Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 167
Complete Works of Plautus Page 167

by Plautus


  Aio enim véro.

  T.

  Quid ergo dixi?

  P.

  Ego recte apud illam dixero.

  Tox.

  Non edepol scis.

  Paeg.

  Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,

  5 et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.

  Tox.

  Egon dem pignus tecum?

  Paeg.

  Audacter, si lubido est perdere.

  T.

  Bona pax sit potius.

  P.

  Tum tu igitur sine me ire.

  T.

  Et iubeo et sino;

  sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.

  Paeg.

  Faciam.

  Tox.

  Quo ergo is nunc?

  Paeg.

  Domum: uti domi sim, quom illi censeas.

  Tox.

  10 Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.

  Paeg.

  Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari

  nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.

  T.

  Abi modo.

  P.

  Ego laudabis faxo.

  T.

  Sed has tabellas, Paegnium,

  ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.

  Soph.

  15 Cesso ire ego quo missa sum?

  P.

  Eo ego.

  T.

  I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.

  vola curriculo. —

  Paeg.

  Istuc marinus passer per circum solet.

  illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit?

  S.

  Paegnium hic quidem est.

  P.

  Sophoclidisca haéc peculiarest eius

  20 quo ego sum missus.

  S.

  Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur.

  Paeg.

  Compellabo.

  Soph.

  Commorandust.

  Paeg.

  Apud hanc obieci ...

  Soph.

  Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?

  Paeg.

  Sophoclidisca, di me amabunt.

  Soph.

  Quid me?

  Paeg.

  Vtrum hercle di volent;

  sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.

  Soph.

  25 Mitte male loqui.

  Paeg.

  Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.

  Soph.

  Quid agis?

  Paeg.

  Feminam scelestam te astans contra contuor.

  Soph.

  Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.

  Paeg.

  Quid male facio aut quoi male dico?

  Soph.

  Quoi pol cumque occasio est.

  Paeg.

  Nemo homo umquam ita arbitratust.

  Soph.

  At pol multi esse ita sciunt.

  Paeg.

  30 Heia.

  Soph.

  Beia.

  Paeg.

  Tuo ex ingenio mores alienos probas.

  Soph.

  Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.

  Paeg.

  Satis iam dictum habeo.

  Soph.

  Sed quid tu? confitere ut te autumo?

  Paeg.

  Fatear, si ita sim.

  Soph.

  Iam ábi, vicisti.

  Paeg.

  Abi núnciam ergo.

  Soph.

  Hoc mi expedi,

  quó agis?

  Paeg.

  Quo tu?

  Soph.

  Dic tu.

  Paeg.

  Dic tu.

  Soph.

  Prior rogavi.

  Paeg.

  At post scies.

  Soph.

  35 Eo ego hinc haud longe.

  Paeg.

  Et quidem ego haud longe hinc eo.

  Soph.

  Quo ergo is, scelus?

  Paeg.

  Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.

  Soph.

  Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.

  Paeg.

  Itane est?

  Soph.

  Itane est.

  Paeg.

  Mala es.

  Soph.

  Scelestu’s.

  Paeg.

  Decet me.

  Soph.

  Me quidem addecet.

  Paeg.

  Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma?

  Soph.

  40 Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?

  Paeg.

  Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.

  nihili facio scire. valeas.

  Soph.

  Asta.

  Paeg.

  At propero.

  Soph.

  Et pol ego item.

  Paeg.

  Ecquid habes?

  Soph.

  Ecquid tú?

  Paeg.

  Nil equidem.

  Soph.

  Cedo manum ergo.

  Paeg.

  Estne haec manus?

  So.

  Vbi illa altera ést furtifica laeva?

  Pa.

  Domi eccam. huc nullam attuli.

  Soph.

  45 Habes nescio quid.

  Paeg.

  Ne me attrecta, subigitatrix.

  Soph.

  Sin te amo?

  Paeg.

  Male operam locas.

  Soph.

  Qui?

  Paeg.

  Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.

  Soph.

  Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,

  né, ubi versicapillus fias, foede semper servias.

  tu quidem haud étiam es octoginta pondo.

  Paeg.

  At confidentia

  50 illa militia militatur multo magis quam pondere.

  atque ego hanc nunc operam perdo.

  Soph.

  Quid iam?

  Paeg.

  Quia peritae praedico.

  sed ego cesso.

  Soph.

  Mane.

  Paeg.

  Molesta es.

