Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 154

by Plautus


  5 di penates meum parentum, familiai Lar pater,

  vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.

  ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,

  aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;

  nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies,

  10 ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere

  ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume,

  ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.

  Evtychvs

  Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,

  spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.

  ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?

  domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,

  5 vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;

  eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,

  iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam

  solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.

  date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.

  Char.

  10 Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;

  egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,

  egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,

  egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.

  nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,

  15 eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.

  Evt.

  Cogito quonam égo illum curram quaeritatum.

  Char.

  Certa res

  me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium;

  neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,

  nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;

  20 imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;

  non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius

  prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.

  Evt.

  Nescio quóia vox ad aures mi advolavit.

  Char.

  Invoco

  vos, Lares viales, ut me bene tutetis.

  Evt.

  Iuppiter,

  25 estne illic Charinus?

  Char.

  Cives, bene valete.

  Evt.

  Ilico

  sta, Charine.

  Char.

  Qui me revocat?

  Evt.

  Spes, Salus, Victoria.

  Ch.

  Quid me voltis?

  E.

  Ire tecum.

  Ch.

  Alium comitem quaerite,

  non amittunt hi me comites qui tenent.

  Evt.

  Qui sunt ei?

  Char.

  Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.

  Evt.

  30 Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.

  Char.

  Siquidem mecum fabulari vis, subsequere.

  Evt.

  Sta ilico.

  Char.

  Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.

  Evt.

  Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:

  huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:

  35 hic favonius serenust, istic auster imbricus;

  hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.

  recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,

  nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram,

  caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?

  Char.

  40 Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc.

  Evt.

  Sapis.

  o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,

  porge bracchium.

  Char.

  Prehende. iam tenes?

  Evt.

  Teneo.

  Char.

  Tene.

  Evt.

  Quo nunc ibas?

  Char.

  Exulatum.

  Evt.

  Quid ibi faceres?

  Char.

  Quod miser.

  Evt.

  Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.

  45 maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas

  sta ilico, amicus aduenio multum beneuolens.

  tuam amicam —

  Ch.

  Quid eam?

  E.

  Vbi sit ego scio.

  Ch.

  Tune, obsecro?

  Evt.

  Sanam et salvam.

  Char.

  Vbi eam salvam?

  Evt.

  Ego scio.

  Char.

  Ego me mavelim.

  Evt.

  Potin ut animo sis tranquillo?

  Char.

  Quid si mi animus fluctuat?

  Evt.

  50 Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.

  Char.

  Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.

  quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.

  Evt.

  Non longe hinc abest a nobis.

  Char.

  Quin ergo commostras, si vides?†

  Evt.

  Non video hercle nunc, sed vidi modo.

  Char.

  Quin égo videam facis?

  Evt.

  55 Faciam.

  Char.

  Longum istuc amantist.

  Evt.

  Etiam metuis? omnia

  commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est

  qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.

  Char.

  Non curo istunc, de illa quaero.

  Evt.

  De illa ergo ego dico tibi.

  sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.

  Char.

  60 Dic igitur, ubi illa est?

  Evt.

  In nostris aedibus.

  Char.

  Aedis probas,

  si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.

  sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?

  E.

  Egomet vidi.

  Ch.

  Quis eam adduxit ad vos?

  E.

  Vt inique rogas.

  quid tua refert, qui cum istac venerit?

  Char.

  Dum istic siet.

  65 vera dicis?

  Evt.

  Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;

  est profecto.

  Char.

  Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.

  Evt.

  Quid si optabo?

  Char.

  Deos orato ut eius faciant copiam.

  Evt.

  Derides.

  Char.

  Servata res est demum, si illam videro.

  sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras

  70 exite illinc, pallium mi ecferte.

  Evt.

  Em, nunc tu mihi places.

  Char.

  Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,

  ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.

  Evt.

  Non mihi credis?

  Char.

  Omnia equidem credo quae dicis mihi.

  sed quin intro ducis me ad eam, ut videam?

  Evt.

  Paulisper mane.

  Ch.

  75 Quid, manebo?

  E.

  Tempus non est intro eundi.

  Ch.

  Enicas.

  Evt.

  Non opus est, inquam, nunc intro te ire.

  Char.

  Responde mihi,

  qua causa?

  Evt.

  Operae non est.

  Char.

  Cur?

  Evt.
/>
  Quia non est illi commodum.

  Char.

  Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?

  omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,

  80 qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.

  Evt.

  Mane parumper atque haec audi.

  Char.

  Cape sis, puere, hoc pallium.

  Evt.

  Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi

  ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:

  suspicatur illam amicam esse illi.

  Char.

  Sonam sustuli.

  Evt.

  85 Eam rem nunc exquirit intus.

  Char.

  Iam machaerast in manu.

  Evt.

  Nam si eo ted intro ducam —

  Char.

  Tollo ampullam atque hinc eo.

  Evt.

  Mane, mane, Charine.

  Char.

  Erras, me decipere haud potes.

  Evt.

  Neque edepol volo.

  Char.

  Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis?

  Evt.

  Non sino.

  Char.

  Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.

  90 iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas.

  Evt.

  Sanus non es.

  Char.

  Quin, pedes, vos in curriculum conicitis

  in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?

  Evt.

  Stultus es, noli istuc quaeso dicere.

  Char.

  Certum exsequist,

  operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec.

  Evt.

  Quin domist.

  Char.

  95 Nam hic quod dixit, id mentitust.

  Evt.

