by Plautus
Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
Pal.
Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,
ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,
50 atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
Plevs.
Satis placet pictura. perge.
Pal.
Ille extemplo illam hortabitur
ut eat, ut properet, ne morae sit matri.
Plevs.
Multimodis sapis.
Pal.
Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
55 ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
prorsum Athenas protinus abibo tecum.
Plevs.
Atque ubi illo veneris,
triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
Pal.
Abi cito atque orna te.
Plevs.
Numquid aliud?
Pal.
Haec ut memineris.
Plevs.
Abeo. —
Pal.
Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
60 iam exiturum esse intus.
Acr.
Celebre apud nos imperium tuomst. —
Pal.
Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
Pyrgopolinices
Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
a Philocomasio.
Pal.
Quid tam intus fuisse te dicam diu?
Pyrg.
Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
Pal.
Quid iam?
Pyrg.
Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.
5 verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.
Pal.
Etiam me? quo modo ego vivam sine te?
Pyrg.
Age, animo bono es,
eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
10 verum oppressit.
Pal.
Deos sperabo teque. postremo tamen
etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,
saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi
mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
Pyrg.
Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,
15 si impetras.
Pal.
Reddam impetratum.
Pyrg.
At gestio.
Pal.
At modice decet:
moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras.
Milphidippa
Era, éccum praesto mílitem.
Acrotelevtivm
Vbi est?
Milph.
Ad laevam.
Acr.
Video.
Milph.
Aspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat videre.
Acr.
Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
Milph.
Tuomst principium.
Acr.
Obsecro, tute ipsum convenisti?
5 ne parce vocem, ut audiat.
Milph.
Cum ipso pol sum locuta,
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu ut volui.
Pyrg.
Audin quae loquitur?
Pal.
Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
Acr.
O, fortunata mulier es.
Pyrg.
Vt amari videor.
Pal.
Dignu’s.
Acr.
Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
10 per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
Milph.
Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.
Pal.
Vt tu inclitu’s apud múlieres.
Pyrg.
Patiar, quando ita Venus volt.
Acr.
Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
15 benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.
Milph.
Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
Acr.
Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
20 atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.
Milph.
Non faciet, bonum animum habe. †
Pyrg.
Vt ipsa se contemnit.
Acr.
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milph.
Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.
Acr.
Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar
25 atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.
Pyrg.
Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?
Pal.
Minime;
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
30 sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret.
Acr.
Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.
Milph.
Immo opperiamur, dum exeat aliquis.
Acr.
Durare nequeo,
35 quin eam intro.
Milph.
Occlusae sunt foris.
Acr.
Exfringam.
Milph.
Sana non es.
Acr.
Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.
Pal.
Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.
Pyrg.
Mutuom fit.
Pal.
Tace, ne aúdiat.
Milph.
Quid astitisti obstupida? cur non pultas?
Acr.
40 Quia non est intus quem ego volo.
Milph.
Qui scis?
Acr.
Scio pol ego, olfacio;
nam odore nasum sentiat, si intus sit.
Pal.
Hariolatur.
Pyrg.
Quia mé amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
Acr.
Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
Pyrg.
Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.
Pal.
Caeca amore est.
Acr.
45 Tene me óbsecro.
Mil.
Quor?
Acr.
Ne cadam.
Milph.
Quid ita?
Acr.
Quia stare nequeo,
ita animus per oculos meos meus defit.
Milph.
Militem pol
tu aspexisti.
Acr.
Ita.
Milph.
Non video. ubi est?
Acr.
Videres pol, si amares.
Milph.
Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
Pal.
Omnes profecto mulieres te amant, ut qua
eque aspexit.
Pyrg.
50 Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.
Acr.
Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.
Pyrg.
Vt me veretur.
Pal.
Illa ad nos pergit.
Mil.
Vos volo.
Pyrg.
Et nos te.
Mil.
Vt iussisti,
eram meam eduxi foras.
Pyrg.
Video.
Milph.
Iube ergo adire.
Pyrg.
Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milph.
55 Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrg.
Levandum morbum mulieri video.
Mil.
Vt tremit atque extimuit,
postquam te aspexit.
Pyrg.
Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?
Milph.
60 Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.
Pyrg.
Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milph.
Quin tua causa exegit virum ab sé.
Pyrg.
Qui id facere potuit?
Mil.
Quia aedís dotalis huius sunt.
Pyrg.
Itane?
Mil.
Ita pol.
Pyrg.
Iube domum ire.
iam ego illi ero.
Milph.
Vide né sies in exspectatione,
65 ne illam animi excrucies.
Pyrg.
Non ero profecto. abite.
Mil.
Abimus. —
Pyrg.
Sed quid ego video?
Pal.
Quid vides?
Pyrg.
Nescio quis eccum incedit
ornatu quidem thalassico.
Pal.
It ad nos, volt te profecto.
nauclerus hic quidem est.
Pyrg.
Videlicet accersit hanc iam.
