by Plautus
ACT V.
Hanno
Yth alonim ualonuth sicorathi symacom syth
chy mlachthi in ythmum ysthyalm ych-ibarcu mysehi
li pho caneth yth bynuthi uad edin byn ui
bymarob syllohom alonim ubymysyrthohom
5 byth limmoth ynnocho thuulech-antidamas chon
ys sidobrim chi fel yth chyl is chon chen liful
yth binim ys dybur ch-innocho-tnu agorastocles
yth emanethi hy chirs aelichot sithi nasot
bynu yid ch-illuch ily gubulim lasibithim
10 bodi aly thera ynnynu yslym min cho-th iusim
Ythalonimualoniuthsicorathiisthymhimihymacomsyth
combaepumamitalmetlotiambeat
iulecantheconaalonimbalumbar dechor
bats ... hunesobinesubicsillimbalim
15 esseantidamossonalemuedubertefet
donobun.huneccilthumucommucroluful
altanimauosduberithemhuarcharistolem
sittesedanecnasotersahelicot
alemusdubertimurmucopsuistiti
20 aoccaaneclictorbodesiussilimlimmimcolus
deos deasque veneror, qui hanc urbem colunt,
ut quod de mea re huc veni rite venerim,
measque híc ut gnatas et mei fratris filium
reperire me siritis, di vostram fidem.
25 quae mihi surruptae sunt et fratris filium.
sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit;
eum fécisse aiunt, sibi quod faciundum fuit.
eius fílium esse hic praedicant Agorastoclem:
ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero;
30 is in hisce habitare monstratust regionibus.
hos percontabor qui hinc egrediuntur foras.
Agorastocles
Ain tú tibi dixe Syncerastum, Milphio,
eas ésse ingenuas ambas surrupticias
Charthaginiensis?
Milphio
Aio, et, si frugi esse vis,
eas líberali iam adseres causa manu.
5 nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati
servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.
Han.
Pro di immortales, opsecro vostram fidem,
quam orationem hanc aures dulcem devorant.
creta est profecto hórum hominum oratio,
10 ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.
Agor.
Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
Mil.
Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
Agor.
Incipere multost quam impetrare facilius.
Mil.
15 Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?
numnam in balineis circumductust pallio?
Agor.
Facies quidem edepol Punicast.
Mil.
Guggast homo.
servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
Agor.
Qui scis?
Mil.
Viden homines sarcinatos consequi?
20 † atque ut opinor digitos in manibus non habent.
Agor.
Quid iam?
Mil.
Quia incedunt cum anulatis auribus.
Han.
Adibo hosce atque áppellabo Punice.
si respondebunt, Punice pergam loqui;
si non, tum ad horum mores linguam vertero.
Mil.
25 Quid ais tu? écquid commeministi Punice?
Agor.
Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
qui illim sexennis perierim Carthagine?
Han.
Pro di immortales, plurumi ad illum modum
periere pueri liberi Carthagine.
Mil.
30 Quid ais tu?
Agor.
Quid vis?
Mil.
Vin appellem hunc Punice?
Agor.
An scis?
Mil.
Nullus me est hodie Poenus Poenior.
Agor.
Adi atque appella, quid velit, quid venerit,
qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.
Mil.
Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?
Han.
35 Anno byn mytthymballe udradait annech.
Agor.
Quid ait?
Mil.
Hannonem se esse ait Carthagine,
Carthaginiensis Mytthumbalis filium.
Han.
Avo.
Mil.
Salutat.
Han.
Donni.
Mil.
Doni volt tibi
dare hic nescio quid. audin pollicitarier?
Agor.
40 Saluta hunc rursus Punice verbis meis.
Mil.
Avo donni inquit hic tibi verbis suis.
Han.
Me har bocca.
Mil.
Istuc tibi sit potius quam mihi.
Agor.
Quid ait?
Mil.
Miseram esse praedicat buccam sibi.
fortasse medicos nos esse arbitrarier.
Agor.
45 Si ita est, nega esse; nolo ego errare hospitem.
Mil.
Audin tu?
Han.
