by Plautus
Ps.
ὦ Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em,
30 illic ést pater patrem esse ut aequom est filio.
Sim.
Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus.
hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;
hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
cupio excruciari.
Cal.
Iam istaec insipientiast,
35 iram in promptu gerere. quanto satius est
adire blandis verbis atque exquaerere,
sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
bonus animus in mala re dimidiumst mali.
Sim.
Tibi auscultabo.
Ps.
Itur ad te, Pseudole.
40 orationem tibi para advorsum senem.
erum saluto primum, ut aequomst; postea,
si quid superfit, vicinos impertio.
Sim.
Salve. quid agitur?
Ps.
Statur hic ad hunc modum.
Sim.
Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.
Cal.
45 Bene confidenterque adstitisse intellego.
Ps.
Decet innocentem qui sit atque innoxium
servom superbum esse, apud erum potissimum.
Cal.
Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
per nebulam nosmet scimus atque audivimus.
Sim.
50 Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas
non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.
Ps.
Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.
parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.
cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae.
Sim.
55 Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,
mea ut migrare dicta possint quo volo.
Ps.
Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.
Sim.
Mihin dómino servos tu suscenses?
Ps.
Tam tibi
mirum id videtur?
Sim.
Hercle qui, ut tu praedicas,
60 cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo
me verberare atque ego te soleo cogitas.
quid censes?
Cal.
Edepol merito esse iratum arbitror,
quom apud te parvast ei fides.
Sim.
Iam sic sino;
iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.
65 sed quid ais? quid hoc, quod te rogo?
Ps.
Sí quid vis, roga.
quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.
Sim.
Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.
quid ais? ecquam scis filium tibicinam
meum amare?
Ps.
ναὶ γάρ.
Sim.
Liberare quam velit?
Ps.
70 καὶ τοῦτο ναὶ γάρ.
Sim.
Ecquas viginti minas
per sycophantiam atque per doctos dolos
paritas ut auferas a me?
Ps.
Abs te ego auferam?
Sim.
Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?
fatere, dic.
Ps.
καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί.
Cal.
75 Fatetur.
Sim.
Dixin, Callipho, dudum tibi?
Cal.
Memini.
Sim.
Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,
celata me sunt? quor non rescivi?
Ps.
Eloquar.
quia nolebam ex me morem progigni malum,
erum ut servos criminaret apud erum.
Sim.
80 Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
Cal.
Numquid peccatum est, Simo?
Sim.
Immo maxime.
Ps.
Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;
peccata mea sunt. animum advorte nunciam.
quapropter te expertem amoris nati habuerim? †
85 pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.
Sim.
Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,
cum ea mussitabas?
Ps.
Scibam.
Sim.
Quin dictum est mihi?
Ps.
Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius;
illud erat praesens, huic erant dieculae.
Sim.
90 Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
argentum auferri, qui praesertim senserim.
ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
Ps.
Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem
tu vives. tu mihi hercle árgentum dabis,
95 abs te equidem sumam.
Sim.
Tu a me sumes?
Ps.
Strenue.
Sim.
Excludito mi hercle oculum, si dedero.
Ps.
Dabis.
iam dico ut a me caveas.
Sim.
Certe edepol scio,
si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.
Ps.
Faciam.
Sim.
Si non apstuleris?
Ps.
Virgis caedito.
100 sed quid, si apstulero?
Sim.
Do Iovem testem tibi,
te aetatem impune habiturum.
Ps.
Facito ut memineris.
Sim.
Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur?
Ps.
Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.
em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.
Cal.
105 Edepol mortalem graphicum, si servat fidem.
Ps.
Servitum tibi me abducito, ni fecero.
Cal.
Bene atque amice dicis. †nam nunc, nam meust.
Ps.
Vin etiam dicam quod vos magis miremini?
Cal.
Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.
110
Sim.
Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.
Ps.
Prius quam ístam pugnam pugnabo, ego etiam prius
dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.
Sim.
Quam pugnam?
Ps.
Em ab hoc lenone vicino tuo
per sycophantiam atque per doctos dolos
115 tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit,
ea círcumducam lepide lenonem.
Sim.
Quid est?
Ps.
Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
Sim.
Siquidem ístaec opera, ut praedicas, perfeceris,
virtute regi Ágathocli antecesseris.
120 sed si non faxis, numquid causaest, ilico
quin te in pistrinum condam?
Ps.
Non unum in diem modo,
verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,
dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico,
tua voluntáte?
Cal.
Ius bonum orat Pseudolus;
125 dabo inque.
Sim.
At enim scin quid mihi in mentem venit?
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho,
aut de compecto faciunt consutis dolis,
qui me argento intervertant?
Ps.
Quis me audacior
sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo:
130 si sumus compecti seu consilium umquam iniimus de istac re
aut si de ea re umquam inter nos convenim
us,
quasi in libro cúm scribuntur calamo litterae
stilis me totum usque ulmeis conscribito.
Sim.
Indice ludos nunciam, quando lubet.
Ps.
135 Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi,
ne quo te ad aliud occupes negotium.
Cal.
Quin rus ut irem iám heri mecum statueram.
Ps.
