Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 170

by Plautus


  Paeg.

  At te ílle, qui suprá nos habitat,

  qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.

  Tox.

  Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.

  iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.

  Dor.

  Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.

  Sag.

  45 Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea

  faciebat. vide vero, si tibi satis placet.

  Tox.

  Me quoque volo

  reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.

  Dor.

  Malum ego vobis dabo, ni abitis.

  Sag.

  Etiam muttis, impudens?

  iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.

  D.

  50 iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem.

  T.

  Tace, stulte: hic eius geminust frater.

  D.

  Hicinest?

  T.

  Ac geminissumus.

  Dor.

  Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient.

  Sag.

  Qui te perdidit:

  nám ego nil merui.

  Dor.

  At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.

  Tox.

  Agite sultis, hunc lúdificemus.

  Lemn.

  Nisi si dignust, non opust.

  55 et me haud par est.

  Tox.

  Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo.

  Lemn.

  At tamen non — tamen —

  Tox.

  Cave ergo sis maló, et sequere me.

  te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me

  foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.

  sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,

  60 nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,

  ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.

  Lemn.

  Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.

  Tox.

  Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.

  ... gráphice hunc volo ludíficari.

  Lemn.

  Meo ego ín loco sedulo cúrabo.

  Dor.

  65 Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt.

  Sag.

  Heus vos.

  Tox.

  Quid aís?

  Sag.

  Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur?

  hicinést, qui fuit quondám fortis?

  D.

  Quae haec rés est? ei, colaphó me icit.

  malum vóbis dabo.

  Tox.

  At tibi nós dedimus dabimúsque etiam.

  Dor.

  Ei, natis pérvellit.

  Paeg.

  Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae.

  Dor.

  Loqueré tu etiam, frustúm pueri?

  Lemn.

  70 Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam.

  Dor.

  Mea Ignávia, tu nunc me ínrides?

  L.

  Quíane te vocó, bene ut tíbi sit?

  D.

  Nólo mihi bene ésse.

  L.

  Ne sit.

  Tox.

  Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt?

  Dor.

  Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam.

  Tox.

  75 Satis súmpsimus súpplici iam.

  Dor.

  Fateór, manus vobís do.

  Tox.

  Et póst dabis sub fúrcis.

  Sag.

  Abi íntro — in crucem.

  Dor.

  Án me hic parum éxercitum hísce

  habént?

  Tox.

  Convenísse te Tóxilum me ...

  spéctatores, bene valete. leno periit. plaudite.

  POENULUS

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  PROLOGVS

  Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:

  inde míhi principium capiam, ex ea tragoedia.

  sileteque et tacete atque animum advortite,

  audire iúbet vos imperator histricus,

  5 bonoque ut animo sedeate in subselliis,

  et qui esurientes et qui saturi venerint:

  qui edistis, multo fecistis sapientius,

  qui non edistis, saturi fite fabulis;

  nam cui paratumst quod edit, nostra gratia

  10 nimia est stultitia sessum impransum incedere.

  exsurge, praeco, fac populo audientiam;

  iam dudum exspecto, si tuom officium scias:

  exerce vocem, quam per vivisque et † colis.

  nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.

  15 age nunc reside, duplicem ut mercedem feras.

  * * *

  bonum factum esse, edicta ut servetis mea.

  scortum exoletum ne quis in proscaenio

  sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant,

  20 neu dissignator praeter os obambulet

  neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.

  diu quí domi otiosi dormierunt, decet

  animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.

  servi ne obsideant, liberis ut sit locus,

  25 vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,

  domum abeant, vitent ancipiti infortunio,

  ne et hic varientur virgis et loris domi,

  si minus curassint, quóm eri reveniant domum.

  nutrices pueros infantis minutulos

  30 domi ut procurent neu quae spectatum adferat,

  ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame

  neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.

  matronae tacitae spectent, tacitae rideant,

  canora hic voce sua tinnire temperent,

  35 domum sermones fabulandi conferant,

  ne et hic viris sint et domi molestiae.

  quodque ad ludorum curatores attinet,

  ne palma detur quoiquam artifici iniuria

  neve ambitionis causa extrudantur foras,

  40 quo deteriores anteponantur bonis.

  et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui:

  dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,

  inruptionem facite; nunc dum occasio est,

  nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite.