Rufeyn nyccho issam.
Agor.
Sic volo
profecto vera cuncta huic expedirier.
roga númquid opus sit.
Mil.
Tu qui zonam non habes,
quid in hanc venistis urbem aút quid quaeritis?
H.
50 Muphursa.
A.
Quid ait?
H.
Miuulec hianna.
A.
Quid venit?
Mil.
Non audis? mures Africanos praedicat
in pompam ludis dare se velle aedilibus.
Han.
Lech lachanna nilimniichto.
Agor.
Quid nunc ait?
Mil.
Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
55 nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.
Agor.
Mercator credo est.
Han.
Assam.
Mil.
Arvinam quidem.
Han.
Palu mirga detha.
Agor.
Milphio, quid nunc ait?
Mil.
Palas vendundas sibi ait et mergas datas,
ad messim credo, nisi quid tú aliud sapis.
60 ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.
Agor.
Quid istuc ad me?
Mil.
Certiorem te esse volt,
ne quid clam furtim se accepisse censeas.
Han.
Mufonnim siccoratim.
Mil.
Hem, cave sis feceris
quod hic te órat.
Agor.
Quid ait aut quid orat? expedi.
Mil.
65 Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo
lapides imponi multos, ut sese neces.
Han.
Gunebbal samem lyryla.
Agor.
Narra, quid est?
quid ait?
Mil.
Non hercle nunc quidem quicquam scio.
Hann.
At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
70 servom hercle te esse oportet et nequam et malum,
hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
Mil.
At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
bisulci lingua quasi proserpens bestia.
Agor.
75 Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.
maledicere huic tu temperabis, si sapis.
meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui.
Carthagini ego sum gnatu
s, ut tu sis sciens.
Han.
O mi popularis, salve.
Agor.
Et tu edepol, quisquis es.
80 et si quid opus est, quaeso, dic atque impera
popularitatis causa.
Han.
Habeo gratiam.
verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filium
quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.
sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
Agor.
85 Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium,
ego sum ipsus quem tu quaeris.
Han.
Hem, quid ego audio?
Agor.
Antidamae gnatum me esse.
Han.
Sí itast, tesseram
conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
Agor.
Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
Han.
90 O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
patritus † ergo hospes Antidamas fuit.
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
Agor.
Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,
95 unde súm oriundus.
Han.
Di dent tibi omnes quae velis.
quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
Agor.
Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
emit, et is me sibi adoptavit filium.
Han.
100 Demarcho item ipse fuit adoptaticius.
sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
ecquid meministi tuom parentum nomina,
patris atque matris?
Agor.
Memini.
Han.
Memoradum mihi,
si novi forte aut si sunt cognati mihi.
Agor.
105 Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.
Han.
Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
Agor.
An mortui sunt?
Han.
Factum, quod aegre tuli. †
nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
pater tuos, is erat frater patruelis meus,
110 et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
quo me privatum aégre patior mortuo.
sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius,
signum esse oportet in manu laeva tibi,
ludenti puero quod memordit simia.
115 ostende, inspiciam.
Agor.
Em ostendo.
Han.
Aperi. audi atque ades:
...
Agor.
Mi patrue, salve.
Han.
Ét tu salve, Agorastocles.
iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
Mil.
Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo.
120 sed te moneri num nevis?
Han.
Sane volo.
Mil.
Paterna oportet filio reddi bona.
aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
Han.
Haud postulo aliter: restituentur omnia;
suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit.
Mil.
125 Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
Han.
Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.
Mil.
Festivom facinus venit mi in mentem modo.
Han.
Quid id est?
Mil.
Tua opus est opera.
Han.
Dic mihi quid lubet:
profecto uteris, ut voles, operam meam.
130 quid est negoti?
Mil.
Potin tu fieri subdolus?
Han.
Inimico possum, amico ínsipientia est.
Mil.
Inimicus hercle est huius.
Han.
Male faxim lubens.
Mil.
Amat ab lenone hic.
Han.
Facere sapienter puto.
Mil.
Leno hic habitat vicinus.
Han.
Male faxim lubens.
Mil.
