by Plautus
stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari
petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.
certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit
20 in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.
sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor.
di immortales, aurichalco contra non carum fuit
meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui,
quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula
25 tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam.
euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit:
venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul.
Calidorvs
Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:
scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.
Charinvs
Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.
Cal.
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.
Char.
5 Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.
Cal.
Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom
benevolentem adducerem ad se.
Char.
Servas imperium probe;
nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus
novos mihist.
Cal.
Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est.
10 is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.
Ps.
Magnufice hominem compellabo.
Cal.
Quoia vox resonat?
Ps.
Io,
io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo,
quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia,
artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus
15 fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.
Cal.
Illic homost.
Char.
Vt paratragoedat carnufex.
Ps.
Confer gradum
contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.
Cal.
Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?
Ps.
20 Immo utrumque.
Char.
Vtrumque, salve. sed quid actumst?
Ps.
Quid times?
Cal.
Attuli hunc.
Ps.
Quid, attulisti?
Cal.
Adduxi volui dicere.
Ps.
Quis istic est?
Cal.
Charinus.
Ps.
Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ.
Char.
Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?
Ps.
Tam gratiast.
bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.
Ch.
25 Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.
P.
Tum igitur mane.
Cal.
Quid istuc est?
Ps.
Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.
Cal.
Sumbolum? quem sumbolum?
Ps.
Qui a milite allatust modo.
eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,
tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.
Cal.
30 Quo modo?
Ps.
Horum causa haec agitur spectatorum fabula:
hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.
Cal.
Quid nunc agimus?
Ps.
Liberam hodie tuam amicam amplexabere.
Cal.
Egone?
Ps.
Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;
si modo mihi hominem invenietis propere.
Char.
Qua facie?
Ps.
Malum,
35 callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,
porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;
atque qui hic non visitatus saepe sit.
Char.
Si servos est,
numquid refert?
Ps.
Immo multo mavolo quam liberum.
Char.
Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo,
40 qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus
quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.
Ps.
Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis
mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.
Char.
Ego dabo, ne quaere aliunde.
Ps.
O hominem opportunum mihi.
45 etiam opust chlamyde et machaera et petaso.
Char.
Possum a me dare.
Ps.
Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast.
sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?
Char.
Hircum ab alis.
Ps.
Manuleatam tunicam habere hominem addecet.
ecquid is homo habet aceti in pectore?
Char.
Atque acidissumi.
Ps.
50 Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet?
Ch.
Rogas?
murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;
quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.
Ps.
Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.
sed quid nomen esse dicam ego isti servo?
Char.
Simiae.
Ps.
55 Scitne in re advorsa vorsari?
Char.
Turbo non aeque citust.
Ps.
Ecquid argutust?
Char.
Malorum facinorum saepissime.
Ps.
Quid cum manifesto tenetur?
Char.
Anguillast, elabitur.
Ps.
Ecquid is homo scitust?
Char.
Plebi scitum non est scitius.
Ps.
Probus homo est, ut praedicare te audio.
Char.
Immo si scias,
60 ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.
sed quid es acturus?
Ps.
Dicam. úbi hominem exornavero,
subditivom fieri ego illum militis servom volo;
sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,
mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.
65 ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.
Cal.
Quid nunc igitur stamus?
Ps.
Hominem cum ornamentis omnibus
exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.
sed properate.
Cal.
Prius illi erimus quam tu. —
Ps.
Abite ergo ocius.
quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,
70 nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:
omnes ordine sub signis ducam legiones meas,
avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia;
confidentia est inimicos meos me posse perdere.
nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,
75 quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.
iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.
ACT III.
Pver
Cui servitutem di danunt lenoniam
puero, atque eidem si addun
t turpitudinem,
ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo,
malam rem magnam multasque aerumnas danunt.
5 velut haec mi evenit servitus, ubi ego omnibus
parvis magnisque miseriis praefulcior:
neque ego amatorem mi invenire ullum queo,
qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule.
nunc huic lenoni hodie est natalis dies:
10 interminatus est a minimo ad maximum,
si quis non hodie munus misisset sibi,
eum crás cruciatu maximo perbitere.
nunc nescio hercle rebus quid faciam meis;
neque ego illud possum, quod illi qui possunt solent.
15 nunc, nisi lenoni munus hodie misero,
cras mihi potandus fructus est fullonius.
eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
atque edepol, ut nunc male eúm metuo miser,
si quispiam det qui manus gravior siet,
20 quamquam illud aiunt magno gemitu fieri,
comprimere dentes videor posse aliquo modo.
sed comprimenda est mihi vox atque oratio:
erus eccum recipit se domum et ducit coquom.
Ballio
Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,
nam non coquinum est, verum furinum est forum.
nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem
coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,
5 multiloquom gloriosum insulsum inutilem.
quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,
ut esset hic qui mortuis cenam coquat;
nam hic solus illis coquere quod placeat potest.
Cocvs
Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,
10 cur conducebas?
Bal.
Inopia: alius non erat.
sed cur sedebas in foro, si eras coquos,
tu solus praeter alios?
Coc.
Ego dicam tibi:
hominum vitio ego sum factus improbior coquos,
non meopte ingenio.
Bal.
Qua istuc ratione?
Coc.
Eloquar.
15 quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:
illum conducunt potius qui vilissimust.
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
illi drachmissent miseri: me nemo potest
20 minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
non ego item cenam condio ut alii coqui,
qui mihi condita prata in patinis proferunt,
boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,
eas hérbas herbis aliis porro condiunt:
25 indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,
eo láserpici libram pondo diluont,
teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
prius quám triverunt oculi ut extillent facit.
