Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 168

by Plautus


  Vir.

  Futura.

  Sat.

  Scis iam tibi quae praecepi?

  Vir.

  Omnia.

  Sat.

  Et ut surrupta fueris?

  Vir.

  Docte calleo.

  Sat.

  Et qui parentes fuerint?

  Vir.

  Habeo in memoria.

  necessitate me mala ut fiam facis.

  55 verum videto, me ubi voles nuptum dare,

  ne haec fama faciat repudiosas nuptias.

  Sat.

  Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides?

  quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur:

  dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.

  Vir.

  60 Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,

  me esse indotatam.

  Sat.

  Cave sis tu istuc dixeris.

  pol deum virtute dicam et maiorum meum,

  ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:

  librorum eccillum hábeo plenum soracum.

  65 si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,

  dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,

  atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:

  cum hac dote poteris vel mendico nubere.

  Vir.

  Quin tu me ducis, si quo ducturu’s, pater?

  70 vel tu me vende vel face quid tibi lubet.

  Sat.

  Bonum aequomque oras. sequere hac. —

  Vir.

  Dicto sum audiens. —

  Dordalvs

  Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum,

  qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?

  quod si non dederit atque hic dies praeterierit,

  ego argentum, ille iusiurandum amiserit.

  5 sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?

  Toxilvs

  Curate isti intus, iam égo domum me recipiam.

  Dor.

  Oh,

  Toxile, quid agitur?

  Tox.

  Oh, lutum lenonium,

  commixtum caeno sterculinum publicum,

  impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,

  5 pecuniae accípiter avide atque invide,

  procax, rapax, trahax — trecentis versibus

  tuas ímpuritias traloqui nemo potest —

  accipin argentum? accipe sis argentum, impudens,

  tené sis argentum, etiam tu argentum tenes?

  10 possum te facere ut argentum accipias, lutum?

  non mihi censebas copiam argenti fore,

  qui nisi iurato mihi nil ausu’s credere?

  Dor.

  Sine respirare me, ut tibi respondeam.

  vir summe populi, stabulum servitutium,

  15 scortorum liberator, suduculum flagri,

  compedium tritor, pistrinorum civitas,

  perenniserve, lurco, edax, furax, fugax,

  cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens,

  possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo,

  20 quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet?

  leno te argentum poscit, solida servitus,

  pro liberanda amica, ut omnes audiant.

  Tox.

  Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet.

  Dor.

  Referundae ego habeo linguam natam gratiae.

  25 eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi.

  nisi me haec defendet, numquam delinget salem.

  Tox.

  Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui,

  quia te negabas credere argentum mihi.

  Dor.

  Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi

  30 faceres quod partim faciunt argentarii:

  ubi quid credideris, citius extemplo a foro

  fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.

  Tox.

  Cape hoc sis.

  Dor.

  Quin das?

  Tox.

  Nummi sescenti hic erunt,

  probi, numerati. fac sit mulier libera,

  35 atque huc continuo adduce.

  Dor.

  Iam faxo hic erit.

  non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio.

  Tox.

  Fortasse metuis in manum concredere?

  Dor.

  Mirum quin ... citius iam a foro argentarii

  abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur.

  Tox.

  40 Abi istác travorsis angiportis ad forum;

  eadem ístaec facito mulier ad me transeat

  per hortum.

  Dor.

  Iam hic faxo aderit.

  Tox.

  At ne propalam.

  Dor.

  Sapienter sane.

  Tox.

  Supplicatum cras eat.

  Dor.

  Ita hercle vero. —

  Tox.

  Dum stas, reditum oportuit.

  ACT IV.

  si quam rem accures sobrie aut frugaliter,

  solet illa recte sub manus succedere.

  atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,

  sic ei procedit postprincipio, denique

  5 si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit,

  sin autem frugist, eveniunt frugaliter.

  hanc ego rem exorsus sum facete et callide,

  igitur proventuram bene confido mihi.

  nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo,

  10 ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat.

