Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 180

by Plautus


  Ps.

  35 Iúppiter té mihi sérvet.

  Sim.

  Immó mihi.

  séd vide, ornátus hic me satin cóndecet?

  Ps.

  Optúme habet.

  Sim.

  Esto.

  Ps.

  Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes;

  nam si éxoptem, quantúm dignu’s tantúm dent, minus nihiló sit.

  40 néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum.

  Sim.

  Tun íd mihi?

  Ps.

  Taceo.

  sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis.

  Sim.

  Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit.

  teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte.

  Ps.

  45 Probus ést hic homo.

  Sim.

  Neque hic ést neque ego.

  Ps.

  At vide né titubes.

  Sim.

  Potin út taceas?

  Ps.

  Ita mé di ament —

  Sim.

  Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes.

  Ps.

  Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio.

  Sim.

  Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum.

  Ps.

  Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus,

  Sim.

  Há ha hae.

  Ps.

  50 Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis;

  ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det.

  Sim.

  Lepide áccipis me.

  Ps.

  Immo si éfficies, tum fáxo magis id dícas.

  Sim.

  Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito.

  séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium.

  Ps.

  55 Tertium hoc est.

  Sim.

  St, tace, aedes hiscunt.

  Ps.

  Credo, animo malest

  aedibus.

  Sim.

  Quid iam?

  Ps.

  Quia edepol ipsum lenonem evomunt.

  Sim.

  Illicinest?

  Ps.

  Illic ést.

  Sim.

  Mala mercist ...

  Ps.

  Illuc sis vide,

  ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.

  Ballio

  Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,

  nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.

  Ps.

  Heus tu, nunc occasio est et tempus.

  Sim.

  Tecum sentio.

  Ps.

  Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.

  Sim.

  5 Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum

  angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;

  quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.

  Bal.

  Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?

  peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.

  Sim.

  10 Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.

  Bal.

  Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?

  Sim.

  Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.

  Bal.

  Eho, an non príus salutas?

  Sim.

  Nulla est mihi salus dataria.

  B.

  Nam pol hinc tantumdem accipies.

  Ps.

  Iam inde a principio probe.

  Sim.

  15 Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.

  Bal.

  Egomet me.

  Sim.

  Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,

  nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.

  Ps.

  Salvos sum, iam philosophatur.

  Sim.

  Hominem ego hic quaero malum,

  legirupam, impurum, peiurum atque impium.

  Bal.

  Me quaeritat,

  20 nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.

  quid est ei homini nomen?

  Sim.

  Leno Ballio.

  Bal.

  Scivin ego?

  ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris.

  Sim.

  Tune es Ballio?

  Bal.

  Ego enim vero is sum.

  Sim.

  Vt vestitu’s, es perfossor parietum.

  Bal.

  Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.

  Sim.

  25 Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.

  hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare.

  Bal.

  Quis is homost qui iussit?

  Ps.

  Perii, nunc homo in medio lutost;

  nomen nescit, haeret haec res.

  Bal.

  Quem hanc misisse ad me autumas?

  Sim.

  Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,

  30 ut sciam te Ballionem esse ipsum.

  Bal.

  Cedo mi epistulam.

  Sim.

  Accipe et cognosce signum.

  Bal.

  Oh, Polymachaeroplagides

  purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides

  nomen est.

  Sim.

  Scio iám me recte tibi dedisse epistulam,

  postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.

  Bal.

  35 Quid agit is?

  Sim.

  Quod homo edepol fortis atque bellator probus.

  sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),

  atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.

  nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,

  ita erus meus est imperiosus.

  Bal.

  Novi, notis praedicas.

  Sim.

  40 Propera pellegere épistulam ergo.

  Bal.

  Id ago, si taceas modo.

  milés lenoni Ballioni epistulam

  conscriptam mittit Polymachaeroplagides,

  imagine obsignatam quae inter nos duo

  convenit olim. sumbolust in epistula.

  45 video, et cognosco signum. sed in epistula

  nullam salutem mittere scriptam solet?

  Sim.

  Ita militaris disciplinast, Ballio:

  manu salutem mittunt benevolentibus;

  eadém malam rem mittunt malevolentibus.

