by Plautus
Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.
Adv.
Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,
ut ipsus testis sit sibi certissumus?
95 heus tu, qui furem captas, egredere ocius,
ut tute inspectes aurum lenoni dari.
Agorastocles
Quid est? quid voltis, testes?
Adv.
Specta ad dexteram.
tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.
Coll.
Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
5 hinc me procura; propere hosce apsumi volo.
Lyc.
Edepol fecisti prodigum promum tibi.
age, eamus intro.
Coll.
Te sequor.
Lyc.
Age, age, ambula,
ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.
Coll.
Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.
L.
10 Quin sequere me ergo. —
C.
Abduc intro. addictum tenes. —
Agor.
Quid nunc mi auctores estis?
Adv.
Vt frugi sies.
Agor.
Quid si animus esse non sinit?
Adv.
Esto ut sinit.
Agor.
Vidistis, leno quom aurum accepit?
Adv.
Vidimus.
Agor.
Eum vos meum esse servom scitis?
Adv.
Scivimus.
Agor.
15 Rem adversus populi saepe leges?
Adv.
Scivimus.
Agor.
Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
mox quom ad praetorem úsus veniet.
Adv.
Meminimus.
Agor.
Quid si recenti re aedis pultem?
Adv.
Censeo.
Agor.
Si pultem, non recludet?
Adv.
Panem frangito.
Agor.
20 Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem,
meus sérvos ad eum veneritne?
Adv.
Quippini?
Agor.
Cum auri ducentis nummis Philippis?
Adv.
Quippini?
Ag.
Ibi extémplo leno errabit.
Ad.
Qua de re?
Ag.
Rogas?
quia centum nummis minus dicetur.
Adv.
Bene putas.
Agor.
25 Alium censebit quaeritari.
Adv.
Scilicet.
Agor.
Extemplo denegabit.
Adv.
Iuratus quidem.
Ag.
Homo fúrti sese adstringet.
Ad.
Hau dubium id quidemst.
Agor.
Quantum quantum ad eum erit delatum.
Adv.
Quippini?
Agor.
Diespiter vos perduit.
Adv.
Te quippini?
Agor.
30 Ibo et pultabo ianuam iam.
Adv.
Quippini?
Agor.
Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.
foras égrediri video lenonem Lycum.
adeste quaeso.
Adv.
Quippini? † si voles
operire capita, ne nos leno noverit,
35 qui illi malae rei tantae fuimus inlices.
Lycvs
Suspendant omnes nunciam se haruspices,
quam ego illis posthac quod loquantur creduam,
qui in re divina dudum dicebant mihi
malum damnumque maximum portendier:
5 is explicavi meam rem postilla lucro.
Agor.
Salvos sis, leno.
Lyc.
Di te ament, Agorastocles.
Agor.
Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac.
Lyc.
Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:
utquomque est ventus, exim velum vortitur.
Agor.
10 Valeant apud te quos volo; atque haud te volo.
Lyc.
Valent ut postulatumst, verum non tibi.
Agor.
Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,
die fésto celebri nobilique Aphrodisiis.
Lyc.
Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.
Agor.
15 Quid iam?
Lyc.
Quia os nunc frigefactas, quom rogas.
Agor.
Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum
apud te.
Lyc.
Apud me? numquam factum reperies.
Agor.
Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.
ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.
Lyc.
20 Malus es, captatum me advenis cum testibus.
tuorum apud me nemost nec quicquam tui.
Agor.
Mementote illud, advocati.
Adv.
Meminimus.
Lyc.
Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.
hi qui illum dudum conciliaverunt mihi
25 peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,
me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi,
eum adlegarunt, suom qui servom diceret
cum auro esse apud me; compositast fallacia,
30 ut eo me privent atque inter se dividant.
lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.
Agor.
Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?
Lyc.
Nego: et negando, si quid refert, ravio.
Adv.
Periisti, leno. nam istest huius vilicus
35 quem tibi nos esse Spartiatam diximus,
qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.
idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio.
Lyc.
Vae vostrae aetati.
Adv.
Id quidem in mundo est tuae.
Agor.
Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:
40 manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date,
dum me videatis servom ab hoc abducere. —
Lyc.
Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.
consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.
sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem,
45 prius quam hínc optorto collo ad praetorem trahor?
eheu, quom ego habui háriolos haruspices;
qui si quid bene promittunt, perspisso evenit,
id quod mali promittunt, praesentarium est.
nunc ibo, amicos consulam, quo me modo
50 suspendere aequom censeant potissimum. —
Agorastocles
Age tu progredere, ut testes videant te ire istinc foras.
estne hic meus servos?
Collybiscvs
Sum hercle vero, Agorastocles.
Agor.
Quid nunc, sceleste leno?
Adv.
Quicum litigas
apscessit.
Agor.
Vtinam hinc abierit malam crucem.
Adv.
5 Ita nos velle aequom est.
Agor.
Cras subscribam homini dicam.
Coll.
Numquid me?
Agor.
Apscedas, sumas ornatum tuom.
Coll.
Non sum nequiquam miles factus; paululum
praedae intus feci: dum lenonis familia
dormitat, extis sum satur factus probe.
10 abscedam hinc intro. —
Agor.
&
nbsp; Factum a vobis comiter.
bonam dedistis, advocati, operam mihi.
cras mane, quaeso, in comitio estote obviam.
tu sequere me intro. vos valete. —
Adv.
