Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 159
Complete Works of Plautus Page 159

by Plautus


  Pal.

  Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?

  Pyrg.

  Cupio.

  Pal.

  Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:

  iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,

  35 dono habere, auferre ... abs te quo lubeat sibi.

  Pyrg.

  Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem

  vide modo.

  Pal.

  Vah delicatu’s, quae te tamquam oculos amet.

  Pyrg.

  Venus me amat.

  Pal.

  St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.

  haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,

  40

  Pyrg.

  Quae haec celox?

  Pal.

  Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.

  quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.

  Pyrg.

  Edepol haec quidem

  bellulast.

  Pal.

  Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.

  viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

  Milphidippa

  Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.

  dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.

  Pyrg.

  Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.

  Milph.

  Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,

  5 qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?

  eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,

  domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,

  quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,

  militem Pyrgopolynicem.

  Pyrg.

  Satin haec quoque me deperit?

  10 meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.

  Pal.

  Quo argumento?

  Pyrg.

  Quia enim loquitur laute et minime sordide.

  Pal.

  Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.

  Pyrg.

  Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.

  hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.

  Pal.

  15 Priusne quam illam oculis tuis videas?

  Pyrg.

  Video id quod credo tibi.

  tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.

  Pal.

  Hercle hanc quidem

  nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,

  ego hanc continuo uxorem ducam.

  Pyrg.

  Quíd ergo hanc dubitas conloqui?

  Pal.

  Sequere hac me ergo.

  Pyrg.

  Pedisequos tibi sum.

  Milph.

  Vtinam, cuius causa foras

  20 sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.

  Pal.

  Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;

  homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.

  Milph.

  Quem ego hic audívi?

  Pal.

  Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.

  Milph.

  Tum pól ego id quod celo haú celo.

  Pal.

  Immo et célas et non célas.

  Milph.

  25 Quo argúmento?

  Pal.

  Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.

  Milph.

  Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.

  Pal.

  Amat múlier quaedam quéndam.

  Milph.

  Pol istúc quidem multae.

  Pal.

  At nón multae de dígito donum míttunt.

  Milph.

  Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.

  sed hic númquis adest?

  Pal.

  Vel adést vel non.

  Milph.

  Cedo té mihi solae sólum.

  Pal.

  30 Brevin án longinquo sérmoni?

  Milph.

  Tribus vérbis.

  Pal.

  Iam ad te rédeo.

  Pyrg.

  Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?

  Pal.

  Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.

  Pyrg.

  Propera, éxpectando excrúcior.

  Pal.

  Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.

  Pyrg.

  Age age út tibi maxume cóncinnumst.

  Pal.

  Nullúmst hoc stolidius sáxum.

  35 redeo ád te. quid me vóluisti?

  Milph.

  Quo pácto hoc Ilium accédi

  velis, út ferrem abs te consilium.

  Pal.

  Quasi hunc dépereat —

  Milph.

  Teneo ístuc.

  Pal.

  Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.

  Milph.

  Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.

  Pal.

  Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.

  Pyrg.

  40 Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.

  Pa.

  Adsum, ímpera, si quid vís.

  Py.

  Quid illaec narrát tibi?

  Pa.

  Lamentári

  ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,

  quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.

  Pyrg.

  Iube adíre.

  Pal.

  At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,

  45 quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.

  Pyrg.

  Memini ét praeceptis párebo.

  Pal.

  Vocon érgo hanc quae te quaérit?

  Pyrg.

  Adeát, si quid volt.

  Pal.

  Sí quid vis, adi, múlier.

  Mil.

  Pulcher, sálve.

  Pyrg.

  Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.

  Milph.

  Tecum aétatem exigere út liceat —

  Pyrg.

  Nimium óptas.

  Milph.

  Non me dico,

  50 sed erám meam, quae te démoritur.

  Pyrg.

  Multae aliae ídem istuc cúpiunt,

  quibus cópia non est.

  Milph.

  Écastor haud mírum, si te habes cárum,

  hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.

  deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?

  Pal.

  Non hércle humanust érgo —

  nam vólturio plus húmani credo ést.

  Pyrg.

  Magnum me fáciam

  55 nunc quom íllaec me sic cónlaudat.

  Pal.

  Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?

  quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.

  Pyrg.

  Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.

  Milph.

  Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.

  nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.

  Pyrg.

  60 Quid núnc tibi vis, muliér? memora.

  Milph.

  Vt quae té cupit, eam ne spérnas,

  quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.

  Pyrg.

  Quid núnc volt?

  Mil.

  Te compéllare et complécti et contrectár
e.

  nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit.

  age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre,

  65 expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.

  Pyrg.

  Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi,

  meam né sic volgo póllicitere operám?

  Pal.

  Audin tu, múlier?

  dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces,

  non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.

  Milph.

  70 Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.

  Pal.

  Talentúm Philippi huic opus aúri est;

  minus áb nemine accípiet.

  Milph.

  Eu ecastór nimis vilest tándem.

  Pyrg.

  Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum,

  plus mi aúri mille est módiorum Philippí.

  Pal.

  Praeter thensaúros.

  tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †

  Milph.

  75 Eu ecástor hominem périurum.

  Pal.

  Vt ludó?

  Milph.

  Quid ego? ut sublécto?

  sed amábo, mitte me áctutum.

  Pal.

  Quin tu huíc respondes áliquid,

  aut fácturum aut non fácturum?

  Milph.

  Quid illám miseram animi excrúcias,

  quae númquam male de té meritast?

