Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 152

by Plautus

Quin ego hunc adgredior de illa?

  Ch.

  Quin ego hinc me amolior?

  50 eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam.

  Dem.

  Immo mane;

  paucula etiam sciscitare prius volo.

  Char.

  Dic quid velis.

  Dem.

  Vsquene valuisti?

  Char.

  Perpetuo recte, dum quidem illic fui;

  verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.

  Dem.

  Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.

  55 sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?

  Char.

  Advexi.

  Dem.

  Quid? ea ut videtur mulier?

  Ch.

  Non edepol mala.

  Dem.

  Vt moratast?

  Char.

  Nullam vidi melius mea sententia.

  D.

  Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.

  Ch.

  Eho an vidisti, pater?

  Dem.

  Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.

  Ch.

  60 Qui vero?

  D.

  Quia †non nostra formam habet dignam domo.

  nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,

  lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,

  quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:

  horunc illa nihilum quicquam facere poterit.

  Char.

  Admodum.

  65 ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.

  Dem.

  Ne duas, neve te advexisse dixeris.

  Char.

  Di me adiuvant.

  Dem.

  Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,

  neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,

  neque sinam.

  Char.

  Qui vero?

  Dem.

  Quia illa forma matrem familias

  70 flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,

  contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,

  vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:

  impleantur élegeorum meae fores carbonibus.

  atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae

  75 mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?

  Char.

  Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior.

  sed quid illá nunc fiet?

  Dem.

  Recte. ego emero matri tuae

  ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,

  ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:

  80 ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,

  neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.

  Char.

  Quid si igitur reddatur illi unde empta est?

  Dem.

  Minime gentium.

  Char.

  Dixit se redhibere, si non placeat.

  Dem.

  Nihil istoc opust:

  litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;

  85 multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,

  quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.

  me tibi illam posse opinor luculente vendere.

  Char.

  Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater.

  Dem.

  Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi

  90 ut emerem aut ad istanc faciem.

  Char.

  At mihi quidam adulescens, pater,

  mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.

  Dem.

  Viginti minis opinor posse me illam vendere.

  Char.

  At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae.

  Dem.

  At ego —

  Char.

  Quin ego, inquam —

  Dem.

  Ah, nescis quid dicturus sum, tace.

  95 tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.

  Ch.

  Quo vortisti?

  D.

  Ad illum qui emit.

  Ch.

  Vbinamst is homo gentium?

  Dem.

  Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas.

  Char.

  Hercle illunc divi infelicent, quisquis est.

  Dem.

  Ibidem mihi

  etiam nunc adnutat addam sex minas.

  Char.

  Septem mihi.

  Dem.

  100 Numquam edepol me vincet hodie.

  Char.

  Commodis poscit, pater.

  Dem.

  Nequiquam poscit: ego habeo.

  Char.

  At illic pollicitust prior.

  Dem.

  Nihili facio.

  Char.

  Quinquaginta poscit.

  Dem.

  Non centum datur.

  potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?

  maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;

  105 sanus non est ex amore illius. quod posces feres.

  Char.

  Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit

  eius amore.

  Dem.

  Multo hercle ille magis senex, si tu scias.

  Char.

  Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior

  ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.

  D.

  110 Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro.

  C.

  Quid ais?

  D.

  Quid est?

  C.

  Non ego illám mancupio accepi.

  D.

  Sed ille illam accipiet. sine.

  Char.

  Non potes tu lege vendere illam.

  Dem.

  Ego aliquid videro.

  Char.

  Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio

  quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?

  Dem.

  115 Ego scio velle.

  Char.

  At pol ego esse credo aliquem qui non velit.

  D.

  Quid id mea refert?

  C.

  Quia illi suam rem esse aequomst in manu.

  D.

  Quid ais?

  C.

  Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.

  Dem.

  Prius respondes quam rogo.

  Char.

  Prius tú emis quam vendo, pater.

  nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.

  Dem.

  120 Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,

  sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.

  numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.

  C.

  Certumnest?

  D.

  Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,

  ibi venibit.

  Char.

  Vin me tecum illo ire?

  Dem.

  Nolo.

  Char.

  Non places.

  Dem.

  125 Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.

  Char.

  Tu prohibes.

  Dem.

  At me incusato: te fecisse sedulo.

  ad portum ne bitas, dico iam tibi.

  Char.

  Auscultabitur.

  Dem.

  Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,

  sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat

  130 ire dudum. me moror quom hic asto. —

  Char.

  Nullus sum, occidi.

  Char.

  Pentheum diripuisse aiunt
Bacchas: nugas maximas

  fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.

  cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?

  certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,

  5 quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.

  Evtychvs

  Mane, mane obsecro, Charine.

  Char.

  Quis me revocat?

  Evt.

  Eutychus,

  tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.

  Char.

  Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam.

  Evt.

  Scio;

  omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.

  C.

  10 Quid id est quod scis?

  E.

  Tuos pater volt vendere —

  C.

  Omnem rem tenes.

  Evt.

  Tuam amicam.

  Char.

  Nimium multum scis.

  Evt.

  Tuis ingratiis.

  Char.

  Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?

  Evt.

  Tute heri ipsus mihi narrasti.

  Char.

  Satin ut oblitus fui,

  tibi me narravisse?

  Evt.

  Hau mirumst factum.

  Char.

  Te nunc consulo.

  15 responde: quo leto censes me ut peream potissimum?

  Evt.

  Non taces? cave tu istuc dixis.

  Char.

  Quid vis me igitur dicere?

  Evt.

  Vin patri sublinere pulchre me os tuo?

  Char.

  Sane volo.

  E.

  Visne eam ad portum —

  C.