Pal.
Credo.
Plevsicles
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis
me amoris causa hóc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim
5 inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est —
sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite:
oratio alio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsa Mora;
10 nam quaevis alia quae morast aeque, mora
minor ea videtur quam quae propter mulieremst.
hoc adeo fieri credo consuetudine.
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heus, ecquis hic est?
Pal.
Adulescens, quid est?
15 quid vis? quid pultas?
Plevs.
Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturast, eat.
omnis moratur: navim cupimus solvere.
Pyrg.
Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
20 duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal.
Eó. —
Plevs.
Quaeso hercle propera.
Py.
Non morabitur.
quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs.
Habeo equidem hercle oculum.
Pyrg.
At laevom dico.
Plevs.
Eloquar.
25 maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
sed nimis morantur me diu.
Pyrg.
Eccos exeunt.
Pal.
Quid modi flendó quaeso hodie fácies?
Philocomasivm
Quid ego ní fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.
Pal.
Em hominem tibi,
qui a matre et sorore venit.
Phil.
Video.
Pyrg.
Audin, Palaestrio?
Pal.
Quid vis?
Pyrg.
Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?
Plevs.
5 Philocomasium, salve.
Phil.
Et tu salve.
Plevs.
Materque et soror
tibi salutem me iusserunt dicere.
Phil.
Salvae sient.
Plevs.
Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
Phil.
Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.
Plevs.
Sapis.
Pyrg.
10 Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.
Phil.
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video.
Pyrg.
Ne fle.
Phil.
Non queo,
15 quom te video.
Pyrg.
Habe bonum animum.
Phil.
Scio ego quid doleat mihi.
Pal.
Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,
si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
Phil.
Obsecro licet complecti prius quam proficisco?
Pyrg.
Licet.
Phil.
20 O mi ócule, o mi ánime.
Pal.
Obsecro, tene mulierem,
ne adfligatur.
Pyrg.
Quid istuc quaesost?
Pal.
Quia abs te abit, animo male
factum est huic repente miserae.
Pyrg.
Curre intro atque ecferto aquam.
Pal.
Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit.
Pyrg.
Capita inter se nimis nexa hisce habent.
25 non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
Plevs.
Temptabam spiraret an non.
Pyrg.
Aurem admotam oportuit.
Plevs.
Si magis vís, eam omittam.
Pyrg.
Nolo, retine.
Plevs.
At ultro misero.
Pyrg.
Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Pal.
Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.
30 conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrg.
Age, Palaestrio, bono animo es.
Pal.
Eheu, nequeo quin fleam,
quom abs te abeám.
Pyrg.
Fer aequo ánimo.
Pal.
Scio ego quid doleat mihi.
Phil.
Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve ...
Plevs.
35 Iam resipisti? ...
Phil.
Obsecro, quem amplexa sum
hominem? perii. sumne ego apud me?
/> Plevs.
Ne time, voluptas mea.
Pyrg.
Quid istuc est negoti?
Pal.
Animus hanc modo hic reliquerat.
† metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrg.
Quid id est?
Pal.
Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
40 ne quis tibi hoc vítio vortat.
Pyrg.
Mea, non illorum dedi:
parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.
Pal.
Tua ego hoc causa dico.
Pyrg.
Credo.
Pal.
Iam vale.
Pyrg.
Et tu bene vale.
Pal.
Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —
quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
45 quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;
et, si íta sententia esset, tibi servire malui
multo, quám alii libertus esse.
Pyrg.
Habe bonum animum.
Pal.
Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
Pyrg.
50 Fac sis frugi.
Pal.
Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
Pyrg.
I, sequere illos, ne morere.
Pal.
Bene vale.
Pyrg.
Et tu bene vale.
Pal.
Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim
(mittam nuntium ad te), ne me deseras.
Pyrg.
Non est meum.
Pal.
Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
55 si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.
Pyrg.
Scio et perspexi saepe.
Pal.
Verum cum antehac, hodie maxume
scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
Pyrg.
Vix reprimor quin te manere iubeam.
Pal.
Cave istuc feceris:
dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,
60 dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem.
nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;
verum non potest. cave fáxis.
Pyr.
Abi iam.
Pal.
Patiar quidquid est.
Pyrg.
Bene vale igitur.
Pal.
Ire meliust strenue. —
Pyrg.
Etiam nunc vale.
ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:
65 eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito,
stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam
ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.
Pver
Ne me moneatis, memini ego officium meum,
ego † nam conveniam illum, ubi ubi est gentium;
investigabo, óperae non parcam meae.
Pyrg.
Me quaerit illic. ibo huic puero obviam.
Pver.
5 Ehem, te quaero. salve, vir lepidissime,
cumulate commoditate, praeter ceteros
duo dí quem curant.
Pyrg.
Qui duo?
Pver.
Mars et Venus.
Pyrg.
Facetum puerum.
Pver.