by Plautus
Han.
Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,
non experiar tecum.
Agor.
Neque ego; si aurum mihi reddes meum,
leno, quando ex nervo emissu’s — compingare in carcerem.
Lyc.
Iamne autem ut soles?
Antam.
Ego, Poene, tibi me purgatum volo.
40 si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,
id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,
ita me di ament ut mihi volup est.
Han.
Ignosco et credo tibi.
Antam.
Leno, tu autem amicam mihi des facito aut auri mihi reddas minam.
Lyc.
Vin tibicinam meam habere?
Antam.
Nil moror tibicinam;
45 nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.
Lyc.
Dabo quae placeat.
Antam.
Cura.
Lyc.
Aúrum cras ad te referam tuom.
Agor.
Facito in memoria habeas.
Lyc.
Miles, sequere me. —
Antam.
Ego vero sequor. —
Agor.
Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?
nam tecum mi una ire certum est.
Han.
Vbi primum potero, ilico.
Agor.
50 Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.
Han.
Faciam ita ut vis.
Agor.
Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.
PSEUDOLUS
CONTENTS
PROLOGVS
ACT I.
ACT II.
ACT III.
ACT IV.
ACT V.
PROLOGVS
exporgi meliust lumbos atque exsurgier:
Plautina longa fabula in scaenam venit.
ACT I.
Psevdolvs
Si ex te tacente fieri possem certior,
ere, quae miseriae te tam misere macerent,
duorúm labori ego hominum parsissem lubens,
mei te rogandi et tis respondendi mihi;
5 nunc quoniam id fieri non potest, necessitas
me subigit ut te rogitem. responde mihi:
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies
gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,
neque tui participem consili quemquam facis?
10 eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
Calidorvs
Misere miser sum, Pseudole.
Ps.
Id te Iuppiter
prohibessit.
Cal.
Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:
sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.
Ps.
Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
15 supremum habuisti comitem consiliis tuis.
Cal.
Idem animus nunc est.
Ps.
Face me certum quid tibist;
iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono.
Cal.
Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi
quae me miseria et cura contabefacit.
Ps.
20 Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso?
Cal.
Quid est?
Ps.
Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:
alia aliam scandit.
Cal.
Ludis iam ludo tuo?
Ps.
Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,
interpretari álium posse neminem.
Cal.
25 Cur inclementer dicis lepidis litteris
lepidis tabellis lepida conscriptis manu?
Ps.
An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
nam has quidem gallina scripsit.
Cal.
Odiosus mihi es.
lege vel tabellas redde.
Ps.
Immo enim pellegam.
30 advortito animum.
Cal.
Non adest.
Ps.
At tu cita.
Cal.
Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;
nam istic meus animus nunc est, non in pectore.
Ps.
Tuam amicam video, Calidore.
Cal.
Vbi ea est, opsecro?
Ps.
Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.
Cal.
35 At te di deaeque quantumst —
Ps.
Servassint quidem.
Cal.
Quasi solstitialis herba paulisper fui:
repente exortus sum, repentino occidi.
Ps.
Tace, dúm tabellas pellego.
Cal.
Ergo quin legis?
Ps.
“Phoenicium Calidoro amatori suo
40 per ceram et lignum litterasque interpretes
salutem mittit et salutem abs te expetit,
lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.”
Cal.
Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,
quam illi remittam.
Ps.
Quam salutem?
Cal.
Argenteam.
Ps.
45 Pro lignean salute vis argenteam
remittere illi? vide sis quam tu rem geras.
Cal.
Recita modo: ex tabellis iam faxo scies
quam subito argento mi usus invento siet.
Ps.
“Leno me peregre militi Macedonio
50 minis viginti vendidit, voluptas mea;
et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas
dederat; nunc unae quinque remorantur minae.
ea caúsa miles hic reliquit symbolum,
expressam in cera ex anulo suam imaginem,
55 ut qui huc adferret eius similem symbolum,
cum eo simul me mitteret. ei rei dies
haec praestituta est, proxuma Dionysia.”
cras ea quidem sunt.
Cal.
Prope adest exitium mihi,
nisi quid mihi in te est auxili.
Ps.
Sine pellegam.
Cal.
60 Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier;
lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.
Ps.
“Nunc nostri amores mores consuetudines,
iocus lúdus sermo suavisaviatio
compressiones artae amantum corporum,
65 teneris labellis molles morsiunculae,
nostrorum órgiorum — iunculae
papillarum horridularum oppressiunculae,
harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi
distractio discidium vastities venit,
70 nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia;
nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”
Cal.
Est misere scriptum, Pseudole.
Ps.
O, miserrime.
Cal.
Quin fles?
Ps.
Pumiceos oculos habeo: non queo
75 lacrumam exorare ut expuant unam modo.
Cal.
Quid ita?
Ps.
Genus nostrum semper siccoculum fuit.
Cal.
Nilne adiuvare me audes?
Ps.
Quid faciam tibi?
Cal.
Eheú.
Ps.
Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.
Cal.
Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.
Ps.
80 Eheu.
Cal.
Neque intus nummus ullus est.
Ps.
Eheu.
/>
Cal.
Ille abducturus est mulierem cras.
Ps.
Eheu.
Cal.
Istocine pacto me adiuvas?
Ps.
Do id quod mihi est;
nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.