At nunc disturba quas statuisti machinas.
Cal.
Nunc non abire certum est istac gratia;
140 lubidost ludos tuos spectare, Pseudole.
et si hunc videbo non dare argentum tibi,
quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo.
Sim.
Non demutabo.
Ps.
Namque edepol, si non dabis,
clamore magno et multo flagitabere.
145 agite amolimini hinc vos intro nunciam
ac meis vicissim date locum fallaciis.
Cal.
Fiat, geratur mos tibi.
Ps.
Sed te volo
domi usque adesse.
Cal.
Quin tibi hanc operam dico. —
Sim.
At ego ad forum ibo. iam hic ero. —
PS.
Actutum redi.
150 suspicio est mihi nunc vos suspicarier,
me idcirco haec tanta facinora promittere,
quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam,
neque sim facturus quod facturum dixeram.
non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,
155 quo id sim facturus pacto nil etiam scio,
nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,
novo módo novom aliquid inventum adferre addecet;
si id facere nequeat, det locum illi qui queat.
concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,
160 dum concenturio in corde sycophantias.
sed mox exibo, non ero vobis morae;
tibicen vos interibi hic delectaverit. —
ACT II.
Psevdolvs
Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:
neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.
nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes
rés perinde sunt
5 ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus ...
íta paravi cópias,
duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar
(maiórum meúm fretus vírtute dícam,
mea índustria ét malitiá fraudulénta),
10 facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.
núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,
Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo;
hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo.
atque húc meas legionés adducam; si éxpugno
15 (facilem hánc rem meis civíbus faciam),
post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam:
inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo,
metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.
éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere,
20 quae póst mihi clara et diú clueant.
sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?
lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.
Harpax
Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,
5 Ballió leno ubi hic hábitat.
Ps.
St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.
novo cónsilio nunc míhi opus est,
nova rés subito mi haec óbiectast:
hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
10 iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
Harp.
Óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.
Ps.
Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
Harp.
Tune es Ballio?
Ps.
Immo vero ego eius sum Subballio.
Harp.
15 Quid istuc verbist?
Ps.
Condus promus sum, procurator peni.
Harp.
Quasi te dicas atriensem.
Ps.
Immo atriensi ego impero.
Harp.
Quid tu, servon es an liber?
Ps.
Nunc quidem etiam servio.
Harp.
Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
Ps.
Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
H.
20 Hunc hominem malum esse oportet.
P.
Di me servant atque amant,
nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.
H.
Quid illic secum solus loquitur?
P.
Quid ais tu, adulescens?
H.
Quid est?
Ps.
Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
25 qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
quinque debet?
Harp.
Sum. sed ubi tu me novisti gentium
aut vidisti aut conlocutu’s? nam equidem Athenas antidhac
numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
Ps.
Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies
30 praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
H.
Immo adest.
P.
Tun attulisti?
H.
Egomet.
P.
Quid dubitas dare?
Harp.
Tibi ego dem?
Ps.
Mihi hercle vero, qui res rationesque eri
Ballionis curo, argentum accepto expenso et quoi debet dato.
Harp.
Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,
35 tibi libellam argenti numquam credam.
Ps.
Dum tu sternuas,
res erit soluta.
Harp.
Vinctam potius sic servavero.
Ps.
Vae tibi, tu inventu’s vero, meam qui furcilles fidem.
quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.
Harp.
Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
Ps.
40 Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
Harp.
Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
sed quid est tibi nomen?
Ps.
Servos est huic lenoni Surus,
eum esse me dicam. Surus sum.
H.
Surus?
P.
Id est nomen mihi.
Harp.
Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
45 ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
Ps.
Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
Harp.
At enim scin quid est?
reddere hoc, non per
dere erus me misit. nam certo scio,
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
50 ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
Ps.
At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
Harp.
Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
Ps.
55 Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem
suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
nam hic quoque exemplum reliquit eius.
Harp.
Omnem rem tenes.
Ps.
Quid ego ni teneam?
Harp.
Dato istunc sumbolum ergo illi.
P.
Licet.
sed quid est tibi nomen?
Harp.
Harpax.
Ps.
Apage te, Harpax, hau places;
60 huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.
Harp.
Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.
Ps.
Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.
Harp.
Non ita est. sed scin quid te oro, Sure?
Ps.
Sciam si dixeris.
Harp.
Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,
65 apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
Ps.
Quid nunc vis?
Harp.
Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.
Ps.
Tuo arbitratu, maxume.
Harp.
Nam ut lassus veni de via,
me volo curare.
Ps.
Sane sapis et consilium placet.
sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.
Harp.
70 Quin ubi prandero, dabo operam somno.
Ps.
Sane censeo.
Harp.
Numquid vis?
Ps.
Dormitum ut abeas.
Harp.
Abeo. —
Ps.
Atque audin, Harpage?
iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.
di immortales, conservavit me illic homo adventu suo.
suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.
nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius
advenire quam haec allatast mi opportune epistula.
5 nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo:
hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae,
hic argentum, híc amica amanti erili filio.
atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore:
quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam,
10 iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram,
certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit:
centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea,
Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur,
ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.
15 bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum
eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male.