  50 sed, ut occepisti, perge opera experirier

  quid epistula ista narret.

  Bal.

  Ausculta modo.

  ‘Harpax calator meus est, ad te qui venit—’

  tun es is Harpax?

  Sim.

  Ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem.

  Bal.

  “Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,

  55 cum eo simitu mulierem mitti volo.

  salutem scriptam dignum est dignis mittere:

  te si arbitrarem dignum, misissem tibi.”

  Sim.

  Quid nunc?

  Bal.

  Argentum des, abducas mulierem.

  Sim.

  Vter remoratur?

  Bal.

  Quin sequere ergo intro. —

  Sim.

  Sequor. —

  Ps.

  Peiorem ego hominem magisque vorsute malum

  numquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia;

  nimisque égo illum hominem metuo et formido male,


  ne malus item erga me sit út erga illum fuit,

  5 ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,

  si occasionem capsit qui sit mihi malus;

  atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.

  nunc in metu sum maximo, triplici modo:

  primum omnium iam hunc comparem metuo meum,

  10 ne deserat med atque ad hostis transeat;

  metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro,

  ne capta praeda capti praedones fuant.

  quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat

  prius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere.

  15 perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.

  cor conligatis vasis expectat meum,

  si non educat mulierem secum simul,

  ut exulatum ex pectore aufugiat meo.

  victor sum, vici cautos custodes meos.

  Simia

  Ne plora, nescis ut res sit, Phoenicium,

  verum haud multo post faxo scibis accubans.

  non ego te ad illum duco dentatum virum

  Macedoniensem, qui te nunc flentem facit:

  5 cuiam esse te vis maxime, ad eum ducere:

  Calidorum haud multo post faxo amplexabere.

  Ps.

  Quid tu intus quaeso desedisti quam diu?

  mihi cor retunsumst oppugnando pectore.

  Sim.

  Occasionem repperisti, verbero,

  10 ubi perconteris me, insidiis hostilibus?

  quin hinc metimur gradibus militariis?

  Ps.

  Atque edepol, quamquam nequam homo es, recte mones.

  ite hac triumphi ad cantharum recta via. —

  Ballio

  Hahae, nunc demum mi animus in tuto est loco,

  postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem.

  iube núnc venire Pseudolum, scelerum caput,

  et abdúcere a me mulierem fallaciis.

  5 conceptis hercle verbis, satis certo scio,

  ego periurare me mavellem miliens,

  quam mi illum verba per deridiculum dare.

  nunc deridebo hercle hominem, si convenero;

  verum in pistrino credo, ut convenit, fore.

  10 nunc ego Simonem mi obviam veniat velim,

  ut mea laetitia laetus promiscam siet.

  Simo

  Viso quid rerum meus Vlixes egerit,

  iamne habeat signum ex arce Ballionia.

  Bal.

  O fortunate, cedo fortunatam manum,

  Simo.

  Sim.

  Quíd est?

  Ba.

  Iam —

  Sim.

  Quid iam?

  Bal.

  Nihil est quod metuas.

  Sim.

  Quid est?

  5 venitne homo ad te?

  Bal.

  Non.

  Sim.

  Quid est igitur boni?

  Bal.

  Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,

  hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.

  Sim.

  Velim quidem hercle.

  Bal.

  Róga me viginti minas,

  si ille hodie ílla sit potitus muliere

  10 sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,

  roga opsecro hercle, gestio promittere.

  omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;

  atque etiam habeto mulierem dono tibi.

  Sim.

  Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,

  15 ut concepisti verba: viginti minas

  dabin?

  Bal.

  Dabuntur.

  Sim.

  Hoc quidem actumst hau male.

  sed convenistin hominem?

  Bal.

  Immo ambo simul.

  Sim.

  Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?

  Bal.

  Nugas theatri, verba quae in comoediis

  20 solent lenoni dici, quae pueri sciunt:

  malum et scelestum et peiurum aibat esse me.

  Sim.

  Pol hau mentitust.

  Bal.

  Ergo haud iratus fui:

  nam quanti refert ei nec recte dicere,

  qui nihili faciat quique infitias non eat?

  Sim.

  25 Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.

  Bal.

  Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,

  a me. meministin tibi me dudum dicere,

  eam véniisse militi Macedonio?