Cal.
Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam
85 drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?
Ps.
Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.
sed quid ea drachuma facere vis?
Cal.
Restim volo
mihi émere.
Ps.
Quam ob rem?
Cal.
Qui me faciam pensilem.
certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.
Ps.
90 Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?
an tu te ea caúsa vis sciens suspendere
ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?
Cal.
Profecto nullo pacto possum vivere,
si illa a me abalienatur atque abducitur.
Ps.
95 Quid fles, cucule? vives.
Cal.
Quid ego ni fleam,
quoi nec paratus nummus argenti siet
neque libellai spes sit usquam gentium?
Ps.
Vt litterarum ego harum sermonem audio,
nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,
100 quod tu istis lacrumis te probare postulas,
non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
verum ego te amantem, ne pave, non deseram.
spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
tibi inventurum esse auxilium argentarium.
105 atque id futurum unde unde dicam nescio,
nisi quia futurum est: ita supercilium salit.
Cal.
Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.
Ps.
Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,
quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
Cal.
110 In te nunc omnes spes sunt aetati meae.
Ps.
Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi
tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?
Cal.
Satis, sí futurumst.
Ps.
Roga me viginti minas,
ut me effecturum tibi quod promisi scias.
115 roga, opsecro hercle. gestio promittere.
Cal.
Dabisne argenti mi hodie viginti minas?
Ps.
Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.
atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:
si neminem alium potero, tuom tangam patrem.
Cal.
120 Di te mihi semper servent. verum, si potest,
pietatis causa — vel etiam matrem quoque.
Ps.
De istac re in oculum utrumvis conquiescito.
Cal.
Oculum anne in aurem?
Ps.
At hoc pervolgatumst minus.
nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus
125 pube praesenti in contione: omni poplo,
omnibus amicis notisque edico meis,
in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.
Cal.
St, táce opsecro hércle.
Ps.
Quid negoti est?
Cal.
Ostium
lenonis crepuit.
Ps.
Crura mavellem modo.
Cal.
130 Atque ipse egreditur intus, periuri caput.
Ballio
Exíte, agite exite, ígnavi, male hábiti et male concíliati,
quorúm numquam quicquám quoiquam venit ín mentem ut recté faciant,
quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari.
neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent:
5 quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae,
qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene
hárpaga bibe és fuge: hoc
ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere,
quam hós domi custodes.
10 át faciem quom aspícias eorum, hau máli videntur: ópera fallunt.
núnc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes,
nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis,
ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,
ut né peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica
15 neque Aléxandrina beluata tonsilia tappetia.
atque héri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias,
verum ita vos estis praediti callenti ingenio ímprobi,
officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;
nempe íta animati éstis vos: vincítis duritia hoc átque me.
20 hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc ágite, hoc animum advortite,
huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hóminum.
numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.
quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit.
adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.
25 tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.
te cum securi caudicali praeficio provinciae.
Servvs
At haec retunsast.
Bal.
Sine siet; itidem vos quoque estis plagis omnes:
numqui minus ea gratia tamen omnium opera útor?
tíbi hoc praecipio ut níteant aedes. hábes quod facias: própera, abi intro.
30 tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.
haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,
vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.
nam mi hódie natalís dies est, decet éum omnis vos concélebrare.
pernám callum glandiúm sumen facito ín aqua iaceant. sátin audis?
35 magnífice volo me víros summos accípere, ut mihi rem essé reantur.
intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat;
ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem.
i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost.
vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus.
40 audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem.
vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis,
viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar,
quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat;
quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar.
45 facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant.
nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos.
natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis,
quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae?
maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint.
50 cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi
domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis:
eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus.
nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo,
ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget:
55 advórtite animum cúnctae.
princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,
quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi:
fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annu
m quód satis,
mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam,
60 ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet
lenóne ex Ballióne regem Iásonem.
Cal.
Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur?
Psevd.
Pól iste, atque etiam málificus.
séd tace atque hanc rém gere.
Bal.
65 Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémulos
lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi:
nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie
míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis
dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium;
70 íd tibi profecto taúrus fiet.
Cal.
Nímis sermone huius íra incendor.
Ps.
Húncine hic hominém pati
cólere iuventutem Átticam?
úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone?
quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant?
75 sed nímium stultus, nímis fui
indóctus: illine aúdeant
id fácere quibus ut sérviant
suos ámor cogit?
simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt
Cal.
80 Vah táce.
Ps.
Quid est?
Cal.
Male mórigeru’s mihi, quóm sermoni huius óbsonas.
Ps.
Táceo.
Cal.
At taceas málo multo quám tacere dicas.
Bal.
Tu aútem,
Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olivi
δύναμιν domi habent máxumam.
85 sí mihi non iam huc cúlleis
óleum deportátum erit,
te ípsam culleo égo cras faciam ut déportere — in pérgulam;
íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubi
úsque ad languorém — tenes
90 quó se haec tendant quaé loquor.
áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos,
num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórum
nítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magis
únctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vino
95 té devincis. síne modo,
réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia
fácis effecta haec út loquor.
tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras,
éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere,
100 Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum:
nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur,
crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam.
Cal.
Pseudóle, non audis quae híc loquitur?