Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 166
Complete Works of Plautus Page 166

by Plautus


  Tr.

  Inscitissimus

  15 adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:

  nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.

  Th.

  Filium corrupisse aio te meum.

  Tr.

  Ausculta modo.

  fateor potavisse, amicam liberasse absente te,

  faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.

  20 numquid aliud fecit nisi quod faciunt summis gnati generibus?

  Th.

  Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.

  Call.

  Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.

  Th.

  Maxime, accipito hanc tute ad te litem.

  Tr.

  Enim istic captio est.

  fac ego ne metuam ... ut tu meam timeas vicem.

  Th.

  25 Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis

  me ludificatust.

  Tr.

  Bene hercle factum, et factum gaudeo:

  sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.

  Th.

  Quid ego nunc faciam?

  Tr.

  Si amicus Diphilo aut Philemoni es,

  dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:

  30 optumas frustrationes dederis in comoediis.

  Call.

  Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.

  Th.

  Licet.

  Call.

  Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.

  is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom

  propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,

  35 stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;

  scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.

  quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.

  faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia

  nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.

  Th.

  40 Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis

  quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.

  immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:

  si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.

  Call.

  Dispudet.

  Tr.

  Post istam veniam quid me fiet nunciam?

  Th.

  45 Verberibus caedere multum pendens.

  Tr.

  Tamen etsi pudet?

  Th.

  Interimam hercle ego te, si vivo.

  Call.

  Fac istam cunctam gratiam:

  Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.

  Th.

  Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,

  quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.

  Call.

  50 Mitte quaeso.

  Th.

  Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer?

  Call.

  Tranio, quiesce, si sapis.

  Th.

  Tu quiesce hanc rem modo

  petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.

  Tr.

  Nihil opust profecto.

  Call.

  Áge iam, sine te hoc exorarier.

  Th.

  Nolo ores.

  Call.

  Quaeso hercle.

  Th.

  Nolo, inquam, ores.

  Call.

  Nequiquam nevis.

  55 hanc modo noxiam unam, quaeso, missam fac causa mea.

  Tr.

  Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:

  ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.

  Call.

  Sine te exorem.

  Th.

  Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.

  spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.

  PERSA

  CONTENTS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  ACT I.

  Toxilvs

  Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,

  superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.

  nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,

  cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,

  5 quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,

  nec quicquam nisi ‘non est’ sciunt mihi respondere quos rogo.

  Sagaristio

  Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,

  ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,

  quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.

  10 ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,

  sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,

  quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.

  Tox.

  Quís illic est qui cóntra me astat?

  Sag.

  Quís hic est qui sic cóntra me astat?

  Tox.

  Similis est Sagaristionis.

  Sag.

  Toxilus híc quidem meus amicust.

  Tox.

  15 Ís est profecto.

  Sag.

  Eum esse opinor.

  Tox.

  Congrediar.

  Sag.

  Contra adgredibor.

  Tox.

  O Sagaristio, di ament te.

  Sag.

  O Toxilé, dabunt di quae exoptes.

  út vales?

  Tox.

  Út queo.

  Sag.

  Quíd agitur?

  Tox.

  Vívitur.

  Sag.

  Sátin ergo ex sententia?

  Tox.

  Si eveniunt quae exopto, satis.

  Sag.

  Nimis stúlte amicis utere.

  Tox.

  Quid iam?

  Sag.

  Imperare oportet.

  Tox.

  20 Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.

  S.

  Negotium edepol —

  T.

  Ferreum fortasse?

  S.

  Plusculum annum

  fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.

  Tox.

  Vetus iam ístaec militiast tua.

  Sag.

  Satin tu úsque valuisti?

  Tox.

  Hau probe.

  Sag.

  Ergo edepol palles.

  Tox.

  Saucius factus sum in Veneris proelio:

  25 sagittá Cupido cor meum transfixit.

  Sag.

  Iam servi hic amant?

  Tox.

  Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem

  quibus sat esse non queam?