  Soph.

  Ergo ero quoque, nisi scio,

  quó agas te.

  Paeg.

  Ad vos.

  Soph.

  Et pol ego ad vos.

  Paeg.

  Quid eo?

  Soph.

  Quid id ad te attinet?

  Pa.

  Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio.

  So.

  Odiosu’s.

  Pa.

  Lubet.

  55 numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.

  Soph.

  Malitia certare tecum miseria est.

  Paeg.

  Mers tu mala es.

  So.

  Quid est quod metuas?

  Pa.

  Idem istuc quod tu.

  So.

  Dic ergo ...

  ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.

  Pa.

  Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,

  60 omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego.

  So.

  At tu hoc face:

  fide data credamus.

  Paeg.

  Novi: omnes sunt lenae levifidae,

  neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.

  So.

  Dic amabo.

  Pa.

  Dic amabo.

  So.

  Nolo ames.

  Pa.

  Facile impetras.

  Soph.

  Tecum habeto.
r />   Paeg.

  Et tu hoc taceto.

  Soph.

  Tacitum erit.

  Paeg.

  Celabitur.

  Soph.

  65 Toxilo has fero tabellas tuo ero.

  Paeg.

  Abi, eccillum domi.

  at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.

  Soph.

  Quid istic scriptum?

  Paeg.

  Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;

  nisi fortasse blanda verba.

  Soph.

  Ábeo.

  Paeg.

  Et ego ábiero. —

  Soph.

  Ambula. —

  Sagaristio

  Ióvi opulento, íncluto,

  Ope gnáto, suprémo, validó, viripoténti,

  opés, spes bonás, copiás commodánti

  ... lubens vítulorque merito,

  5 quiá meo amico amíciter hanc cómmoditatis cópiam

  danúnt, argenti mutui ut éi egenti opem adferam;

  quód ego non magis sómniabam neque opinabar neque censebam,

  eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;

  nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,

  10 dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:

  stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.

  nam hoc argentum álibi abutar: boves, quos emerem, non erant;

  nunc et amico prosperabo et genio meo multá bona faciam,

  diu quo bene erit, die úno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.

  15 nunc amico homini boves dómitos mea ex crumina largiar.

  nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos

  béne admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.

  virtús, ubi occásio admonet, dispicere. quid faciet mihi?

  verberibus caedi iusserit, compédes impingi? vapulet,

  20 ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi

  offérre potest, quin sím peritus. sed ... Toxili

  púerum Paegnium eccum.

  Paegnivm

  Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero.

  Sag.

  Mane, etsí properas.

  Paégnium, ausculta.

  Pa.

  Emere oportet, quem tibi oboediré velis.

  S.

  Asta.

  Paeg.

  Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam,

  qui nunc sic tamen es molestus.

  Sag.

  Scelerate, etiam respicis?

  Paeg.

  5 Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.

  Sag.

  Vbi Tóxilus est tuus érus?

  Paeg.

  Vbi illí libet, néque te consulit.

  Sag.

  Etiam

  dicís ubi sit, venéfice?

  Paeg.

  Néscio, inquam, ulmítriba tu.

  Sag.

  Male dícis maiorí.

  Paeg.

  Prior proméritus perpetiáre.

  10 servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.

  Sag.

  Dicisne mi, ubi sit Toxilus?

  Paeg.

  Dico ut perpetuo pereas.

  Sag.

  Caedere hodie tu restibus.

  Paeg.

  Tua quidem, cucule, causa!

  non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.

  Sag.

  Video ego te: iam incubitatus es.

  Paeg.

  Ita sum. quid id ad te attinet?

  15 at non sum, ita ut tu, gratiis.

  Sag.

  Confidens.

  Paeg.

  Sum hercle vero.

  nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.

  Sag.

  Potin ut molestus ne sies?

  Paeg.

  Quod dicis facere non quis.

  Sa.

  Abi in malam rem.

  Pa.

  At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.

  Sag.

  Vadatur hic me.

  Paeg.

  Vtinam vades desint, in carcere ut sis.

  Sag.

  20 Quid hoc?

  Paeg.

  Quid est?

  Sag.

  Etiam, scelus, male loquere?

  Paeg.

  Tandem ut liceat,

  quom servos sis, servom tibi male dicere.

  Sag.

  Itane? specta

  quid dedero.

  Paeg.

  Nil, nam nil habes.

  Sag.

