Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 183
Complete Works of Plautus Page 183

by Plautus


  Amp.

  Pol haud miranda facta dicis:

  si deos decepit et homines, lenonum more fecit.

  Trach.

  Non rem divinam facitis hic vos neque erus?

  Amp.

  Hariolare.

  Trach.

  Quid tu agis hic igitur?

  Amp.

  Ex malis multis metuque summo

  capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc

  20 recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.

  Trach.

  An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?

  Amp.

  Certo.

  Trach.

  Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.

  sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.

  Amp.

  Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.

  Trach.

  25 Quid navis? quae istaec fabulast?

  Amp.

  Non audivisti, amabo,

  quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit

  in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?

  ea nunc perierunt omnia.

  Trach.

  Oh, Neptune lepide, salve,

  nec te aleator nullus est sapientior; profecto

  30 nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti.

  sed nunc ubi est leno Labrax?

  Amp.

  Periit potando, opinor.

  Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.

  Trach.

  Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,

  mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.

  35 sed tu et Palaestra quomodo salvae estis?

  Amp.

  Scibis faxo.

  de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus

  ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,

  dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum

  differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque

  40 iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;

  vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.

  Trach.

  Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus

  aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.

  Amp.

  Vae capiti atque aetati tuae.

  Trach.

  Tuo, mea Ampelisca.

  45 scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;

  capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.

  Amp.

  Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.

  Trach.

  Quid faceret?

  Amp.

  Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret

  dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor

  50 ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.

  Trach.

  Cur tu istuc dicis?

  Amp.

  Res palam est.

  Trach.

  Scin tu? etiam qui it lavatum

  in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,

  tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;

  fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit.

  55 sed duce me ad illam ubi est.

  Amp.

  I sane in Veneris fanum huc intro,

  sedentem flentemque opprimes.

  Trach.

  Vt iam istuc mihi molestumst.

  sed quid flet?

  Amp.

  Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi,

  quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat

  qui suos parentis noscere possét: eam veretur

  60 ne perierit.

  Trach.

  Vbinam ea fuit cistellula?

  Amp.

  Ibidem in navi.

  conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,

  qui suos parentes nosceret.

  Trach.

  O facinus impudicum,

  quam liberam esse oporteat servire postulare.

  Amp.

  Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.

  65 et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.

  T.

  Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.

  A.

  Id misera maestast,

  sibi eorum evenisse inopiam.

  Trach.

  Iam istoc magis usus factost,

  ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;

  nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.

  Amp.

  70 At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos.

  Trach.

  Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.

  ego eo intro, nisi quid vis. —

  Amp.

  Eas. ego quod mihi imperavit

  sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;

  nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.

  75 neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam,

  cui deos atque homines censeam bene facere magis decere.

  ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate

  timidas egentes uvidas eiectas exanimatas

  accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae;

  80 ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus.

  nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit.

  heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?

  Sceparnio

  Quís est qui nostris tám proterve fóribus facit iniúriam?

  Amp.

  Égo sum.

  Scep.

  Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem.

  Amp.

  Salve, adulescens.

  Scep.

  Et tu multum salveto, adulescentula.

  Amp.

  Ad vos venio.

  Scep.

  Accipiam hospitio, si mox venies ...

  5 item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem ...

  sed quid ais, meá lepida, hilara?

  Amp.

  Aha, nimium familiariter

  me attrectas.

  Scep.

  Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est.

  ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi,

  subvolturium — illud quidem, subaquilum volui dicere.

  10 vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost.

  Amp.

  Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum?

  Scep.

  Non licet saltem sic placide bellam belle tangere?

  Amp.

  Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;

  nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges.

  Scep.

  15 Quid nunc vis?

  Amp.

  Sapienti ornatus quid velim indicium facit.

  Scep.

  Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit.

  Amp.

  Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. †

  Scep.

  At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres.

  nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.

  20 nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.

  Amp.

  Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?

  Scep.

  Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?