  Sag.

  Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.

  Tox.

  Básilice ágito eleútheria.

  Sag.

  30 Quíd iam?

  Tox.

  Quia erus peregri est.

  Sag.

  Ain tu,

  péregri est?

  Tox.

  Si tu tibi bene esse

  póte pati, veni: víves mecum,

  básilico accipiere victu.

  Sag.

  Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.

  Tox.

  35 Sed hoc me únum excruciat.

  Sag.

  Quidnam id est?

  Tox.

  Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,

  an sémpiternam sérvitutem sérviat.

  Sag.

  Quid núnc vis ergo?

  Tox.

  Fácere amicum tibi me potis es sempiternum.

  Sag.

  Quem ad modum?

&nbs
p; Tox.

  Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam,

  40 quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.

  age fí benignus, subveni.

  Sag.

  Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,

  ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est

  quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas,

  45 qui ípsus sitiat.

  Tox.

  Sicine hoc te mihi fácere?

  Sag.

  Quid faciam?

  Tox.

  Rogas?

  alicúnde exora mutuom.

  Sag.

  Tu fác idem quod rogas me.

  Tox.

  Quaesivi, nusquam repperi.

  Sag.

  Quaeram equidem, si quis credat.

  Tox.

  Nempe habeo in mundo.

  Sag.

  Si id domi esset mihi, iam pollicerer:

  hoc meumst ut faciam sedulo.

  Tox.

  Quidquid erit, recipe te ad me.

  50 quaeré tamen, ego item sedulo.

  Sag.

  Si quid erit, te faciam ut scias.

  Tox.

  ... obsecro te resecroque, operam da hánc mihi

  fidélem.

  Sag.

  Ah, odio me énicas.

  Tox.

  Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.

  Sag.

  At pol ego aps te concessero. —

  Tox.

  Iamne ábis? bene ambulato.

  55 sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.

  usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam. —

  Satvrio

  Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum

  servo atque obtineo et magna cum cura colo.

  nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,

  quin parasitando paverint ventres suos:

  5 patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos

  quasi mures semper edere alienum cibum,

  neque edacitate eos quisquam poterat vincere;

  atque eis cognómentum erat durís Capitonibus.

  unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.

  10 neque quadrupulari me volo, neque enim decet

  sine meo periclo ire aliena ereptum bona,

  neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor?

  nam publicae rei causa quicumque id facit

  magis quám sui quaesti, animus induci potest,

  15 eum esse civem ét fidelem ét bonum.

  sed ...

  si legirupam qui damnet, det in publicum

  dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:

  ubi quadrupulator quempiam iniexit manum,

  20 tantidem ille illi rursus iniciat manum,

  ut aequa parti prodeant ad tris viros:

  si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant,

  qui hic albo rete áliena oppugnant bona.

  sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam,

  25 ubi sint magistratus, quos curare oporteat?

  nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias,

  quieríntne recte necne, num afuerit febris,

  opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.

  sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.

  Toxilvs

  Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia

  hodie illam faciat leno libertam suam.

  sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.

  simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.

  5 curate istic vos atque adproperate ocius,

  ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.

  commisce mulsum, struthea † coluthequam appara,

  bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.

  iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.

  Sat.

  10 Me dicit, euge.

  Tox.

  Lautum credo e balineis

  iam hic adfuturum.

  Sat.

  Vt ordine omnem rem tenet.

  Tox.

  Collyrae facite ut madeant et colyphia,

  ne mihi incócta detis.

  Sat.

  Rem loquitur meram.

  nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;

  15 tum nisi cremore crassost ius collyricum,

  nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:

  quasi †iuream esse ius decet collyricum.

  nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.

  Tox.

  Prope me hic nescio quis loquitur.

  Sat.

  O mi Iuppiter

  20 terrestris, te coepulonus compellat tuos.

  Tox.

  O Saturio, opportune advenisti mihi.

  Sat.

  Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:

  nam essurio venio, non advenio saturio.