Et tu vale.
iniuriam illic insignite postulat:
15 nostro servire nos sibi censet cibo.
verum ita sunt ... isti nostri divites:
si quid bene facias, levior pluma est gratia,
si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
domos abeamus nostras, sultis, nunciam,
20 quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus,
ut perderemus corruptorem civium. —
ACT IV.
Milphio
Exspécto quo pactó meae techinaé processuraé sient.
studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat,
is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:
servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.
5 attat, e fano recipere video se Syncerastum,
lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.
Syncerastvs
Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,
quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.
neque periurior neque peior alter usquam est gentium,
quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.
5 ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim
agere aetatem praepeditus latere forti ferreo,
quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,
quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,
quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,
10 equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,
verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, utut homo est,
omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus
tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.
ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,
15 pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
Mil.
Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,
nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.
et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
Sync.
20 Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,
apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.
Mil.
Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae,
qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
Sync.
25 Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis
erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.
Mil.
Lepidam Venerem.
Sync.
Nam meretrices nostrae primis hostiis
Venerem placavere extemplo.
Mil.
O lepidam Venerem denuo.
Sync.
Nunc domum ibo.
Mil.
Heus, Synceraste.
Sync.
Syncerastum qui vocat?
M.
30 Tuos amicus.
S.
Haud amice facis, qui cum onere offers moram.
Mil.
At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris.
habe rem pactam.
S.
Si futurumst, do tibi operam hanc.
M.
Quo modo?
Sync.
Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas.
apage, nesció quid viri sis.
Mil.
Malus sum.
Sync.
Tibi sis.
Mil.
Te volo.
Sync.
35 At onus urget.
Mil.
At tu appone et respice ad me.
Sync.
Fecero,
quamquam haud otiumst.
Mil.
Salvos sis, Synceraste.
Sync.
O Milphio,
di omnes deaeque ament.
Mil.
Quemnam hominem?
Sync.
Nec te nec me, Milphio:
neque erum meum ádeo.
Mil.
Quém ament igitur?
Sync.
Aliquem, dignus qui siet.
nam nostrorum nemo dignust.
Mil.
Lepide loquere.
Sync.
Me decet.
Mil.
40 Quid agis?
Sync.
Facio quod manufesti moechi haú ferme solent.
Mil.
Quid id est?
Sync.
Refero vasa salva.
Mil.
Di te et tuom erum perduint.
Sync.
Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,
meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio.
Mil.
Quid id est? cedo.
Sync.
Malus es?
Mil.
Malus sum.
Sync.
Male mihi est.
Mil.
Memora, num esse aliter decet?
45 quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim,
neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?
Sync.
Diespiter me sic amabit,
Mil.
Vt quidem edepol dignus es.
Sync.
Vt ego hanc familiam interire cupio.
Mil.
Adde operam, si cupis.
Sync.
Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent.
Mil.
50 Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus
volucres tibi erunt tuae hirquinae.
S.
I in malam rem.
M.
I tu atque erus.
Sync.
Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.
Mil.
Quid iam?
Sync.
Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis.
Mil.
Rectius
tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.
Sync.
55 Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.
Mil.
Crede audacter meo periclo.
Sync.
Male credam, et credam tamen.
Mil.
Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem?
Sync.
Scio.
Mil.
Propter amorem —
Sync.
Omnem operam perdis.
Mil.
Quid iam?
Sync.
Quia doctum doces.
Mil.
Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet
60 facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,
eo facilius facere poterit.
Sync.
At ego hoc metuo, Milphio.
M.
Quid est quod metuas?
S.
Dúm ero insidias paritem, ne me perduim.
si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,
continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
Mil.
65 Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,
nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet
id esse facinus ex ted ortum.
Sync.
Male credam, et credam tamen.
sed hoc tu tecum tacitum habeto.
Mil.
&
nbsp; Fide non melius creditur.
loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.
Sy.
70 Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.
Mi.
Qui id potest?
Sync.
Facile.
Mil.
Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.
S.
Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast.
M.
Quo modo?
Sync.
Eodem quo soror illius altera Anterastilis.
Mil.
Cedo qui id credam.
Sync.
Quia illas emit in Anactorio parvolas
75 de praedone Siculo.
Mil.
Quanti?
Sync.
Duodeviginti minis,
duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:
ingenuas Carthagine aibat esse.
Mil.
Di vostram fidem,
nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles
80 ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi
qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
Sync.
Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat
suas popularis liberali causa.
Mil.
Tacitus tace modo.
Sync.
85 Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
Mil.
Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
ita paratumst.
Sync.
Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.
Mil.
Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
Sync.
Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
Mil.
90 Valeas beneque ut tibi sit.
Sync.
Pol istuc tibi et tuost ero in manu.
vale et haec cura clanculum ut sint dicta.
Mil.
Non dictumst. vale.
S.
At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.
M.
Lepidu’s, quom mones.
et ita hoc fiet.
Sync.
Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.
Mil.
Potin ut taceas?
Sync.
Taceo atque abeo. —
Mil.
Mihi commoditatem creas.
95 illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt
et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.
satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?
ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem,
quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast.
100 ero uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus. —
di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas
hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror.
ita negotium institutumst, non datur cessatio;
nám et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst,
105 et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.
remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit.
nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi. —