  Amp.

  Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia.

  Scep.

  Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat.

  25 dabitur tibi aqua, ne nequiquam mé ames. cedo mi urnam.

  Amp.

  Cape.

  propera, amabo, efferre.

  Scep.

  Manta, iam hic ero, voluptas mea. —


  Amp.

  Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?

  ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.

  sed quid ego misera video procul in litore?

  30 meum erum lenonem Siciliensemque hospitem,

  quos periisse ambos misera censebam in mari.

  iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.

  sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec

  Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc†

  35 scelestus leno veniat nosque hic opprimat?

  confugiam huc, ita res suppetit subit ...

  Sceparnio

  Pro di immortales, in aqua numquam credidi

  voluptátem inesse tantam. ut hanc traxi lubens.

  nimio minus altus puteus visust quam prius.

  ut sine labore hanc extraxi, praefiscine.

  5 satin néquam sum, ut pote qui hodie amare inceperim?

  em tibi aquam, mea tu belliata. em sic volo

  te ferre honeste, ut ego fero, ut placeas mihi.

  sed ubi tu es, delicata? cape aquam hanc sis. ubi es?

  amat hercle me, ut ego opinor. delituit mala.

  10 ubi tu es? etiamne hanc urnam acceptura es? ubi es?

  commodule ludis. tandem vero serio,

  etiam acceptura es urnam hanc? ubi tu es gentium?

  nusquam hercle equidem illam video. ludos me facit.

  adponam hercle urnam iám ego hanc in media via.

  15 sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam,

  sacram urnam Veneris? mi exhibeat negotium.

  metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet,

  ut comprehendar cum sacra urna Veneria.

  nempe optimo me iure in vinclis enicet

  20 magistrátus si quis me hanc habere viderit.

  nam haec litteratast, eapse cantat cuia sit.

  iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras,

  ut hanc accipiat urnam. accedam huc ad fores.

  heus exi, Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi:

  25 muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit.

  intro ferundast. repperi negotium,

  siquidem hís mihi ultro ádgerunda etiam est aqua. —

  Labrax

  Qui homo sese miserum et mendicum volet,†

  Neptuno credat sese atque aetatem suam:

  nam si quis cúm eo quid rei commiscuit,

  ad hoc exemplum amittit ornatum domum.

  5 edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem

  voluisti in navem cum Hercule una imponere.

  sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit?

  atque eccum incedit.

  Charmides

  Quo malum properas, Labrax?

  nam equidem te nequeo consequi tam strenue.

  Labr.

  10 Vtinam te prius quam óculis vidissem meis,

  malo cruciatu in Sicilia perbiteres,

  quem propter hoc mihi optigit misero mali.

  Charm.

  Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti tuas,

  in carcere illo potius cubuissem die.

  15 deosque ímmortales quaeso, dum vivas uti

  omnes tui símiles hospites habeas tibi.

  Labr.

  Malam fortunam in aedis te adduxi meas.

  quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,

  quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?

  20 ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.

  Charm.

  Pol minime miror, navis si fractast tibi,

  scelus te ét sceleste parta quae vexit bona.

  Labr.

  Pessum dedisti me blandimentis tuis.

  Charm.

  Scelestiorem cenam cenavi tuam,

  25 quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.

  Labr.

  Perii, animo male fit. contine quaeso caput.

  Charm.

  Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.

  Labr.

  Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?

  Charm.

  Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.

  Labr.

  30 Mendicitatem mi optulisti opera tua,

  dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.

  Charm.

  Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,

  qui te ex insulso salsum feci opera mea.

  Labr.

  Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?

  Charm.

  35 Eas. easque res agebam commodum.

  Labr.

  Eheu, quis vivit me mortalis miserior?

  Charm.

  Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.

  Labr.

  Qui?

  Ch.

  Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.

  Labr.

  O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,

  40 qui semper servas gloriam aritudinis.

  Charm.

