Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 145

by Plautus

Per.

  35 Cedo manum.

  Phil.

  Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem

  mulierem retines.

  Per.

  Quid est quod voltus turbatust tuos?

  Phil.

  Filiam quam ex te suscepi —

  Per.

  Quid eam?

  Phil.

  Eductam perdidi.

  hostium est potita.

  Per.

  Habe animum lenem et tranquillum. tace.

  domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico

  40 ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,

  ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter

  accuravit, utut ad alias res est impense inprobus.

  Phil.

  Fac videam, si mea, si salva mihi sit.

  Pe.

  Eho, istinc, Canthara,

  iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,

  45 ut suam videat matrem.

  Phil.

  Remigrat animus nunc demum mihi.

  Acropolistis

  Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?

  Per.

  Vt matrem tuam

  videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.

  Acr.

  Quam meam matrem?

  Per.

  Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.

  Phil.

  Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?

  Per.

  Tua filia.

  Phil.

  5 Haecine?

  Per.

  Haec.

  Phil.

  Egone osculum huic dem?

  Per.

  Quor non, quae ex te nata sit?

  Phil.

  Tú homo insanis.

  Per.

  Egone?

  Phil.

  Tune.

  Per.

  Quor?

  Phil.

  Quia ego hanc quae siet

  neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.

  Per.

  Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem

  habet haec, ...

  Ph.

  10 ... aliter catuli longe olent, aliter suis.

  ne ego eam novisse ...

  Per.

  Pro deum atque hominum fidem,

  quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi

  atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem

  tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?

  Acr.

  15 Quid loquar vis?

  Per.

  Haec negat se tuam esse matrem.

  Acr.

  Ne fuat,

  si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia;

  non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.

  Per.

  Cur me igitur patrem vocabas?

  Acr.

  Tua istaec culpast, non mea.

  non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?

  20 hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.

  negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est.

  postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;

  Epidicus mihi fuit magister.

  Per.

  Perii, plaustrum perculi.

  Acr.

  Numquid ego ibi, pater, peccavi?

  Per.

  Si hercle te umquam audivero

  25 me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.

  Acr.

  Non voco.

  ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.

  Phil.

  Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,

  quibus de signis agnoscebas?

  Per.

  Nullis.

  Phil.

  Qua re filiam

  credidisti nostram?

  Per.

  Servos Epidicus dixit mihi.

  Phil.

  30 Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? †

  Per.

  Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?

  Phil.

  Perii misera.

  Per.

  Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;

  ego illam reperiam.

  Phil.

  Hinc Athenis civis eam émit Atticus:

  adulescentem equidem dicebant emisse.

  Per.

  Inveniam, tace.

  35 abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.

  ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:

  si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem. —

  ACT V.

  Stratippocles

  Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit

  neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus.

  quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine?

  Epidicvs

  Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,

  5 ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.

  Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;

  nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt

  sibi data esse verba.

  Str.

  Quíd agis, mea commoditas?

  Ep.

  Quod miser.

  Str.

  Quid est tibi?

  Ep.

  Quin tu mi adornas ad fugam viaticum,

  10 prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes

  quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.

  Str.

  Habe bonum animum.

  Ep.

  Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.

  Str.

  Ego te servabo.

  Ep.

  Edepol me illi melius, si nacti fuant.

  sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit?

  Str.

  15 Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda.

  Ep.

  Haecinest?

  Str.

  Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:

  usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.

  estne consímilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?

  Ep.

  Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas,

  20 quém Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.

  Str.

  Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus † pulmunes

  qui perhíbetur prius venisset quam tu advenisti mihi.

  Danista

  Haec edepol remorata med est.

  Str.

  Siquidem istius gratia

  id remoratu’s quod ista voluit, nimium advenisti cito.

  Dan.

  25 Age age, absolve me atque argentum numera, ne comites morer.

  St.

  Pernumeratumst.

  Da.

  Tene cruminam: huc inde.

  St.

  Sapienter venis.

  opperire, dum effero ad te argentum.

  Dan.

  Matura.

  Str.

  Domist. —

  Ep.

  Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?

  videon ego Telestidem te, Periphanai filiam,

  30 ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?

  Telestis

  Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?

  Ep.

  Non me nosti?

  Tel.

  Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.

  Ep.

  Non meministi me auream ad te afferre natali die

  lunulam atque anellum aureolum ín digitum?

  Tel.

  Memini, mi homo.

  35 tune is es?

  Ep.

&nbs
p; Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos.

  ... ália matre, uno patre.

  Tel.

  Quid pater meus? vivit?

  Ep.

  Animo liquido et tranquillo es, tace.

  Tel.

  Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.

  Ep.

  Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.

  Stratippocles

  40 Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.

  siquid erit dubium, immutabo.

  Dan.

  Bene fecisti, bene vale. —

  Str.

  Nunc enim tú mea es.

  Tel.

  Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.

  salve, frater.

  Str.

  Sanan haec est?

  Ep.

  Sana, si appellat suom.

  S.

  Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo?

  Ep.

  45 Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.

  Str.

  Perdidisti et repperisti me, soror.

  Ep.

  Stultu’s, tace.

  tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea;

  et sororem in libertatem idem opera concilio mea.

  Str.

  Epidice, fateor —

  Ep.

  Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri;

  50 cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium.

  Str.

  Sequere hac me, soror.

  Ep.

  Ego ad vos Thesprionem iussero

  huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes,

  suppetias mihi cum sorore ferre.

  Str.

  Facile istuc erit. —

  Ep.

  Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,

  55 magnast res. minoris multo facio quam dudum senes.

  remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites.

  eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.

  non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi

  pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor. —

  Periphanes

  Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos

  habet?

  Apoecides

  Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.

  Per.

  Tace sis, modo sine me hóminem apisci.