135 Ei duae puellae sunt meretrices servolae
sorores: earum hic alteram efflictim perit,
neque eam incestavit umquam.
Han.
Acerba amatiost.
Mil.
Hunc leno ludificatur.
Han.
Suom quaestum colit.
Mil.
Hic illi malam rem dare volt.
Han.
Frugist, si id facit.
Mil.
140 Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,
ut te allegemus, filias dicas tuas
surruptasque esse parvolas Carthagine ...
manu líberali causa ámbas adseras,
quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?
Han.
145 Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae
cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
Mil.
Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.
Han.
Pol magis quam vellem.
Mil.
Eu hércle mortalem catum,
... malum crudumque, estolidum et subdolum.
150 ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.
me quoque dolis iam superat architectonem.
Han.
Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.
Mil.
Statura hau magna, corpore aquilost.
Han.
Ipsa east.
Mil.
Specie venusta, óre atque oculis pernigris.
Han.
155 Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
Mil.
Vin eam videre?
Han.
Filias malo meas.
sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae,
si illarum est nutrix, me continuo noverit.
Mil.
Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
160 foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.
Giddenes
Quis pultat?
Mil.
Qui te proximust.
Gidd.
Quid vis?
Mil.
Eho,
novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
Gidd.
Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
5 Hanno Carthaginiensis.
Mil.
Ecce autem mala.
praestrigiator hic quidem Poenus probust,
perduxit omnis ad suam sententiam.
Gidd.
O mí ere, salve, Hánno, insperatissume
mihi tuisque filiis, salve atque — eho,
10 mirari noli neque me contemplarier.
cognoscin Giddenenem áncillam tuam?
Han.
Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
Gidd.
Apud aedem Veneris.
Han.
Quid ibi faciunt? dic mihi.
Gidd.
Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
15 oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
Mil.
Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.
Agor.
Eho an huius sunt illae filiae?
Gidd.
Ita ut praedicas.
tua pietas nobis plane aúxilio fuit,
quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
20 namque hodie earum mutarentur nomina
facerentque indignum genere quaestum corpore.
Pver
Auamma illi.
Gidd.
Hauon bane silli in mustine.
Gidd.
Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.
Agor.
Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.
Han.
25 Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.
tace atque parce muliebri supellectili.
Agor.
Quae east supellex?
Han.
Clarus clamor.
Agor.
Sine modo.
Han.
Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul
iube hanc abire hinc ad te.
Agor.
Fac quod imperat.
Mil.
30 Sed quís illas tibi monstrabit?
Agor.
Ego doctissume.
Mil.
Abeo igitur.
Agor.
Facias modo quam memores mavelim.
patruo advenienti cena curetur volo.
Mil.
Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,
inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.
35 ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. —
Agor.
Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:
tuam míhi maiorem filiam despondeas.
Han.
Pactam rem habeto.
Agor.
Spondesne igitur?
Han.
Spondeo.
Agor.
Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.
40 nunc demum ego cum illa fabulabor libere.
nunc, patrue, si vis tuas videre filias,
me sequere.
Han.
Iamdudum equidem cupio, et te sequor.
Agor.
Quid si eámus illis obviam?
Han.
At ne intervias
praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,
45 restitue certas mi ex incertis nunc opes.
Agor.
† Ego quidem meos amores mecum confido fore.
sed eccás video ipsas.
Han.
Haecine meae sunt filiae?
quantae e quantillis iam sunt factae.
Agor.
Scin quid est?
tragicae sunt: in calones sustolli solent.
Mil.
50 Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,
id eventurum esse et severum et serium,
ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.
Agor.
Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,
abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.
Adelphasivm
Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,
oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.
deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,
digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.
5 tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.
arás tus, murrinus, ómnis odor
complébat. haud sordére visust
festús dies, Venus, nec tuóm fanum:
tantús ibi clientarum érat numerus,
10 quae ad Cálydoniam venérant Venerem.
Anterastilis
Certo enim, quod quidem ad nos duas
attínuit, praepotentés pulchre
pacísque potentes, sóror, fuimus,
neque ab iúventute inibi inrídiculo