30 ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
non condimentis condiunt, sed strigibus,
vivis convivis intestina quae exedint.
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
35 formidulosas dictu, non essu modo.
quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.
Bal.
Quid tu? divinis condimentis utere,
qui prorogare vitam possis hominibus,
qui ea culpes condimenta?
Coc.
Audacter dicito;
40 nam vel ducenos annos poterunt vivere
meas qui éssitabunt escas quas condivero.
nam egó cocilendrum quando in patinas indidi
aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,
eaepse sese patinae fervefaciunt ilico.
45 haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:
terrestris pecudes cicimalindro condio,
hapalocopide aut cataractria.
Bal.
At te Iuppiter
dique omnes perdant cum condimentis tuis
cumque tuis istis omnibus mendaciis.
Coc.
50 Sine sis loqui me.
Bal.
Loquere, atque i in malam crucem.
Coc.
Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:
is odos dimissis manibus in caelum volat.
Bal.
Odos dimissis manibus?
Coc.
Peccavi insciens.
Bal.
Quidum?
Coc.
Dimissis pedibus volui dicere.
55 eum odorem cenat Iuppiter cottidie.
Bal.
Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?
Coc.
It incenatus cubitum.
Bal.
I in malam crucem.
istacine causa tibi hodie nummum dabo?
Coc.
Fateór equidem esse me coquom carissumum;
60 verum pro pretio facio ut opera appareat
mea quo conductus venio.
Bal.
Ad furandum quidem.
Coc.
An tu invenire postulas quemquam coquom
nisi miluinis aut aquilinis ungulis?
Bal.
An tu coquinatum te ire quoquam postulas,
65 quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?
nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,
ut nostra properes amoliri ómnia,
tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:
quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;
70 si quo hic gradietur, pariter progredimino;
manum sí protollet, pariter proferto manum:
suom sí quid sumet, id tu sinito sumere;
si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.
si iste ibit, ito, stabit, astato simul;
75 si conquiniscet istic, conquiniscito.
item his discipulis privos custodes dabo.
Coc.
Habe módo bonum animum.
Bal.
Quaeso, qui possum, doce,
bonum animum habere qui te ad me adducam domum?
Coc.
Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,
80 item ut Medea Peliam concoxit senem,
quem medicamento et suis venenis dicitur
fecisse rursus ex sene adulescentulum,
item ego te faciam.
Bal.
Eho, an etiam es veneficus?
Coc.
Immo edepol vero hóminum servator.
Bal.
Ehem,
85 quanti istuc unum me †coquinare perdoces?
Coc.
Quid?
Bal.
Vt te servem, ne quid surripias mihi.
Coc.
Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.
sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis
daturu’s cenam?
Bal.
Pol ego amicis scilicet.
Coc.
90 Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas?
nam ego ita convivis cenam conditam dabo
hodie atque ita suavi suavitate condiam:
ut quisque quicque conditum gustaverit,
ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.
Bal.
95 Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,
gustato tute prius et discipulis dato,
ut praerodatis vostras furtificas manus.
Coc.
Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.
Bal.
Molestus ne sis, nimium iam tinnis; non taces?
100 em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque.
propera.
Pver
Quin tu is accubitum, et convivas cedo,
corrumpitur iam cena. —
Bal.
Em, subolem si
s vide:
iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.
profecto quid nunc primum caveam nescio,
105 ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.
nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,
pater Calidori, ópere edixit maxumo,
ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,
ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,
110 ut me, si posset, muliere intervorteret;
eum prómisisse firmiter dixit sibi,
sese abducturum a me dolis Phoenicium.
nunc ibo intro atque edicam familiaribus,
profecto ne quis quicquam credat Pseudolo. —
ACT IV.
Psevdolvs
Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum,
tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum,
quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum.
sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus?
5 dedit vérba mihi hercle, ut opínor:
malus cúm malo stulte cávi.
tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam.
sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese.
ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.
Simia
10 Fuit meum ófficium ut facerém, fateor.
Ps.
Vbi réstiteras?
Sim.
Vbi míhi libitum est.
Ps.
Istúc ... ego sátis scio.
Sim.
Quor érgo quod scis mé rogas?
Ps.
At hóc volo monére te.
Sim.
Monéndus ne me moneas.
Ps.
Nimis tándem ego aps te contémnor.
Sim.
15 Quippe égo te ni contémnam,
stratióticus homo qui clúear?
Ps.
Iam hoc vólo quod occeptúmst agi.
Sim.
Numquíd agere aliud mé vides?
Ps.
Ámbula ergó cito.
Sim.
Immo ótiosé volo.
Ps.
Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo
20 tú prior ut óccupes adire.
Sim.
Quid próperas? placide, né time.
ita ílle faxit Iúppiter,
ut ílle palam ibidem ádsiet,
quisquís illest, qui adest a mílite.
25 numquam édepol erit illé potior
Harpáx quam ego. habe animúm bonum:
púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo.
síc ego illúm dolis átque mendáciis
ín timorém dabo mílitarem ádvenam,
30 ípsus sese út neget ésse eum quí siet
méque ut esse aútumet qui ípsus est.
Ps.
Quí potest?
Sim.
Occídis me, cum istúc rogitas.
Ps.
O hóminem lepidum.
Sim.
Té quoque etiám dolis átque mendáciis,
quí magistér mihi es, ántidibo, út scias.