Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 150

by Plautus


  Menaechmvs (sosicles)

  Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere,

  postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?

  Messenio

  Quin modo

  erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,

  apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,

  5 quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.

  ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.

  cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest

  praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.

  Sos.

  Liberum ego te iussi abire?

  Mess.

  Certo.

  Sos.

  Quin certissimumst,

  10 mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.

  Menaechmvs

  Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis

  faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.

  Mes.

  Pro di ímmortales, quid ego video?

  S.

  Quid vides?

  Mes.

  Speculum tuom.

  Sos.

  Quid negoti est?

  Mes.

  Tuast imago. tam consimilest quam potest.

  Sos.

  5 Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.

  Men.

  O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.

  Mess.

  Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.

  Men.

  Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis

  obsequi. mihi est Menaechmo nomen.

  Sos.

  Immo edepol mihi.

  Men.

  10 Siculus sum Syracusanus.

  Sos.

  Eadem urbs et patria est mihi.

  Men.

  Quid ego ex te audio?

  Sos.

  Hoc quod res est.

  Mess.

  Novi equidem hunc: erus est meus.

  ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.

  ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium.

  quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.

  Sos.

  15 Delirare mihi videre: non commeministi, simul

  te hodie mecum exire ex navi?

  Mess.

  Enim vero aequom postulas.

  tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.

  hunc ego esse aio Menaechmum.

  Men.

  At ego me.

  Sos.

  Quae haec fabulast?

  tú es Menaechmus?

  Men.

  Me esse dico, Moscho prognatum patre.

  Sos.

  20 Tun meo patre es prognatus?

  Men.

  Immo equidem, adulescens, meo;

  tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.

  Mess.

  Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.

  nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.

  nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.

  25 sevocabo erum. Menaechme.

  Men. Sos.

  Quid vis?

  Mess.

  Non ambos volo,

  sed uter vostrorum est advectus mecum navi.

  Men.

  Non ego.

  Sos.

  At ego.

  Mess.

  Te volo igitur. huc concede.

  Sos.

  Concessi. quid est?

  Mess.

  Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.

  nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.

  30 neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,

  quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem

  memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.

  Sos.

  Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.

  perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis

  35 hunc meum fratrem esse.

  Mess.

  Spero.

  Sos.

  Et ego item spero fore.

  Mess.

  Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.

  Men.

  Ita vero.

  Mess.

  Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia

  te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi.

  Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.

  40 nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.

  Men.

  Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.

  tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.

  Mess.

  Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos

  geminos, una matre natos et patre uno uno die.

  Men.

  45 Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu’s possies.

  Mess.

  Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.

  Men.

  Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam.

  Mess.

  Est tibi nomen Menaechmo?

  Men.

  Fateor.

  Mess.

  Est itidem tibi?

  Sos.

  Est.

  Mess.

  Patrem fuisse Moschum tibi ais?

  Men.

  Ita vero.

  Sos.

  Et mihi.

  Mess.

  50 Esne tu Syracusanus?

  Men.

  Certo.

  Mess.

  Quid tu?

  Sos.

  Quippini?

  Mess.

  Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.

  quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?

  Men.

  Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea

  inter homines me deerrare á patre atque inde avehi.

  Sos.

  55 Iuppiter supreme, serva me.

  Mess.

  Quid clamas? quin taces?

  quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit?

  Men.

  Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.

  neque patrém umquam postilla vidi.

  Mess.

  Quid? vos tum patri

  filii quot eratis?

  Men.

  Vt nunc maxime memini, duo.

  Mess.

  60 Vter eratis, tun an ille, maior?

  Men.

  Aeque ambo pares.

  Mess.

  Qui id potest?

  Men.

  Gemini ambo eramus.

  Sos.

  Di me servatum volunt.

  Mess.

  Si interpellas, ego tacebo potius.

  Sos.

  Taceo.

  Mess.

  Dic mihi:

  uno nomine ambo eratis?

  Men.

  Minime. nam mihi hoc erat,

  quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem.

  Sos.

  65 Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.

  mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.

  Men.

  Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?

  Sos.

  Postquam ad nos renuntiatum est te ... et patrem esse mortuom,

  avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.

  Men.

  70 Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.

  Sos.

  Roga.

  Men.

  Quid erat nomen nostrae matri?

  Sos.

  Teuximarchae.

  Men.

  Convenit.

  o salve, insperate multis annis post quem conspicor.

  Sos.r />
  Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus

  usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.

  Mess.

  75 Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:

  hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.

  Men.

  Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,

  clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,

  eam dedi huic.

  S.

  Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?

  M.

  Haec east.

  80 quo modo haec ad te pervenit?

  Sos.

  Meretrix huc ad prandium

  me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,

  potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc abstuli.

  Men.

  Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.

  nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.

  Mess.

  85 Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?

  Men.

  Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.

  Sos.

  Liber esto.

  Men.

  Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.

  Mess.

  Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.

  Sos.

  Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia,

  90 in patriam redeamus ambo.

  Men.

  Frater, faciam, ut tu voles.

  auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim

  eamus intro, frater.

  Sos.

  Fiat.

  Mess.

  Scitin quid ego vos rogo?

  M.

  Quid?

  Mes.

  Praeconium mi ut detis.

  M.

  Dabitur.

  Mes.

  Ergo nunciam

  vis conclamari auctionem fore?

  Men.

  Equidem die septimi.

  Mess.

  95 Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.

  venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.

  venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.

  venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.

  vix credo tota auctione capiet † quinquagesies.

  100 nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.

  MERCATOR

  CONTENTS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  ACT I.