  Qui potius quam voles?

  E.

  Atque eximam

  mulierem pretio?

  C.

  Qui potius quam auro expendas?

  E.

  Vnde erit?

  Char.

  20 Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.

  Evt.

  Sanun es?

  Char.

  Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.

  Evt.

  Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi?

  Char.

  Auctarium

  adicito vel mille nummum plus quam poscet.

  Evt.

  Iam tace.

  sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?

  Char.

  25 Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.

  Evt.

  Iam istuc ‘aliquid fiet’ metuo.

  Char.

  Quin taces?

  Evt.

  Muto imperas.

  C.

  Satin istuc mandatumst?

  E.

  Potin ut aliud cures?

  C.

  Non potest.

  Evt.

  Bene vale.

  Char.

  Non edepol possum prius quam tu ad me redieris.

  E.

  Melius sanus sis.

  C.

  Vale, vince ét me serva.

  E.

  Ego fecero.

  30 domi maneto me.

  Char.

  Ergo actutum face cum praeda recipias. —

  ACT III.

  Lysimachvs

  Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit,

  hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.

  ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.

  quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.

  Pasicompsa

  5 Amabo ecastor, mi senex, eloquere —

  Lys.

  Exquire quidvis.

  Pas.

  Cur emeris me.

  Lys.

  Tene ego? ut quod imperetur facias,

  item quod tu mihi si imperes, ego faciam.

  Pas.

  Facere certumst

  pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.

  Lys.

  Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.

  Pas.

  10 Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare

  nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.

  Lys.

  Bona si esse vis, bene erit tibi.

  Pas.

  Tum pol ego perii misera.

  Lys.

  Qui?

  Pas.

  Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.

  Lys.

  Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.

  Pas.

  Haud equidem dico,

  15 nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.

  Lys.

  Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.

  rogare hoc unum te volo.

  Pas.

  Roganti respondebo.

  Lys.

  Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?

  Pas.

  Pasicompsae.

  Lys.

  Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?

  20 possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?

  Pas.

  Possum.

  Lys.

  Si tenue scis, scio te uberius posse nere.

  Pas.

  De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.

  Lys.

  Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate

  quom scis facere officium tuom, mulier.

  Pas.

  Pol docta didici.

  25 operam accusari non sinam meam.

  Lys.

  Em istaec hercle res est.

  ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,

  peculiarem.

  Pas.

  Mi senex, tam vetulam?

  Lys.

  Generis graecist;

  eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.

  Pas.

  Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.

  Lys.

  30 Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.

  Pas.

  Dic igitur quaeso, quoia sum?

  Lys.

  Tuo ero redempta es rursum;

  ego te redemi, ílle mecum oravit.

  Pas.

  Animus rediit,

  si mecum servatur fides.

  Lys.

  Bono animo es, liberabit

  ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.

  Pas.

  35 Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coe+pit.

  nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.

  Lys.

  Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?

  Pas.

  Certo;

  et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:

  ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,

  40 neuter stupri causa caput limaret.

  Lys.

  Di immortales,

  etiam cum uxore non cubet?

  Pas.

  Amabo, án maritust?

  neque est neque erit.

  Lys.

  Nolim quidem. homo hercle periuravit.

  Pas.

  Nullum adulescentem plus amo.

  Lys.

  Puer est ille quidem, stulta.

  nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.

  Pas.

  45 Quid, dentes?

  Lys.

  Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit

  ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist. —

  Demipho

  Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:

  emptast amica clam uxorem et clam filium.

  certumst, antiqua recolam et servibo mihi.

  decurso spatio breve quod vitae relicuomst

  5 voluptáte, vino et amore delectavero.

&nb
sp; nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.

  adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,

  rei tuae quaerundae convenit operam dare;

  demum igitur quom sis iam senex, tum in otium

  10 te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst

  quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.

  interea tamen huc intro ad me invisam domum:

  uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;

  iam iurgio enicabit, si intro rediero.

  15 verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,

  sed hunc vicinum prius conveniam quam domum

  redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,

  ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.

  Lysimachvs

  Adducam ego illum iam ad te, si convenero.

  Dem.

  Me dicit.

  Lys.

  Quid ais, Demipho?

  Dem.

  Est mulier domi?

  Lys.

  Quid censes?

  Dem.

  Quid si visam?

  Lys.

  Quid properas? mane.

  Dem.

  Quid faciam?

  Lys.

  Quod opust facto facito ut cogites.

  Dem.

  5 Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,

  ut illo íntro eam.

  Lys.

  Itane vero, vervex? intro eas?

  Dem.

  Quid aliud faciam?

  Lys.

  Prius hoc ausculta, atque ades:

  prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.

  nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,

  10 confabulari atque osculari.

  Dem.

  Tu quidem

  meum animum gestas: scis quid acturus siem.

  Lys.

  Pervorse facies.

  Dem.

  Quodne ames —

  Lys.

  Tanto minus.

  ieiunitatis plenus, anima foetida,

  senex hircosus tu osculere mulierem?

  15 utíne adveniens vomitum excutias mulieri?

  scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.

  Dem.

  Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom

  aliquem arripiamus, prandium qui percoquat

  apud te hic usque ad vesperum.

  Lys.

  Em istuc censeo.

  20 nunc tu sapienter loquere atque amatorie.

  Dem.

  Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium

  curamus, pulchre ut simus?

  Lys.

  Equidem te sequor.

  atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:

  nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.

  25 metuo ego uxórem, cras si rure redierit

  ne illam hic offendat.

  Dem.

  Res parata est, sequere me. —

  Charinvs

  Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?

  si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.

  ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:

  ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.

  5 spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:

  si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;

  sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.

  sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus,

  iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,

 

‹ Prev