  Di deaeque me omnes perdant —

  Paeg.

  Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas.

  Sag.

  Atque id fiat,

  nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.

  Paeg.

  25 Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.

  Sag.

  Qui te di deaeque — scis quid hinc porro dicturus fuerim,

  ni linguae moderari queam. potin abeas?

  Paeg.

  Abigis facile.

  nam umbra mea iam intus vapulat. —

  Sag.

  Vt istúnc di deaeque perdant.

  tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.

  30 hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem

  quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.

  Toxilvs

  Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,

  iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;

  ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,

  satin ea tenes?

  Sophoclidisca

  Magis cálleo quam aprugnum callum callet. —

  Tox.

  5 Propera, abi domum. ...

  Sag.

  Nunc ego huic graphice facetus fiam.

  subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.

  Tox.

  Sed quís hic ansatus ambulat?

  Sag.

  Magnifice conscreabor.

  Tox.

  Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur?

  ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae?

  Sag.

  Adito.

  10 videbitur. factum volo. venito. promoneto.

  Tox.

  Quid hoc híc in collo tibi tumet?

  Sag.

  Vomicast, pressare parce;

  nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur.

  Tox.

  Quando istaec innatast tibi?

  Sag.

  Hodie.

  Tox.

  Secari iubeas.

  Sag.

  Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.

  Tox.

  15 Inspicere morbum tuom lubet.

  Sag.

  Ah ah, abi atque cave sis

  a cornu.

  Tox.

  Quid iam?

  Sag.

  Quia boves bini hic sunt in crumina.

  Tox.

  Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.

  Sag.

  Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.

  Tox.

  Ego reiciam. habe animum bonum.

  Sag.

  Credetur, commodabo.

  20 sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.

  Tox.

  Quid tú ais?

  Sag.

  Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.

  nunc mi Eretria erit haec tua domus.

  Tox.

  Nimis tú facete loquere.

  atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam;

  nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,

  25 quo pacto ab lenone auferam hoc argentum,

  Sag.

  Tanto melior.

  Tox.
>
  Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.

  sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera. —

  Sa.

  Vtere ut vis. —

  ACT III.

  Satvrio

  Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo

  perennitatique adeo huic, perpetuo cibus

  ut mihi supersit, suppetat, superstitet:

  sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.

  5 quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;

  communicavi tecum consilia omnia.

  ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.

  venibis tu hodie, virgo.

  Virgo

  Amabo, mi pater,

  quamquam libenter escis alienis studes,

  10 tuin véntris causa filiam vendas tuam?

  Sat.

  Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali

  te potius vendam quam mea, quae sis mea.

  Vir.

  Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia?

  Sat.

  Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.

  15 meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.

  Vir.

  Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen,

  quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,

  modice et modeste meliust vitam vivere;

  nam ad paupertatem si admigrant infamiae,

  20 gravior paupertas fit, fides sublestior.

  Sat.

  Enim véro odiosa es.

  Vir.

  Non sum, neque me esse arbitror,

  quom parva natu recte praecipio patri.

  nam inimici famam non ita ut natast ferunt.

  Sat.

  Ferant eantque maximam malam crucem;

  25 neque ego ínimicitias omnes pluris existimo,

  quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.

  Vir.

  Patér, hominum immortalis est infamia;

  etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.

  Sat.

  Quid? metuis, ne te vendam?

  Vir.

  Non metuo, pater.

  30 verum insimulari nolo.

  Sat.

  At nequiquam nevis.

  meo modo istuc potius fiet quam tuo

  fiat. quae hae res sunt?

  Vir.

  Cogita hoc verbum, pater:

  erus sí minatus est malum servo suo,

  tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum,

  35 dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!

  ego nunc quod non futurumst formido tamen.

  Sat.

  Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

  quae praeter sapiet quam placet parentibus.

  Vir.

  Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

  40 quae reticet, si quid fieri pervorse videt.

  Sat.

  Malo cavere meliust te.

  Vir.

  At si non licet

  cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.

  Sa.

  Malusne égo sum?

  Vi.

  Non es, neque me dignumst dicere,

  verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.

  Sat.

  45 Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia

  non demovebor.

  Vir.

  At, meo sí liceat modo,

  sapienter potius facias quam stulte.

  Sat.

  Lubet.

  Vir.

  Lubere per me tibi licere intellego;

  verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi.

  Sat.

  50 Futura es dicto oboediens an non patri?

 

‹ Prev