  Charinvs

  Duas res simul nunc agere decretumst mihi:

  et argumentum et meos amores eloquar.

  non ego item facio ut alios in comoediis

  vi vidi amoris facere, qui aut nocti aut die

  5 aut soli aut lunae miserias narrant suas:

  quos pol ego credo húmanas querimonias

  non tanti facere, quid velint quid non velint;

  vobis narrabo potius meas nunc miserias.

  graece haec vocatur Emporos Philemonis,

  10 eadem Latine Mercator Macci Titi.

  pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum;

  biennium iam factum est, postquam abii domo.

  ibi amare occepi forma eximia mulierem.

  sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus

  15 atque advortendum ad animum adest benignitas.

  et hoc parum hercle more amatorum institi:

  †per mea per conatus sum uos sumque inde exilico.

  nam amorem haec cuncta vitia sectari solent,

  cura aegritudo nimiaque elegantia,

  20 haec non modo illum quí amat, sed quemque attigit

  magno atque solido multat infortunio,

  nec pol profecto quisquam sine grandi malo

  praequam res patitur studuit elegantiae.

  sed amori accedunt etiam haec, quae dixi minus:

  25 insomnia, aerumna, error, terror et fuga,

  ineptia stultitiaque adeo et temeritas,

  incogitantia excors, immodestia,

  petulantia et cupiditas, malevolentia,

  inertia, aviditas, desidia, iniuria,

  30 inopia, contumelia et dispendium,

  multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia,

  quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui,

  tam amator profert saepe advorso tempore;

  hoc pauciloquium rursum idcirco praedico,

  35 quia nullus umquam amator adeost callide

  facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.

  nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:

  eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die.

  illuc revorti certumst, conata eloquar.

  40 principio ut ex ephebis aetate exii

  atque animus studio amotus puerilist meus,

  amare valide coepi hinc meretricem: ilico

  res exulatum ad illam clám abibat patris.

  leno importunus, dominus eius mulieris,

  45 vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.

  obiurigare pater haec noctes et dies,

  perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;

  lacerari valide suam rem, illius augerier.

  summo haec clamore; interdum mussans conloqui:

  50 abnuere, negitare adeo me natum suom.

  conclamitare tota urbe et praedicere,

  omnes tenerent mutuitanti credere.

  amorem multos inlexe in dispendium:

  intemperantem, non modestum, iniurium

  55 trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;

  ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma

  omnis labores invenisset perferens,

  in amoribus diffunditari ac didier.

  convicium tot me annos iam se pascere;

  60 quod nisi puderet, ne luberet vivere.

  sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,

  non, ut ego, amori neque desidiae in otio

  operam dedisse, neque potestatem sibi

  fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:

  65 multo opere immundo rustico se exercitum,

  neque nisi quinto anno quoque †positum visere

  urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,

  rus rusum confestim exigi solitum a patre.

  ibi multo primum sese familiarium

  70 laboravisse, quom haec pater sibi diceret:

  ‘tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,

  tibi denique iste pariet laetitiam labos.’

  postquam recesset vita patrio corpore,

  agrum se vendidisse atque ea pecunia

  75 navem, metretas quae trecentas tolleret,

  parasse atque ea se mercis mercatum undique,

  adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;

  me idem decere, si ut deceret me forem.

  ego mé ubi invisum meo patri esse intellego

  80 atque odio me esse quoi placere aequom fuit,

  amens amansque ut ánimum offirmo meum,

  dico esse iturum me mercatum, si velit:

  amorem missum facere me, dum illi obsequar.

  agit grátias mi atque ingenium adlaudat meum;

  85 sed mea promissa non neglexit persequi.

  aedificat navem cercurum et mercis emit,

  parata navi imponit, praeterea mihi

  talentum argenti ipsus sua adnumerat manu;

  servom una mittit, qui olim puero parvolo

  90 mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret

  custos. his sic confectis navem solvimus.

  Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram

  omnis ut volui vendidi ex sententia.

  lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater

  95 dedit aestimatas merces: ita peculium

  conficio grande. sed dum in portu illi ambulo,

  hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat.

  venio, decumbo accep
tus hilare atque ampliter.

  discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit

  100 mulier, qua mulier alia nullast pulchrior;

  ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.

  vosmet videte quam mihi valde placuerit:

  postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi,

  dico eius pro méritis gratum me et munem fore.

  105 quid verbis opus est? emi, átque advexi heri.

  eam me ádvexisse nolo resciscat pater.

  modo eam reliqui ad portum in navi et servolum.

  sed quid currentem servom a portu conspicor,

  quem navi abire vetui? timeo quid siet.

  Acanthio

  Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere,

  erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,

  abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.

  simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),

  5 simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,

  detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast:

  cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.

  ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:

  et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.

  Char.

  10 Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?

  curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.

  Acan.

  Nugas ago.

  quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.

  Char.

  Mali nescio quid nuntiat.

  Acan.

  Genua hunc cursorem deserunt;

  perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,

  15 perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.

  Char.

  At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.

  Acan.

  numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.

  domin án foris dicam esse erum Charinum?

  Char.

  Ego animi pendeo.

  quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.

  Acan.

  20 Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?

  áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?

  num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?

  Char.

  Ecce me,

  Acanthio, quem quaeris.

  Acan.

  Nusquamst disciplina ignavior.

  Char.

  Quae té malae res ágitant?

  Acan.

  Multae, ere, te átque me.

  Char.

  25 Quid ést negoti?

  Acan.

  Périimus.

  Char.

  Principium id inimicis dato.

  Acan.

  At tibi sortito id optigit.

  Char.

  Loquere íd negoti quidquid est.

  Acan.

  Placide, volo adquiescere.

  tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.

  Char.

  30 Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.

  Acan.

  At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.

 

‹ Prev