  Sim.

  Memini.

  Bal.

  Em íllius servos húc ad me argentum attulit

  30 et obsignatum sumbolum,

  Sim.

  Quid postea?

  Bal.

  Qui inter me atque illum militem convenerat:

  is secum abduxit mulierem hau multo prius.

  Sim.

  Bonan fide istuc dicis?

  Bal.

  Vnde ea sit mihi?

  Sim.

  Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam.

  Bal.

  35 Epistula atque imago me certum facit;

  quin illam quidem iam in Sicyonem ex urbe abduxit modo.

  Sim.

  Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum

  facere ut det nomen ad molas coloniam?

  sed quis hic homo est chlamydatus?

  Bal.

  Non edepol scio,

  40 nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.

  Harpax

  Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,

  nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.

  nam quí liberós esse ilicó se arbitrantur,

  ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,

  5 lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu

  sérvitutís ferunt.

  néc boni ingeni quícquam in is inest,

  nisi ut improbis se artibus teneant. †

  cum hís mihi néc locus

  10 nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.

  ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.

  núnc ego illum metuo,

  quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.

  nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,

  15 cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:

  leno ubi esset domi, me aibat arcessere;

  vérum ubi is nón venit néc vocat,

  venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.

  neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.

  20 léno argentum hóc volo

  á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.

  Bal.

  Heús tu.

  Sim.

  Quid vis?

  Bal.

  Híc homo meus est.

  Sim.

  Quídum?

  Bal.

  Quia praeda haec meast:

  scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.

  Sim.

  Iamne íllum coméssurus és?

  Bal.

  Dum recéns est

  25 datór, dum calét, devorári decét iam.

  boní me virí pauperánt, improbi aúgent;

  popló strenuí, mi improbí usuí sunt.

  Sim.

  Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu’s.

  Har.

  Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,

  30 sítne Ballió domi.

  Bal.

  Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit

  lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,

  édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,

  quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.

  Har.

  35 Heús ubi estis vós?

 
; Bal.

  Hic quidem ad me récta habet rectám viam.

  H.

  Heus ubi estís vos?

  B.

  Heus adulescens, quid istic debetur tibi?

  bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.

  Har.

  Ecquis hoc áperit?

  Bal.

  Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?

  Har.

  Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.

  Bal.

  40 Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.

  Har.

  Quid iam?

  Bal.

  Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.

  Har.

  Tune is es?

  Sim.

  Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio

  atque in hunc intende digitum: hic leno est.

  Bal.

  At hic est vir bonus.

  sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,

  45 quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.

  Har.

  Quin tu mecum fabulare?

  Bal.

  Fabulor. quid vis tibi?

  Har.

  Argentum accipias.

  BAL.

  Iamdudum, si des, porrexi manum.

  Har.

  Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.

  hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,

  50 quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.

  Bal.

  Erus tuos —

  Har.

  Ita dico.

  Bal.

  Miles —

  Har.

  Ita loquor.

  Bal.

  Macedonius —

  Har.

  Admodum, inquam.

  Bal.

  Te ad me misit Polymachaeroplagides?

  Har.

  Vera memoras.

  Bal.

  Hoc argentum ut mihi dares?

  Har.

  Si tu quidem es

  leno Ballio.

  BAL.

  Atque ut a me mulierem tu abduceres?

  H.

  55 Ita.

  B.

  Phoenicium esse dixit?

  H.

  Recte meministi.

  B.

  Mane.

  iam redeo ad te.

  Har.

  At maturate propera, nam propero: vides

  iam diem multum esse.

  Bal.

  Video: hunc advocare etiam volo;

  mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?

  quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.

  Sim.

  60 Quidum?

  BAL.

  An nescis quae sit haec res?

  Sim.

  Iuxta cum ignarissimis.

  Bal.

  Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio

  milite esset.

  Sim.

  Haben argentum ab homine?

  Bal.

  Rogitas quod vides?

  Sim.

  Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:

  commune istuc esse oportet.

  Bal.

  Quid, malum? id totum tuom est.

  Har.

  65 Quam mox mi operam das?

  Bal.

  Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?

  Sim.

  Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,

 

‹ Prev