  Ap.

  Dico ego tibi iam, ut scias:

  alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,

  5 lassitudine invaserunt misero in genua flemina.

  Per.

  Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,

  ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!

  Ap.

  Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:

  quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.

  Epidicvs

  10 Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium

  mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.

  quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,

  apolactizo inimicos omnis.

  Per.

  Vbi illum quaeram gentium?

  Ap.

  Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.

  Ep.

  15 Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.

  num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?

  ...

  nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;

  tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.

  Per.

  20 Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit.

  Ep.

  Quin colligas?

  Ap.

  Edepol mancipium scelestum.

  Ep.

  Te profecto, Apoecides,

  nil moror mihi deprecari.

  Ap.

  Facile exoras, Epidice.

  Ep.

  Ecquid agis?

  Per.

  Tuon arbitratu?

  Ep.

  Meo hercle vero atque hau tuo

  colligandae haec sunt tibi hodie.

  Per.

  At non lubet, non colligo.

  Ap.

  25 Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.

  Ep.

  Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.

  Per.

  At mihi magis lubet solutum te rogitare.

  Ep.

  At nil scies.

  Per.

  Quid ago?

  Ap.

  Quid agas? mos geratur.

  Ep.

  Frugi es tú homo, Apoecides.

  Per.

  Cedo manus igitur.

  Ep.

  Morantur nihil. atque arte colliga.

  Per.

  30 Nihil moror.

  Ep.

  Obnoxiose.

  Per.

  Facto opere arbitramino.

  Ep.

  Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.

  Per.

  Qua fiducia ausu’s primum, quae emptast nudiustertius,

  filiam meam dicere esse?

  Ep.

  Libuit: ea fiducia.

  Per.

  Ain tu? libuit?

  Ep.

  Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.

  Per.

  35 Quam negat novisse mater?

  Ep.

  Ni ergo matris filia est,

  in meum nummum, in tuom talentum pignus da.

  Per.

  Enim istaec captiost.

  sed quis east mulier?

  Ep.

  Tui gnati amica, ut omnem rem scias.

  Per.

  Dedin tibi minas triginta ob filiam?

  Ep.

  Fateor datas

  et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam

  40 pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.

  Per.

  Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia

  fidicina?

  Ep.

  Factum hercle vero, et recte factum iudico.

  Per.

  Quid postremo argento factum est quod dedi?

  Ep.

  Dicam tibi:

  neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.

  Per.

  45 Quor dare ausu’s?

  Ep.

  Quia mi libitum est.

  Per.

  Quae haec, malum, impudentiast?

  Ep.

  Etiam inclamitor quasi servos?

  Per.

  Cum tu es liber, gaudeo.

  Ep.

  Merui ut fierem.

  Per.

  Tu meruisti?

  Ep.

  Vise intro: ego faxo scies

  hoc ita esse.

  Per.

  Quid est negoti?

  Ep.

  Iam ipsa res dicet tibi.

  abi modo intro.

  Ap.

  Ei, non illuc temerest.

  Per.

  Adserva istum, Apoecides. —

  Ap.

  50 Quid illuc, Epidice, est negoti?

  Ep.

  Maxima hercle iniuria

  vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia.

  Ap.

  Ain tu te illius invenisse filiam?

  Ep.

  Inveni, et domi est.

  sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.

  Ap.

  Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?

  Ep.

  55 Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.

  Per.

  Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego,

  ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.

  Ep. />
  Ne attigas.

  Per.

  Ostende vero.

  Ep.

  Nolo.

  Per.

  Non aequom facis.

  Ep.

  Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.

  Per.

  60 Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium

  tibi dabo.

  Ep.

  Quid deinde porro?

  Per.

  Libertatem.

  Ep.

  At postea?

  novo liberto opus est quod pappet.

  Per.

  Dabitur, praebebo cibum.

  Ep.

  Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves.

  Per.

  Oro te, Epidice,

  mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea.

  65 at ob eam rem liber esto.

  Ep.

  Invitus do hanc veniam tibi,

  nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.

  Poeta

  Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.

  plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.

  MENAECHMI

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  PROLOGVS

  Salutem primum iam a principio propitiam

  mihi atque vobis, spectatores, nuntio.

  apporto vobis Plautum, lingua non manu,

  quaeso ut benignis accipiatis auribus.

  5 nunc argumentum accipite atque animum advortite;

  quam potero in verba conferam paucissuma.

  atque hoc poetae faciunt in comoediis:

  omnis res gestas esse Athenis autumant,

  quo íllud vobis graecum videatur magis;

  10 ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.

  atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen

  non atticissat, verum sicilicissitat.

  huic argumento antelogium hoc fuit;

  nunc argumentum vobis demensum dabo,

  15 non modio, neque trimodio, verum ipso horreo:

  tantum ad narrandum argumentum ádest benignitas.

  mercator quidam fuit Syracusis senex,

  eí sunt nati filii gemini duo,

  ita forma simili pueri, út mater sua

  20 non internosse posset quae mammam dabat,

  neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,

  ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:

  ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat.

  postquam iam pueri septuennes sunt, pater

  25 oneravit navem magnam multis mercibus;

  imponit geminum álterum in navem pater,

  Tarentum avexit secum ad mercatum simul,

  illum reliquit alterum ápud matrem domi.

  Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.

  30 mortales multi, ut ad ludos, convenerant:

  puér aberravit inter homines a patre.

  Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,

  is puerum tollit avehitque Epidamnium.

  pater eius autem postquam puerum perdidit,

  35 animum despondit, eaque is aegritudine

  paucis diebus post Tarenti emortuost.

  postquam Syracusas de ea re rediit nuntius

  ad avom puerorum, puerum surruptum alterum

 

‹ Prev