  Tox.

  At edes, nam iam intus ventris fumant focula.

  25 calefieri iussi reliquias.

  Sat.

  Pernam quidem

  ius est adponi frigidam postridie.

  Tox.

  Ita fieri iussi.

  Sat.

  Ecquid hallecis?

  Tox.

  Vah, rogas?

  Sat.

  Sapis múltum ad genium.

  Tox.

  Sed tu, ecquid meministi, here

  qua de re ego tecum mentionem feceram?

  Sat.

  30 Memini: ut murena et conger ne calefierent;

  nam nimio melius oppectuntur frigida.

  sed quid cessamus proelium committere?

  dum mane est, omnis esse mortalis decet.

  Tox.

  Nimis paéne manest.

  Sat.

  Mane quod tu occeperis

  35 negotium agere, id totum procedit diem.

  Tox.

  Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi

  tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi

  dares utendos mutuos.

  Sat.

  Memini et scio,

  et te me orare et mihi non esse quod darem.

  40 nihili parasitus est, cui árgentum domi est:

  lubido extemplo coeperest convivium,

  tuburcinari de suo, si quid domi est.

  cynicum esse egentem oportet parasitum probe:

  ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,

  45 marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,

  qui familiarem suam vitam oblectet modo.

  Tox.

  Iam nolo argentum: filiam utendam tuam

  mihi da.

  Sat.

  Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.

  Tox.

  Non ad istuc quod tu insimulas.

  Sat.

  Quid eam vis?

  Tox.

  Scies.

  50 quia forma lepida et liberali est.

  Sat.

  Res itast.

  Tox.

  Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.

  Sat.

  Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?

  Tox.

  Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.

  Sat.

  Cupio hercle.

  Tox.

  Tum tu me sine illam vendere.

  Sat.

  55 Tun illam vendas?

  Tox.

  Immo alium adlegavero

  qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.

  sicut istic leno non sex menses Megaribus

  huc est cum commigravit.

  Sat.

  Pereunt reliquiae.

  posterius istuc tamen potest.

  Tox.

  Scin quam potest?

  60 numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,

  quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;

  atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest

  adducis, exigam hercle ego te
ex hac decuria.

  quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?

  Sat.

  65 Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,

  dum saturum vendas.

  Tox.

  Hoc, si facturu’s, face.

  Sat.

  Faciam equidem quae vis.

  Tox.

  Bene facis. propera, abi domum;

  praemonstra docte, praecipe astu filiae,

  quid fabuletur: ubi se natam praedicet,

  70 qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.

  sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;

  et ut adfleat, cum ea memoret.

  Sat.

  Etiam tu taces?

  ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.

  Tox.

  Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape

  75 tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,

  quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.

  Sat.

  Eu, probe.

  Tox.

  Quasi sit peregrinus.

  Sat.

  Laudo.

  Tox.

  Et tu gnatam tuam

  ornatam adduce lepide in peregrinum modum.

  Sat.

  πόθεν ornamenta?

  Tox.

  Abs chorago sumito;

  80 dare debet: praebenda aediles locaverunt.

  Sat.

  Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.

  Tox.

  Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,

  continuo tu illam a lenone adserito manu.

  Sat.

  Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero. —

  Tox.

  85 Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo

  mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum,

  me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor. —

  ACT II.

  Sophoclidisca

  Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.

  nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.

  quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.

  me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.

  5 nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,

  ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret,

  quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.

  potin út taceas? potin né moneas?

  memini ét scio et calleo et cómmemini.

  10 amas pól misera: id tuos scátit animus.

  ego istúc placidum tibi ut sít faciam.

  Lemniselenis

  Miser ést qui amat. —

  Soph.

  Cérto is quidém nihilist,

  qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?

  iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.

  15 convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.

  Toxilvs

  Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?

  Paegnivm

  Melius quam tu qui docuisti.

  Tox.

  Ain véro, verbereum caput?

  P.

 

‹ Prev