Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 175
Complete Works of Plautus Page 175

by Plautus


  15 habitaé, quod pol,

  soror, céteris omnibus fáctumst.

  Ad.

  Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.

  Ant.

  Spero équidem.

  Ad.

  Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;

  eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.

  Han.

  20 Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,

  quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,

  † rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria

  perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.

  Agor.

  Omnía faciet Iuppíter faxo,

  25 nam mi ést obnoxius ét me

  metuít.

  Han.

  Tace quaeso.

  Agor.

  Ne lácruma, patrue.

  Ant.

  Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;

  sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.

  Ad.

  30 Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,

  si tíbi illi non os óblitumst fulígine?

  Agor.

  O pátrue, o patrue mí.

  Han.

  Quid est,

  fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.

  Agor.

  At enim hóc volo agas.

  Han.

  At enim ágo istuc.

  Agor.

  35 O pátrue mi patruíssime.

  Han.

  Quid est?

  Agor.

  Ést lepida et lauta. út sapit.

  Han.

  Ingénium patris habet quód sapit.

  Ag.

  Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.

  nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore.

  Ad.

  40 Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,

  ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.

  multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,

  quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.

  Ant.

  Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,

  45 quodque haruspéx de ambabus dixit.

  Agor.

  Velim de me aliquid dixerit.

  Ant.

  Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.

  id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.

  Agor.

  Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,

  libertatem, quia me amare hanc scit.

  Ad.

  Soror, sequere hac.

  An.

  Sequor.

  Han.

  50 Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.

  Ad.

  Quis revocat?

  Ag.

  Qui bene volt vobis facere.

  Ad.

  Facere occasiost.

  sed quis homost?

  Ag.

  Amicus vobis.

  Ad.

  Qui quidem inimicus non siet.

  Ag.

  Bonus est hic homo, mea voluptas.

  Ad.

  Pol istum malim quam malum.

  Agor.

  Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast.

  Ad.

  Hau precor.

  Agor.

  55 Multa bona volt vobis facere.

  Ad.

  Bonus bonis bene feceris.

  Han.

  Gaudio ero vobis.

  Ad.

  At edepol nos voluptati tibi.

  Han.

  Libertatique.

  Ad.

  Istoc pretio tuas nos facile feceris.

  Agor.

  Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,

  iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.

  60 ut pudice verba fecit, cogitate et commode,

  ut modeste orationem praebuit.

  Han.

  Certo haec meast.

  sed ut astú sum adgressus ad eas.

  Agor.

  Lepide hercle atque commode.

  Han.

  Pergo etiam temptare?

  Agor.

  In pauca confer: sitiunt qui sedent.

  Han.

  Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.

  Agor.

  65 Nunc, pátrue, tu frugí bonae es. tené. vin ego hanc adpréndam?

  Ad.

  An patruos est, Agorastocles, tuos hic?

  Agor.

  Iam faxo scibis.

  nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo — mea eris sponsa.

  Han.

  Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce.

  Agor.

  Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.

  70 sed illúd quidem volui dícere — immo hercle díxi quod volebam.

  Han.

  Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.

  Ad.

  Quid in iús vocas nos? quid tibi debemus?

  Agor.

  Dicet illi.

  Ad.

  Etiam me meae latrant canes?

  Agor.

  At tu hercle adludiato:

  dato mihi pro offa savium, pro ósse linguam obicito.

  75 ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

  Han.

  Ite si ítis.

  Ad.

  Quid nos fecimus tibi?

  Han.

  Fures estis ambae.

  Ad.

  Nosne tíbi?

  Han.

  Vos inquam.

  Agor.

  Atque ego scio.

  Ad.

  Quid id fúrtist?

  Agor.

  Hunc rogato.

  Han.

  Quia annos multos filias meas célavistis clam me,

  atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.

  Ad.

  80 Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.

  Agor.

  Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.

  Ad.

  Nil tecum ago, apscede opsecro.

  Ag.

  Atque hércle mecum agendum est.

  nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;

  et praedicabo quo modo vos furta faciatis multa

  85 quoque modo húius filias apud vós habeatis servas,

  quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.

  Ad.

  Vbi sunt eae? aut quas, opsecro?

  Ag.

  Satis iám sunt maceratae.

  H.

  Quid si eloquamur?

  Ag.

  Censeo hercle, patrue.

  Ad.

  Misera timeo,

  quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.