  Sagaristio, heus, exi atque educe virginem

  et istás tabellas, quas consignavi tibi,

  quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.

  Sagaristio

  Numquid moror?

  Tox.

  Euge, euge, exornatu’s basilice;

  tiara ornatum lepida condecorat schema.

  tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.

  sed satin estis meditati?

  Sag.

  Tragici et comici

  5 numquam aeque sunt meditati.

  Tox.

  Lepide hercle adiuvas.

  age, illúc abscede procul e conspectu et tace.

  ubi cum lenone me videbis conloqui

  id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.

  Dordalvs

  Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri;

  nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.

  íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;

  iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.

  5 sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem

  maximam maiorem feci atque auxi civi femina?

  sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,

  nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;

  nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:

  10 bonus volo iam ex hoc die esse — quod neque fiet neque fuit.

  Tox.

  Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,

  itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.

  quid agis?

  Dor.

  Credo.

  Tox.

  Únde agis te, Dordale?

  Dor.

  Credo tibi.

  di dent, quae velis.

  Tox.

  Eho, an iám manu emisisti mulierem?

  D.

  15 Crédo edepol, credo, inquam, tibi.

  T.

  Iam liberta auctu’s?

  D.

  Enicas.

  quin tíbi me dico crédere.

  T.

  Dic bona fíde: iam liberast?

  D.

  Ólim.

  i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis.

  líbera, inquam, est: ecquid audis?

  Tox.

  At tibi di bene faciant omnes.

  númquam enim póst
hac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.

  Dor.

  20 Abi, né iura, satis crédo.

  Tox.

  Vbi núnc tua libertást?

  Dor.

  Apud te.

  Tox.

  Ain, apud mést?

  Dor.

  Aio, inquam, apud te ést, inquam.

  Tox.

  Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me.

  nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo,

  unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam

  25 vivás.

  Dor.

  Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt.

  Tox.

  Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum,

  tabellás tene has, péllege.

  Dor.

  Istaé quid ad mé?

  Tox.

  Immo ád te attinént et tuá refert.

  nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.

  D.

  Quando?

  T.

  Haud dúdum.

  Dor.

  Quid istaé narrant?

  Tox.

  Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.

  Dor.

  30 Cedo sáne mihi.

  Tox.

  At clare récitato.

  Dor.

  Tace, dúm pellego.

  Tox.

  Hau verbúm faciam

  Dor.

  Salutem dicit Toxilo Timarchides

  et familiae omni. si valetis, gaudeo.

  ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,

  neque istóc redire his octo possum mensibus,

  35 itaque hic est quod me detinet negotium.

  Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,

  plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:

  ea comportatur praeda, ut fiat auctio

  publicitus; ea res me domo expertem facit.

  40 operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,

  qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,

  nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.

  Dor.

  Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant

  aut quid erus tuos?

  Tox.

  Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni

  45 neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.

  Dor.

  Quae istaec lucrifera est Fortuna?

  Tox.

  Istas, quae norunt, roga.

  ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.

  sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.

  Dor.

  Bene me mones.

  fac silentium.

  Tox.

  Nunc ad illud venies quod refert tua.

  Dor.

  50 Iste quí tabellas adfert adduxit simul

  forma expetenda liberalem virginem,

  furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;

  eam te volo accurare ut istic veneat.

  ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:

  55 mancipio neque promittet neque quisquam dabit.

  probum et numeratum argentum ut accipiat face.

  haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.

  Tox.

  Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,

  iam mihi credis?

  Dor.

  Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?

  Tox.

  60 Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi.

  Dor.

  Nil mi opust

  litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?

  nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?

  Tox.

  Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.

  quid metuis?

  Dor.

  Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,

  65 neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.

  Tox.

  Nil pericli mihi videtur.

  Dor.

  Scio istuc, sed metuo mihi.

  Tox.

  Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,

  ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.

  Dor.

  Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust

  70 fieri doctos.

  Tox.

  Ne quis vero ex Arabia penitissuma

  persequatur. etiam tu illam destinas?