  Pyrg.

  Iube eámpse exire huc ád nos.

  dic me ómnia quae volt fácturum.

  Milph.

  Facis núnc ut te facere aéquom,

  80 quom, quaé te volt, eandém tu vis,

  Pal.

  Non ínsulsum huic ingénium.

  Milph.

  Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te.

  quid est? út ludo?

  Pal.

  Nequeo hércle equidem risú meo moderari.

  Milph.

  ...

  ob eám causam huc abs te ávorti.

  Pyrg.

  Non édepol tu scis, múlier,

  quantum égo honorem nunc ílli habeo.

  Milph.

  Scio, et ístuc illi dícam.

  Pal.

  85 Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.

  Mil.

  Pol istuc tibi crédo.

  Pal.

  Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit,

  et púeri annos octíngentos vivónt.

  Milph.

  Vae tibi, nugátor.

  Pyrg.

  Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.

  Pal.

  Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.

  Milph.

  90 Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?

  Pyrg.

  Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.

  Pal.

  Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.

  Milph.

  Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.

  Pal.

  Quin érgo abis, quando résponsumst?

  Milph.

  Ibo átque illam huc addúcam,

  95 proptér quam opera est mihi. númquid vis?

  Pyrg.

  Ne mágis sim pulcher quám sum,

  ita mé mea forma habet sóllicitum.

  Pal.

  Quid hic núnc stas? quin abis?

  Milph.

  Ábeo.

  Pal.

  Atque ádeo, audin tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat —

  Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.

  Milph.

  Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.

  Pal.

  100 Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.

  Milph.

  Remoráre, abeo. —

  Pal.

  Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.

  Pyrg.

  Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.

  Pyrg.

  Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,

  de concubina? nam nullo pacto potest

  prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.

  Pal.

  Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi

  5 quo id pacto fieri possit clementissime.

  aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,

  quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;

  dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:

  sororem geminam adesse et matrem dicito,

  10 quibus cóncomitata recte deveniat domum.

  Pyrg.

  Qui tu scis eas adesse?

  Pal.

  Quia oculis meis

  vidi hic sororem esse eius.

  Pyrg.

  Convenitne eam?

  Pal.

  Convenit.

  Pyrg.

  Ecquid fortis visast?

  Pal.

  Omnia

  vis optinere.

  Pyrg.

  Vbi matrem esse aiebat soror?

  Pal.

  15 Cubare in navi lippam atque oculis turgidis

  nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.

  is ad hos nauclerus hospitio devortitur.

  Pyrg.

  Quid is? ecquid fortis?

  Pal.

  Abi sis hinc, nam tu quidem

  ad equas fuisti scitus admissarius,

  20 qui consectare qua maris qua feminas.

  hoc age nunc.

  Pyrg.

  Istuc quod das consilium mihi,

  te cum illa verba facere de ista re volo;

  nam cum illa sane congruos sermo tibi.

  Pal.

  Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?

  25 dicas uxorem tibi necessum ducere;

  cognatos persuadere, amicos cogere.

  Pyrg.

  Itan tu censes?

  Pal.

  Quid ego ní ita censeam?

  Pyrg.

  Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim

  speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.

  Pal.

  30 Tu modo istuc cura quod agis.

  Pyrg.

  Curatum id quidemst.

  quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.

  Pal.

  Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam

  bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,

  aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.

  Pyrg.

  35 Cupio hercle.

  Pal.

  Credo te facile impetrassere.

  sed abi intro. noli stare.

  Pyrg.

  Tibi sum oboediens. —

  Pal.

  Numquid videtur demutare alio atque uti

  dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?

  nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut

  40 ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,

  satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?

  nam quos videre exoptabam me maxume,

  una exeuntis video hínc e proxumo.

  Acrotelevtivm

  Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.

  Milphidippa

  Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.

  Pal.

  Et ego vos.

  Milph.

  Quid agis, noster architecte?

  Pal.

  Egone architectus? vah.

  Milph.

  Quid est?

  Pal.

  Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.

&
nbsp; Acr.

  5 Heia vero.

  Pal.

  Nimis facete nimisque facunde malast.

  ut lepide deruncinavit militem.

  Milph.

  At etiam parum.

  Pal.

  Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;

  vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.

  nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,

  10 ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.

  Plevsicles

  Eu, probe.

  Pal.

  Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri

  omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.

  Plevs.

  Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.

  Pal.

  Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,

  15 maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?

  nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit

  miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume

  opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,

  mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;

  20 quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio

  oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.

  date modo operam.

  Acr.

  Id nos ad te, si quid velles, venimus.

  Pal.

  Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.

  Acr.

  Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.

  Pal.

  25 Militem lepide, et facete et laute ludificarier

  volo.

  Acr.

  Voluptatem mecastor mi imperas.

  Pal.

  Scin quem ad modum?

  Acr.

  Nempe ut adsimulem me amore istius differri.

  Pal.

  Tenes.

  Acr.

  Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio

  abierim, cupiens istius nuptiarum.

  Pal.

  Omne ordine.

  30 nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,

  hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:

  ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.

  Acr.

  Bene mones.

  Pal.

  Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul

  ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam

  35 quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul

  formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem

  conlaudato. satin praeceptumst?

  Acr.

  Teneo. satinest, si tibi

  meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?

  Pal.

  Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.

  40 quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico

  facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;

  causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,

  palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),

  id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,

  45 praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;

  atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.

  Plevs.

 

‹ Prev