Th.

  Animi causa.

  Ep.

  Quót illic homo animos habet?

  50 nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo,

  ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina,

  quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddid
i.

  Th.

  Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.

  Ep.

  Vaé misero mihí, male perdidit me.

  Th.

  Quíd istuc? quidnam est?

  Ep.

  55 Quid istanc quam emit, quanti eam emit?

  Th.

  Vili.

  Ep.

  Haud istuc te rogo.

  Th.

  Quid ígitur?

  Ep.

  Quot minis?

  Th.

  Tot: quadraginta minis.

  íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,

  in dies minasque argenti singulas nummis.

  Ep.

  Papae.

  Th.

  Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit.

  Ep.

  60 Di immortales, ut ego interii basilice.

  Th.

  Quid iam? aut quid est,

  Epídice?

  Ep.

  Perdidit me.

  Th.

  Quís?

  Ep.

  Ille qui arma pérdidit.

  Th.

  Nam quíd ita?

  Ep.

  Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas

  mittebat — sed taceam optumum est,

  plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.

  Th.

  65 Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom†

  videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.

  Ep.

  Potin út molestus ne sies?

  Th.

  Abeo.

  Ep.

  Asta, abire hinc non sinam.

  Th.

  Quíd nunc me retinés?

  Ep.

  Amatne ístam quam emit de praeda?

  Th.

  Rogas?

  deperit.

  Ep.

  Detegetur corium de tergo meo. †

  Th.

  70 Plusque amat quam te umquam amavit.

  Ep.

  Iuppiter te perduit.

  Th.

  Mítte nunciam, nam ílle me vetuit domum

  venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;

  íbi manere iussit, eo venturust ipsus.

  Ep.

  Quid ita?

  Th.

  Dicam:

  quía patrem prius convenire se non volt neque conspicari,

  75 quám id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.

  Ep.

  Eú edepol res turbulentas.

  Th.

  Mitte me ut eam nunciam.

  Ep.

  Haécine ubi scibit senex,

  púppis pereunda est probe.

  Th.

  Quíd istuc ad me attinet,

  80 quó tu intereas modo?

  Ep.

  Quía perire solus nolo, te cupio perire mecum,

  benevolens cum benevolente.

  Th.

  Abi ín malam rem maxumam a me

  cum ístac condicione.

  Ep.

  I sane, siquidem festinas magis.

  Th.

  Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius. —

  Ep.

  85 Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,

  Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.

  tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,

  non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.

  néque ego nunc quó modo

  90 me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet.

  égo miser pérpuli

 

‹ Prev