Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 162
Complete Works of Plautus Page 162

by Plautus


  Philol.

  55 Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.

  illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena.

  Philem.

  Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.

  Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.

  Sc.

  At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum

  60 dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.

  Philol.

  In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi

  fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.

  Philem.

  Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,

  atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.

  Philol.

  65 Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem

  te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.

  Sc.

  Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum

  atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,

  soli gerundum censeo morem et capiundas crines.

  Philem.

  70 Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.

  ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.

  Philol.

  Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,

  quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.

  Sc.

  Quid illís futurum est ceteris qui té amant?

  Philem.

  Magis amabunt,

  75 quom me videbunt gratiam referre bene merenti.

  Philol.

  Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,

  ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.

  Sc.

  Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur,

  neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.

  Philol.

  80 In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,

  nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.

  Philem.

  Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:

  nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.

  Philol.

  Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem,

  85 pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.

  videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:

  quae pro me causam diceret, patronum liberavi.

  Sc.

  Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.

  nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.

  90 si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.

  Philem.

  Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,

  ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.

  Sc.

  Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:

  quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?

  Philol.

  95 Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,

  dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.

  Philem.

  Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.

  Sc.

  Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.

  Philol.

  Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?

  100 nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.

  Philem.

  Cedo cerussam.

  Sc.

  Quid cerussa opust nám?

  Philem.

  Qui malas oblinam.

  Sc.

  Vna operá ebur atramento candefacere postules.

  Philol.

  Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.

  Philem.

  Tum tu igitur cedo purpurissum.

  Sc.

  Non do. scita es tu quidem.

  105 nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?

  non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,

  neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.

  Philem.

  Cape igitur speculum.

  Philol.

  Ei mihi misero, savium speculo dedit.

  nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.

  Sc.

  110 Linteum cape atque exterge tibi manus.

  Philem.

  Quid ita, obsecro?

  Sc.

  Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:

  ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.

  Philol.

  Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.

  ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.

  Philem.

  115 Etiamne unguentis unguendam censes?

  Sc.

  Minime feceris.

  Philem.

  Quapropter?

  Sc.

  Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.

  nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,

  vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,

  ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico

  120 itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.

  quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.

  Philol.

  Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.

  verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,

  quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.

  Philem.

  125 Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.

  Sc.

  Non me istuc curare oportet.

  Philem.

  Quem obsecro igitur?

  Sc.

  Eloquar:

  Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.

  nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.

  quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?

  130 purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.

  pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:

  poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.

  pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.

  nam si pulchra est, nimis ornata est.

  Philol.

  Nimis diu abstineo manum.

  135 quid hic vos agitis?

  Philem.

  Tibi me exorno út placeam.

  Philol.

  Ornata es satis.

  abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,

  mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.

  Philem.

  Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,

  mea voluptas.

  Philol.

  Em istuc verbum vile est viginti minis.

  Philem.

  140 Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.

  Philol.

  Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.

  triginta minas pro capite tuo dedi.

  Philem.

  Cur exprobras?

  Philol.

  Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?

  nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.

  Philem.

  145 Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.

  Philol.

  Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:

  tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.

  haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;

  qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.

  Philem.

  150 Age accumbe igitur. cedo
aquam manibus, puere, appone hic mensulam.

  vide, tali ubi sint. vin unguenta?

  Philol.

  Quid opust? cum stacta accubo.

  sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?

  is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,

  conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.

  Callidamates

  Advérsum veníri mihi ád Philolachétem

  voló temperi. aúdi, em tibi ímperatum est.

  nam ílli ubi fui, inde éffugi foras,

  ita me íbi male convívi sermónisque taésumst.

  5 nunc cómissatum íbo ad Phílolachetem,

  ubi nós hilari ingénio et lépide accipient.

  ecquíd tibi videór mammamadére?

  Delphivm

  Sémper istóc modo.

  morátu’s tu te. íre huc debébas.

  Call.

  10 Visne égo te ac tu me ampléctare?

  Del.

  Si tíbi cordi est faceré, licet.

  Call.

  Lépida es.

  dúc me amabó.

  Del.

  Cave né cadas, ásta.

  Call.

  O — o — ocellús meus, túos sum alumnus, mél meum.

  Del.

  Cáve modo, né prius ín via accúmbas,

  15 quam ílli, ubi léctus est strátus, concúmbimus.

  Call.

  Síne, sine cádere me.

  Del.

  Síno, sed hoc, quod mi in manu est:

  sí cades, nón cades quín cadam técum.

  Call.

  Iacéntis tollet póstea nos ámbos aliquis.

  Del.

  Madet hómo.

  Call.

  Tun me ais mammámadere?

  Del.

  20 Cedo mánum, nolo equidem te ádfligi.

  Call.

  Em téne.

  Del.

  Age, i símul.

  Call.

  Quo ego eam?

  Del.

  An nescis?

  Call.

  Scio, ín mentem venít modo:

  nempe dómum eo comissátum.

  Del.

  Immo, ístuc quidem.

  Call.

  Iam mémini.

  Philol.

  25 Núm non vis me óbviam hís ire, anime mi?

  ílli ego ex ómnibus óptume volo.

  iám revertár.

  Philem.

  Diu ést iam id mihi.

  Call.

  Écquis hic ést?

  Philol.