  Vera dixi equidem tibi.

  Char.

  Iam Cyprum veni.

  Evt.

  Quin sequere, ut illam videas quam expetis.

  Char.

  Percontatus non inveni.

  Evt.

  Matris iam iram neglego.

  Char.

  Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;

  video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,

  100 rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit.

  Evt.

  Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?

  Char.

  Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.

  Evt.

  Nil mentitust.

  Char.

  Sed de amica se indaudivisse autumat,

  hic Athenis esse.

  Evt.

  Calchas iste quidem Zacynthiust.

  Char.

  105 Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,

  iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche:

  ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?

  bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.

  sic decet, sic fieri oportet.

  Evt.

  †Eloque ni somnias.

  110 hic homo non sanust.

  Char.

  Medicari amicus quin properas mihi?

  Evt.

  Sequere sis.

  Char.

  Sequor.

  Evt.

  Clementer quaeso, calces deteris.

  audin tu?

  Char.

  Iam dudum audivi.

  Evt.

  Pacem componi volo

  meo patri cum matre: nam nunc est irata —

  Char.

  I modo.

  Evt.

  Propter istanc.

  Char.

  I modo.

  Evt.

  Ergo cura.

  Char.

  Quin tu ergo i modo.

  115 tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi. —

  Demipho

  Quasi tu numquam quicquam adsimile húius facti feceris.

  Lysimachvs

  Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.

  nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet.

  Dem.

  At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat.

  Lys.

  5 Sequere me. sed exeuntem filium video meum.

  Evtychvs

  Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.

  iam redeo.

  Lys.

  Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?

  Evt.

  Optima opportunitate ambo advenistis.

  Lys.

  Quid rei est?

  Evt.

  Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam.

  Lys.

  5 Di me servant.

  Evt.

  Tibi amicam ésse nullam nuntio.

  Dem.

  Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc?

  Evt.

  Eloquar.

  animum advortite igitur ambo.

  Dem.

  Quin tibi ambo operam damus.

  Evt.

  Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo,

  suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant.

  Dem.

  10 Verum hic dicit.

  Lys.

  Tibi ergo dicit.

  Evt.

  Eo illud est verum magis.

  nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo

  adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.

  Dem.

  Quid tu ais? Charini amicast illa?

  Evt.

  Vt dissimulat malus.

  Dem.

  Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.

  Evt.

  15 Propterea igitur tu mercatu’s, novos amator, vetus puer?

  Lys.

  Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus.

  quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo.

  Dem.

  Nullus sum.

  Lys.

  Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.

  Evt.

  Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;

  20 nam ibat exulatum.

  Dem.

  An abiit?

  Lys.

  Etiam loquere, larua?

  temperare istac aetate istis decebat artibus.

  Dem.

  Fateor, deliqui profecto.

  Evt.

  Etiam loquere, larua?

  vacuom esse istac ted aetate hís decebat noxiis.

  itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet;

  25 nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,

  ubi locist res summa nostra publica?

  Dem.

  Ei, perii miser.

  Lys.

  Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.

  Dem.

  Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.

  Evt.

  Redde illi.

  Dem.

  Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.

  Evt.

  30 Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.

  Dem.

  Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,

  modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.

  si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,

  se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.

  35 Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni:

  hunc senem para me clientem; memorem dices benefici.

  Lys.

  Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.

  Dem.

  Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque

  tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.

  Lys.

  40 Missas iam égo istas artis feci.

 
; Dem.

  Et quidem ego dehinc iam.

  Evt.

  Nihil agis:

  consuetudine animus rursus te huc inducet.

  Dem.

  Obsecro,

  satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet.

  Lys.

  Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.

  Dem.

  Nihil opust resciscat.

  Evt.

  Quid istic? non resciscet, ne time.

  45 eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,

  dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.

  Dem.

  Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula

  erit. eamus.

  Evt.

  Hic est intus filius apud nos tuos.

  Dem.

  Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.

  Lys.

  50 Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem.

  Evt.

  Quid istuc est?

  Lys.

  Suam quisque homo rem meminit. responde mihi:

  certon scis non suscensere mihi tuam matrem?

  Evt.

  Scio.

  Lys.

  Vide.

  Evt.

  Mea fide.

  Lys.

  Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.

  Evt.

  Non mihi credis?

  Lys.

  Immo credo, sed tamen metuo miser.

  Dem.

  55 Eamus intro.

  Evt.

  Immo dicamus senibus legem censeo,

  prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint.

  annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus

  si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,

  cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,

  60 et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.

  neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium

  quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;

  siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.

  haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes.

  65 bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,

  ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.

  MILES GLORIOSUS

  CONTENTS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  ACT I.

  Pyrgopolynices

  Curate ut splendor meo sit clupeo clarior

  quam solis radii esse olim quom sudumst solent,

  ut, ubi usus veniat, contra conserta manu

  praestringat oculorum aciem in ácie hostibus.

  5 nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,

  ne lamentetur neve animum despondeat,

  quia se iam pridem feriatam gestitem,

  quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus.

  sed ubi Artotrogus hic est?

  Artotrogvs

  Stat propter virum

  10 fortem atque fortunatum et forma regia;

  tum bellatorem — Mars haud ausit dicere

  neque aequiperare suas virtutes ad tuas.

  Pyrg.

  Quemne ego servavi in campis Curculioniis,

  ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides

  15 erat imperator summus, Neptuni nepos?

 

‹ Prev