  Han.

  90 Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,

  ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;

  nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,

  eas dís est aequom gratias nos agere sempiternas,

  quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.

  95 vos meae estis ambae filiae et hic ést cognatus vester,

  huiusce fratris filius, Agorastocles.

  Ad.

  Amabo,

  num hi falso oblectant gaudio nos?

  Agor.

  At ita me di servent,

  ut hic páter est vester. date manus.

  Ad.

  Salve, insperate nobis

  pater, té complecti nos sine.

  Ant.

  Cupite atque exspectate

/>   100 pater, salve.

  Ad.

  Ambae filiae sumus.

  Ant.

  Amplectamur ambae.

  Agor.

  Quis me amplectetur postea?

  Han.

  Nunc ego sum fotunatus,

  multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.

  Ad.

  Vix hoc videmur credere.

  Han.

  Magis quí credatis dicam.

  nam vostra nutrix † primum me cognovit.

  Ad.

  Vbi ea, amabo, est?

  Han.

  105 Apud hunc est.

  Agor.

  Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?

  omitte saltem tu altera. nolo ego istuc.

  Ad.

  Enicas me.

  ...

  prius quám tibi desponderit.

  Agor.

  Mitto.

  Ad.

  Sperate, salve.

  Han.

  Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.

  110 quibus núnc in terra melius est?

  Agor.

  Eveniunt digna dignis.

  Han.

  Tandem huic cupitum contigit.

  Ag.

  O Apella, o Zeuxis pictor,

  cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?

  nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.

  Han.

  Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,

  115 quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,

  ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.

  Ad.

  Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.

  Agor.

  Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam

  mihi te despondisse.

  Han.

  Memini.

  Agor.

  Et dotis quid promiseris.

  Antamonides

  Si ego minam non ultus fuero probe, quam lenoni dedi,

  tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui.

  is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus,

  ipse abiit foras, mé reliquit pro atriensi in aedibus,

  5 ubi nec leno néque illae redeunt, nec quod edim quicquam datur.

  pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras;

  sic dedero: aere militari tetigero lenunculum.

  nanctus est hominem, mina quem argenti circumduceret.

  sed mea amica nunc mihi irato obviam veniat velim:

  10 iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea,

  ita replebo átritate, átrior multo ut siet,

  quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt.

  Anter.

  Tene sis me arte, mea voluptas; male ego metuo miluos,

  mala illa bestia est, ne forte me auferat pullum tuom.

  Ad.

  15 Vt nequeo te satis complecti, mi pater.

  Antam.

  Ego me moror.

  propemodúm hoc opsonare prandium potero mihi.

  sed quid hoc ést? quid est? quid hóc est? quid ego video? quo modo?

  quid hoc est conduplicationis? quae haec est congeminatio?

  quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius?

  20 satin ego oculis cerno? estne illaec mea amica Anterastilis?

  et ea est certo. iam pridem ego me sensi nihili pendier.

  non pudet puellam ámplexari baiolum in media via?

  iam hercle ego illum éxcruciandum totum carnufici dabo.

  sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis.

  25 sed adire certum est hanc amatricem Africam.

  heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet?

  quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi.

  Han.

  Adulescens, salve.

  Antam.

  Nolo, nihil ad te attinet.

  quid tibi hanc digito tactio est?

  Han.

  Quia mihi lubet.

  Ant.

  30 Lubet?

  Han.

  Ita dico.

  Ant.

  Ligula, i in malam crucem.

  tune hic amator audes esse, hallex viri,

  aut contrectare quod mares homines amant?

  deglupta mena, sarrapis, sementium,

  manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior

  35 ali ulpicique quam Romani remiges.

  Agor.

  Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt,

  qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?

  Antam.

  Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?

  nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum.

  Agor.

  40 Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras,

  ecferte fustis.

  Antam.

  Heus tu, si quid per iocum

  dixi, nolito in serium convertere.

  Anter.

  Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides,

  loqui inclementer nostro cognato et patri?

  45 nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo

  et hunc sui fratris filium.

  Antam.

  Ita me Iuppiter

  bene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi,

  si quid lenoni óptigit magni mali.

  quomque e virtute vobis fortuna optigit.

  Anter.

  50 Credibile ecastor dicit. crede huic, mi pater.

  Han.

  Credo.

  Agor.