  Adest.

  Call.

  Eú, Philolaches,

  sálve, amicíssime mi ómnium hominum.

  Philol.

  30 Dí te ament. áccuba, Cállidamates.

  únde agis te?

  Call.

  Únde homo ébrius probe.

  Philem.

  Quín amabo áccubas, Délphium mea?

  da ílli quod bibat.

  Call.

  Dórmiam ego iam.

  Philol.

  Núm mirum aut novom quíppiam facit?

  Del.

  35 Quíd ego hoc faciam póstea?

  Philem.

  Mea, síc sine eumpse.

  age tu ínterim da ab Délphio cito cántharum circum.

  ACT II.

  Tranio

  Iúppiter supremus summis opibus atque industriis

  me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.

  occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,

  nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:

  5 ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo

  conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.

  ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,

  quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?

  ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,

  10 vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas,

  ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?

  ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;

  sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.

  ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.

  15 sed ego — sumne infelix, qui non curro curriculo domum?

  Philol.

  Adest adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.

  Tr.

  Philolaches.

  Philol.

  Quid est?

  Tr.

  Et ego et tu —

  Philol.

  Quid et ego et tu?

  Tr.

  Periimus.

  Philol.

  Quid ita?

  Tr.

  Pater adest.

  Philol.

  Quid ego ex te aúdio?

  Tr.

  Absumpti sumus.

  pater inquam tuos venit.

  Philol.

  Vbi is est, obsecro?

  Tr.

  ... adest.

  Philol.

  20 Quis id ait? quis vidit?

  Tr.

  Egomet inquam vidi.

  Philol.

  Vae mihi.

  quid ego ago?

  Tr.

  Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.

  Philol.

  Tutin vidisti?

  Tr.

  Egomet, inquam.

  Philol.

  Certe?

  Tr.

  Certe inquam.

  Philol.

  Occidi,

  si tu vera memoras.

  Tr.

  Quid mihi sit boni, si mentiar?

  Philol.

  Quid ego nunc faciam?

  Tr.

  Iube haec hinc omnia amolirier.

  25 quis istic dormit?

  Philol.

  Callidamates.

  Tr.

  Suscita istum, Delphium.

  Del.

  Callidamates, Callidamates, vigila.

  Call.

  Vigilo, cedo ut bibam.

  Del.

  Vigila. pater advenit peregre Philolachis.

  Call.

  Valeat pater.

  Philol.

  Valet ille quidem, atque ego disperii.

  Call.

  Bis periisti? qui potest?

  Philol.

  Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.

  Call.

  Tuos venit pater?

  30 iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?

  Philol.

  Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,

  aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,

  igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;

  sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.

  Tr.

  35 Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.

  Philol.

  Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.

  Call.

  Ain tu, pater?

  cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.

  Philol.

  Perdis rem.

  Del.

  Tace, amabo.

  Tr.

  Abripite hunc intro actutum inter manus.

  Call.

  Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.

  Philol.

  40 Perii.

  Tr.

  Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.

  Philol.

  Nullus sum.

  Tr.

  Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.

  satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,

  non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?

  vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.

  Philol.

  45 Vbi ego ero?

  Tr.

  Vbi maxime esse vis: cum hác, cum is
tac eris.

  Del.

  Quid si igitur abeamus hinc nos?

  Tr.

  Non hoc longe, Delphium.

  nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.

  Philol.

  Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.

  Tr.

  Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?

  Philol.

  Potest.

  Tr.

  50 Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.

  Del.

  Morigerae tibi erimus ambae. —

  Tr.

  Ita ille faxit Iuppiter.

  animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.

  omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;

  intus cave muttire quemquam siveris.

  Philol.

  Curabitur.

  Tr.

  55 Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.

  Philol.

  Licet.

  Tr.

  Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.

  Philol.

  Numquid aliud?

  Tr.

  Clavem mi harunc aedium Laconicam

  iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.

  Philol.

  In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio. —

  Tr.

  60 Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.

  Homini, cui nulla in pectore est audacia,

  nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo

  quamvis desubito facile est facere nequiter:

  verum id videndum est, id viri docti est opus,

  65 quae designata sint et facta nequiter,

  tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,

  ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.

  sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,

  profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint

  70 neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.

  sed quid tu egredere, Sphaerio?

  Pver

  Iamiam ...

  ...

  Tr.

  Optime.

  praeceptis paruisti.

  Pver.

  Iussit maximo

  opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,

  75 ne intro iret ad se.

  Tr.

  Quin etiam illi hoc dicito,

  facturum me, ut ne etiam aspicere aedis audeat,

  capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.

  clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium,

  et ego hinc occludam. — iube venire nunciam.

  80 ludos ego hodie vivo praesenti hic seni

  faciam, quod credo mortuo numquam fore.

  concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,

  unde advenienti sarcinam imponam seni.

  Theopropides

  Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,

  quom med amisisti abs te vix vivom domum.

  verum si posthac me pedem latum modo

  scies ímposisse in undam, hau causast, ilico

  5 quod nunc voluisti facere quin facias mihi.

  apage, apage te a me nunciam post hunc diem:

  quod crediturus tibi fui, omne credidi.

  Tr.

  Edepol, Neptune, peccavisti largiter,

 

‹ Prev