  45 haec quae imperata sunt pro imperio hístrico,

  bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.

  ad argumentum nunc vicissatim volo

  remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.

  eius núnc regiones, limites, confinia

  50 determinabo: ei rei ego finitor factus sum.

  sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo

  comoediai; sin odiost, dicam tamen,

  siquidém licebit pér illos quibus est in manu.

  Carchedonius vocatur haec comoedia,

  55

  * * *

  latine Plautus patruus pultiphagonides.

  nomen iam habetis. nunc rationes ceteras

  accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:

  locus argumentost suom sibi proscaenium,

  60 vos iuratores estis. quaeso, operam date.

  Carthaginienses fratres patrueles duo

  fuere, summo genere et summis ditiis;

  eorum álter vivit, alter est emortuos.

  propterea apud vos dico confidentius,

  65 quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.

  sed illí seni qui mortuost, ei filius,

  unicus qui fuerat, ab divitiis a patre

  puer séptuennis surripitur Carthagine,

&
nbsp; sexennio prius quidem quam moritur pater.

  70 quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,

  conicitur ipse in morbum ex aegritudine:

  facit illum heredem fratrem patruelem suom,

  ipse abit ad Acheruntem sine viatico.

  ille quí surripuit puerum Calydonem avehit,

  75 vendit eum domino hic diviti quoidam seni,

  cupienti liberorum, osori mulierum.

  emit hospitalem is filium imprudens senex

  puerum illum eumque adoptat sibi pro filio

  eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.

  80 is illíc adulescens habitat in illisce aedibus.

  revertor rursus denuo Carthaginem:

  si quid mandare voltis aut curarier,

  argentum nisi qui dederit, nugas egerit;

  verum qui dederit, magis maiores nugas egerit.

  85 sed illi patruo húius, qui vivit senex,

  Carthaginiensi duae fuere filiae,

  altera quinquennis, altera quadrimula:

  cum nutrice una periere a Magaribus.

  eas quí surripuit, in Anactorium devehit,

  90 vendit eas omnis, et nutricem et virgines,

  praesenti argento hómini, si leno est homo,

  quantum hominum terra sustinet sacerrumo.

  vosmet nunc facite coniecturam ceterum,

  quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.

  95 is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,

  huc commigravit in Calydonem haú diu,

  sui quaésti causa. is in illis habitat aedibus.

  earum híc adulescens alteram efflictim perit,

  suam síbi cognatam, imprudens, neque scit quae siet

  100 neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat:

  neque quicquam cúm ea fecit etiamnum stupri

  neque duxit umquam, neque ille voluit mittere

  quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.

  illam minorem in concubinatum sibi

  105 volt emere miles quidam, qui illam deperit.

  sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit,

  mari terraque úsquequaque quaeritat.

  ubi quamque in urbem ést ingressus, ilico

  omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;

  110 dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi

  unde sít, quoiatis, captane an surrupta sit,

  quo genere gnata, qui parentes fuerint.

  ita docte atque astu filias quaerit suas.

  et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens

  115 se scire: Poenus plane est. quid verbis opust?

  is heri huc in portum navi venit vesperi,

  pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:

  iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite;

  cave dírumpatis, quaeso, sinite transigi.

  120 ehem, paéne oblitus sum relicuom dicere.

  ille quí adoptavit hunc sibi pro filio,

  is illi Poeno húius patruo hospes fuit.

  is hodie huc veniet reperietque hic filias

  et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego.

  125 ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.

  hic qui hodie veniet, reperiet suas filias

  et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum

  valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:

  quod restat, restant alii qui faciant palam.

  130 valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.

  ACT I.

  Agorastocles

  Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,

  dubias, egenas, inopiosas consili,

  quas tu sapienter, docte et cordate et cate

  mihi reddidisti ópiparas opera tua.

  5 quibus pró bene factis fateor deberi tibi

  et libertatem et multas grates gratias.

  Milphio

  Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.

  nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,

  gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι.

  10 nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo

  tris facile corios contrivisti bubulos.

  Agor.

  Amans per amorem si quid feci, Milphio,

  ignoscere id te mi aequom est.

  Mil.

  Haud vidi magis.

  em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,

  15 item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:

  post id locorum tu mihi amanti ignoscito.

  Agor.

  Si tibi lubido est aut voluptati, sino:

  suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.

  Mil.

  Si auctoritatem postea defugeris,

  20 ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.

  Agor.

  Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?

  quin si feriri video te, extemplo dolet.

  Mil.

  Mihi quidem hercle.

  Ag.

  Immo mihi.

  Mil.