  Dor.

  Videam modo

  mercimonium.

  Tox.

  Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit

  hospes ille, qui has tabellas attulit.

  Dor.

  Hicinest?

  Tox.

  Hic est.

  Dor.

  Haecine illást furtiva virgo?

  Tox.

  Iuxta tecum aeque scio,

  75 nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.

  Dor.

  Sat edepol concinnast facie.

  Tox.

  Vt contemptim carnufex.

  taciti contemplemur formam.

  Dor.

  Laudo consilium tuom.

  Sagaristio

  Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?

  Virgo

  Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum.

  Tox.

  Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?

  Dor.

  Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.

  Sag.

  5 Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?

  Vir.

  Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.

  perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant,

  quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio,

  septimum periurium,

  Tox.

  Euge.

  Vir.

  Octava indiligentia,

  10 nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:

  haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;

  ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst.

  Tox.

  Quid ais tu?

  Dor.

  Quid vis?

  Tox.

  Tu in illis es decem sodalibus:

  té in exilium ire hinc oportet.

  Dor.

  Quid iam?

  Tox.

  Quia periurus es.

  D.

  15 Verba quidem haud indocte fecit.

  T.

  Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.

  D.

  Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet.

  T.

  Si hanc emeris,

  di immortales, nullus leno te alter érit opulentior.

  evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis;

  cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:

  20 venient ad te comissatum.

  Dor.

  At ego intro mitti votuero.

  Tox.

  At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:

  proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis,

  ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,

  ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:

  25 ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.

  Dor.

  I sis in malum cruciatum.

  Tox.

  I sane tu, hanc eme atque ausculta mihi.

  Dor.

  Modo uti sciam, quanti indicet.

  Tox.

  Vin huc vocem?

  Dor.

  Ego illo accessero.

  Tox.

  Quid agis, hospes?

  Sag.

  Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.

  nám heri in p
ortum noctu navis venit. veniri hanc volo,

  30 si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.

  Dor.

  Salvos sis, adulescens.

  Sag.

  Siquidem hanc vendidero pretio suo.

  Tox.

  At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.

  S.

  Esne tu huic amicus?

  T.

  Tam quam di omnes qui caelum colunt.

  Dor.

  Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio

  35 numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.

  Sag.

  Hoc age. opusnest hac tibi empta?

  Dor.

  Si tibi venissest opus,

  mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.

  Sag.

  Indica, fac pretium.

  Dor.

  Tua mers est, tua indicatiost.

  Tox.

  Aequom hic orat.

  Sag.

  Vin bene emere?

  Dor.

  Vin tu pulchre vendere?

  Tox.

  40 Ego scio hercle utrumque velle.

  Dor.

  Age, indica prognariter.

  S.

  Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?

  D.

  Scio.

  indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.

  Tox.

  Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter.

  Dor.

  Quid ita?

  Tox.

  Quia enim te ex puella prius percontari volo

  45 quae ad rem referúnt.

  Dor.

  Atque hercle tu me monuisti hau male.

  vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,

  ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.

  Tox.

  Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,

  ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,

  50 volo te percontari.

  Dor.

  Quin laudo, inquam, consilium tuom.

  T.

  Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt.

  S.

  Maxime,

  suo arbitratu.

  Tox.

  Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,

  ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi

  dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,

  55 eumpse adire, ut ne contemnat te ille.

  Dor.

  Satis recte mones.

  hospes, volo ego hanc percontari.

  Sag.

  A terra ad caelum, quid lubet.

  Dor.

  Iube dum eam hoc accedat ad me.

  Sag.

  I sane ac morem illi gere.

  percontare, exquire quid vis.

  Tox.

  Age, age nunc tu, in proelium

  vide ut ingrediare auspicato.

  Vir.

  Liquidumst auspicium, tace.

  60 curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.

  Tox.

  Concede istuc, ego illam adducam.

  Dor.

  Age, ut rem esse in nostram putas.

  T.

  Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas.

  V.

  Taceas, curabo ut voles.

 

‹ Prev