  Equidem me ad velitationem exerceo,

  nam omnia corusca prae temore fabulor.

  Labr.

  Edepol, Neptune, es balineator frigidus:

  cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.

  Charm.

  45 Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,

  ita salsam praehibet potionem et frigidam.

  Labr.

  Vt fortunati sunt fabri ferrarii,

  qui apud carbones adsident: semper calent.

  Charm.

  Vtinam fortuna nunc anetina úterer,

  50 ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen.

  Labr.

  Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?

  Charm.

  Quapropter?

  Labr.

  Quia pol clare crepito dentibus.

  Charm.

  Iure optumo me élavisse árbitror.

  L.

  Qui?

  Ch.

  Qui una auderem tecum in navem ascendere,

  55 qui a fundamento mi usque movisti mare.

  Labr.

  Tibi auscultavi, tu promittebas mihi

  illi esse quaestum maximum meretricibus,

  ibi me conruere posse aiebas ditias.

  Charm.

  Iam postulabas te, impurata belua,

  60 totam Siciliam devoraturum insulam?

  Labr.

  Quaenam ballaena meum voravit vidulum,

  aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?

  Charm.

  Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,

  quod plenum argenti fuit in sacciperio.

  Labr.

  65 Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam

  et ad hoc misellum pallium. perii oppido.

  Charm.

  Vel consociare mihi quidem tecum licet:

  aequas habemus partes.

  Labr.

  Saltem si mihi

  mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.

  70 nunc si me adulescens Plesidippus viderit,

  quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,

  iam is exhibebit hic mihi negotium.

  Charm.

  Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,

  dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.

  Sceparnio

  Quíd illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae

  hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,

  nescio quém metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma

  se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.

  Labr.

  5 Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?

  Scep.

  Hic in fano Veneris.

  Labr.

  Quot sunt?

  Scep.

  Totidem quot ego et tu sumus.

  Labr.

  Nempe meae?

  Scep.

  Nempe néscio istuc.

  Labr.

  Qua sunt facie?

  Scep.

  Scitula.

 
; vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.

  Labr.

  Nempe puellae?

  Scep.

  Nempe moléstus es. i vise, si lubet.

  Labr.

  10 Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.

  Charm.

  Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.

  Labr.

  Intro rumpam iam huc in Veneris fanum. —

  Charm.

  In barathrum mavelim.

  opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.

  Scep.

  Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.

  Charm.

  15 At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:

  recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,

  dum arescunt mea; ín aliquo tibi gratiam referam loco.

  Scep.

  Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo:

  eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.

  20 tu istaec mihi dato: exarescent faxo.

  Charm.

  Eho an te paenitet,

  in mari quod elavi, ni híc in terra iterum eluam?

  Scep.

  Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim.

  tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore.

  tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale.

  25 barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst. —

  Charm.

  Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est;

  non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus?

  quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,

  quam potavi praeter animi quam libuit sententiam?

  30 quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,

  itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;

  quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret,

  ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum.

  nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum. —

  ACT III.

  Daemones

  Miris modis di ludos faciunt hominibus:

  mirisque exemplis somnia in somnis danunt

  ne dormientis quidem sinunt quiescere.

  velut ego hac nocte quae praecessit proxima

  5 mirum atque inscitum somniavi somnium.

  ad hirundininum nidum visa est simia

  ascensionem ut faceret admolirier

  ...

  neque eas eripere quibat inde. postibi

  10 videtur ad me simia adgredirier,

  rogare scalas ut darem utendas sibi.

  ego ad hoc exemplum simiae respondeo,

  ...

  natas ex Philomela † atque ex Progne esse hirundines.

  15 ago cum ílla, ne quid noceat meis popularibus.

  atque illa ánimo iam fieri ferocior;

  videtur ultro mihi malum minitarier.

  in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo

  iratus videor mediam arripere simiam;

  20 concludo in vincla bestiam nequissimam.

  nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium,

  numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.

 

‹ Prev