  Istuc mavelim.

  sed quid nunc tibi vis?

  Agor.

  Cur ego apud te mentiar?

  25 amo immodeste.

  Mil.

  Meae istuc scapulae sentiunt.

  Agor.

  At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,

  lenonis huius meretricem maiusculam.

  Mil.

  Iam pridem equidem istuc ex te audivi.

  Agor.

  Differor

  cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,

  30 illius domino, non lutumst lutulentius.

  Mil.

  Vin tu illi nequam dare nunc?

  Agor.

  Cupio.

  Mil.

  Em me dato.

  Agor.

  Abi díerectus.

  Mil.

  Dic mihi vero serio:

  vin dare malum illi?

  Agor.

  Cupio.

  Mil.

  Em, eundem me dato:

  utrumque faxo habebit, et nequam et malum.

  Agor.

  35 Iocare.

  Mil.

  Vin tu illam hodie sine damno et dispendio

  tuo túam libertam facere?

  Agor.

  Cupio, Milphio.

  Mil.

  Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei

  trecenti nummi Philippi?

  Agor.

  Sescenti quoque.

  Mil.

  Satis súnt trecenti.

  Agor.

  Quid iis facturu’s?

  Mil.

  Tace.

  40 totum lenonem tibi cum tota familia

  dabo hodie dono.

  Agor.

  Qui id facturu’s?

  Mil.

  Iam scies.

  tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;

  eum hic non novit leno. satin intellegis?

  Agor.

  Intellego hercle, sed quo evadas nescio.

  Mil.

  45 Non scis?

  Agor.

  Non hercle.

  Mil.

  At ego iam faxo scies.

  ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat

  dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:

  se amare velle atque obsequí animo suo;

  locum sibi velle liberum praeberier,

  50 ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.

  leno ad se accipiet auri cupidus ilico:

  celabit hominem et aurum.

  Agor.

  Consilium placet.

  Mil.

  Rogato, servos veneritne ad eum tuos.

  ille mé censebit quaeri: continuo tibi

  55 negabit. quid tu dubitas, quin extempulo

  dupli tibi auri et hominis fur leno siet?

  neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,

  addicet praetor familiam totam tibi.

  ita decipiemus fovea lenonem Lycum.

  Agor.

  60 Placet consilium.

 
Mil.

  Immo etiam, ubi expolivero,

  magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.

  Agor.

  Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.

  Aphrodisia hodie sunt.

  Mil.

  Scio.

  Agor.

  Oculos volo

  meos délectare munditiis meretriciis.

  Mil.

  65 Hoc primum agamus quod consilium cepimus.

  abeamus intro, ut Collybiscum vilicum

  hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.

  Agor.

  Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen

  tibi auscultabo. —

  Mil.

  Faciam ut facto gaudeas.

  70 inest amoris macula huic homini in pectore,

  sine damno magno quae elui ne utiquam potest.

  itaque hic scelestus est homo leno Lycus,

  quoi iam infortuni intenta ballistast probe,

  quam ego haud multo post mittam e ballistario.

  75 sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.

  haec est prior, quae meum erum dementem facit.

  sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,

  si vis videre ludos iucundissimos.

  Agorastocles

  Quid istúc tumultist, Milphio?

  Mil.

  Em amores tuos,

  80 si vis spectare.

  Agor.

  O multa tibi di dent bona,

  quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.

  Adelphasivm

  Negóti sibí qui volét vim paráre,

  navem et mulierem, haec duo comparato.

  nam nullae magis res duae plus negoti

  habent, forte si occeperis exornare,

  5 neque umquam satis hae duae res ornantur

  neque eis ulla ornandi satis satietas est.

  atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.

  nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,

  postquam aurora inluxit, numquam concessamus

  10 ex industria ambae numquam concessamus

  lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,

  poliri expoliri, pingi fingi; et una

  binae singulis quae dataé nobis ancíllae,

  eae nos lavando eluendo operam déderunt,

  15 aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.

  apage sis, negoti quantum in muliere una est.

  sed vero duae, sat scio, maxumo uni

  poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,

  quae noctes diesque omni in aetate semper

  20 ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.

  postremo modus muliebris nullust: numquam

  lavando et fricando scimus facere finem.

  nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.

  Anterastilis

  Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,

  25 quae tam callida et docta sis et faceta.

  nam quom sedulo munditer nos habemus,

  vix aegreque amatorculos invenimus.

  Ad.

  Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:

  modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.

  30 nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.

 

‹ Prev