  Et ego credo. sed eccum lenonem Lycum.

  Agor.

  Bonum virum eccum video, se recipit domum;

  Han.

  Quis hic est?

  Agor.

  Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.

  in servitute hic filias habuit tuas

  55 et mi auri fur est.

  Han.

  Bellum hominem, quem noveris.

  rapiamus in ius.

  Han.

  Minime.

  Ag.

  Quapropter?

  Han.

  Quia

  †iniuriarum multo induci satius est.

  Lycvs

  Decipitur nemo, mea quidem sententia,

  qui suis amicis narrat recte res suas;

  nam omnibus amicis meis idem unum convenit,

  ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.

  Ag.

  5 Leno, eamus in ius.

  Lyc.

  Opsecro te, Agorastocles,

  suspendere ut me liceat.

  Han.

  In ius te voco.

  Lyc.

  Quid tibi mecum autem?

  Han.

  Quia hasce aio liberas

  ingenuasque esse filias ambas meas;

  eae súnt surruptae cum nutrice parvolae.

  Lyc.

  10 Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,

  neminem venire qui istas adsereret manu.

  meae quidem profecto non sunt.

  Antam.

  Leno, in ius eas.

  Lyc.

  De prandio tu dicis. debetur, dabo.

  Ag.

  Duplum pro furto mi opus est.

  Lyc.

  Sume hinc quid lubet.

  Han.

  15 Et mihi suppliciis multis.

  Lyc.

  Sume hinc quid lubet:

  Antam.

  Et mihi quidem mina argenti.

  Ly.

  Sume hinc quid lubet.

  collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.

  Ag.

  Numquid recusas contra me?

  Lyc.

  Haud verbum quidem.

  Ag.

  Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,

  20 tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.

  Han.

  Haud aliter ausim.

  Antam.

  Bene vale.

  Ag.

  Et tu bene vale.

  Antam.
<
br />   Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero. —

  Lyc.

  Perii hercle.

  Ag.

  Immo haud multo post, si in ius veneris.

  Lyc.

  Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?

  25 verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,

  trecentos Philippos; credo conradi potest:

  cras auctionem faciam.

  Ag.

  Tantisper quidem

  ut sis apud me lignea in custodia.

  Lyc.

  Fiat.

  Ag.

  Sequere intro, patrue mi, út hunc festum diem

  30 habeamus hilare, huius malo et nostro bono.

  multum valete. multa verba fecimus;

  malum postremo omne ad lenonem reccidit.

  nunc, quod postremum est condimentum fabulae,

  si placuit, plausum postulat comoedia. —

  Agor.

  Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo

  loqui inclementer? ne mirere, mulieres

  quod eum secuntur: modo cognovit filias

  suas ésse hasce ambas.

  Lycvs

  Hem, quod verbum aures meas

  5 tetigit? nunc perii.

  Antam.

  Vnde haec perierunt domo?

  Ag.

  Carthaginienses sunt.

  Lyc.

  At ego sum perditus.

  illuc ego metui semper, ne cognosceret

  eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,

  periere, opinor, duodeviginti minae,

  10 qui hasce emi.

  Agor.

  Et tute ipse periisti, Lyce.

  Han.

  Quis hic est?

  Agor.

  Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.

  in servitute hic filias habuit tuas,

  et mi auri fur est.

  Han.

  Bellum hominem, quem noveris.

  Antam.

  Leno, rapacem te esse semper credidi,

  15 verúm etiam furacem qui norunt magis.

  Lyc.

  Accedam. per ego tua te genua óbsecro

  et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:

  quando boni estis, ut bonos facere addecet

  faciatis, vestro subveniatis supplici.

  20 iam pridem equidem istas scivi ésse liberas

  et exspectabam, si qui eas ássereret manu.

  nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom

  reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,

  me malitiose nil fecisse, Agorastocles.

  Agor.

  25 Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.

  omitte genua.

  Lyc.

  Mitto, si ita sententia est.

  Antam.

  Heús tu leno.

  Lyc.

  Quid lenonem vis inter negotium?

  Antam.

  Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.

  Lyc.

  Di meliora faxint.

  Antam.

  Sic est: hodie cenabis toris.

  30 aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.

  Han.

  Quid me in hac re facere deceat, egomet mecum cogito.

  si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,

  quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.

  Adelph.

  Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro.

  Anter.

  35 Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo.

 

‹ Prev