Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 184
Complete Works of Plautus Page 184

by Plautus

sed quid hic in Veneris fano meae viciniae

  clamoris oritur? animus miratur meus.

  Trachalio

  Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem,

  agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,

  ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.

  vindicate, ne impiorum potior sit pollentia

  5 quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.

  statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,

  facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.

  currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,

  qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,

  10 ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae

  more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,

  praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat.

  Da.

  Quid istuc est negoti?

  Tr.

  Per ego haec genua te optestor, senex,

  quisquis es —

  Daem.

  Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi

  15 quod tumultues.

  Trach.

  Teque oro et quaeso, si speras tibi

  hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium

  eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,

  atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,

  Daem.

  Sanun es?

  Trach.

  Seu tibi confidis fore multam magudarim

  20 ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.

  Daem.

  At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,

  ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam

  et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali,

  ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.

  Trach.

  25 Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.

  Daem.

  Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.

  Tr.

  Obsecro, hoc praevortere ergo.

  Da.

  Quid negotist?

  Tr.

  Mulieres

  duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,

  quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic

  30 facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria

  indigne adflictatur.

  Daem.

  Quis homo est tanta confidentia,

  qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres

  quae sunt? aut quid is iniqui fit?

  Trach.

  Si das operam, eloquar.

  Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus

  35 eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas.

  Daem.

  Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi.

  Trach.

  Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus,

  legirupa impudens impurus inverecundissimus,

  uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?

  Daem.

  40 Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.

  Trach.

  Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.

  Daem.

  At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras,

  Turbalio, Sparax. ubi estis?

  Trach.

  I obsecro intro, subveni

  illis.

  Daem.

  Iterum haud imperabo. sequimini hac.

  Trach.

  Age nunciam,

  45 iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.

  Daem.

  Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem. —

  Trach.

  Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.

  nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.

  sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.

  Palaestra

  Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum,

  aúxili, praésidi víduitas nós tenet.

  núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat,

  néc quam in partem íngredi pérsequamur

  5 scímus: tanto ín metu núnc sumus ambae,

  tánta importúnitas tántaque iniúria

  fácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero,

  quí scelestús sacerdótem anum praécipes

  réppulit própulit pérquam indignís modis

  10 nósque ab signo íntimo ví deripuít sua.

  séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae,

  pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis,

  rébus miserís.

  Trach.

  Quid est? quae íllaec orátiost?

  césso ego has cónsolari? heús, Palaestra,

  Pal.

  Quí vocat?

  Trach.

  15 Ámpelisca.

  Ampelisca

  Óbsecro, quis est qui vocat?

  Pal.

  Quís is est qui nóminat?

  Trach.

  Sí respexís, scies.

  Pal.

  Ó salutís meae spés.

  Trach.

  Tace ac bóno animo es.

  mé vide.

  Pal.

  Sí modo id líceat, vis ne ópprimat,

  quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.

  Tr.

  Ah, désine, nímis inepta es.

  Pal.

  20 Desíste dictis núnciam miserám me consolári;

  nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.

  Amp.

  Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me.

  sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem

  mihi mortis, metus membra occupat. edepol ... hunc acerbum.

  T.

  25 Bonum animum habete.

  P.

  Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur?

  Trach.

  Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.

  Amp.

  Quid istaec ara

  prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus

  Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?

  Trach.

  Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc

  30 vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;

  praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.

  Pal.

  Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,

  aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,

  in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;

  35 illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,

  fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere

  patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,

  ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,

  si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.

  Trach.

  40 Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;

  ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.

  te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.

  sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.

  Daemones

  Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.

  vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?

  Trach.

  Huc respice.

  Daem.

  Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.

  tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?

  5 pugnum in os impinge.

  Labr.

  Iniqua haec patior cum pretio tuo.

  Daem.

  At etiam minitatur audax?

  Labr.

  Ius meum ereptum est mihi,

  meas mihi ancillas invito me eripis.

  Trach.
/>
  Cedo iudicem

  de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,

  si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas

  10 nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi

  te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.

  Labr.

  Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.

  té ego appello.

  Daem.

  Cum istoc primum, qui te novit, disputa.

  Labr.

  Tecum ago.

  Trach.

  At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?

  Labr.

  15 Sunt.

  Trach.

  Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.

  L.

  Quid si attigero?

  T.

  Extemplo hercle ego te follem pugilatorium

  faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.

  Labr.

  Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?

  Daem.

  Non licet: est lex apud nos —

  Labr.

  Mihi cum vestris legibus

  20 nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras.

  tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;

  si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.

  Daem.

  Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,

  occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum,

  25 ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.

  vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,

  quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.

  La.

  Ví agis mecum.

  Tr.

  Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia?

  Labr.

  Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?

  Trach.

  30 Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:

  numqui minus hasce esse oportet liberas?

  Labr.

  Quid, liberas?

  Trach.

  Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;

  nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.

  Daem.

  Quid ego ex te audio?

  Trach.

  Hanc Athenis esse natam liberam.

  Da.

  35 Mea popularis, obsecro, haec est?

  Tr.

  Non tu Cyrenensis es?

  Daem.

  Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.

  Trach.

  Opsecro, defende cives tuas, senex.

  Daem.

  O filia

  mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;

  trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.

  Labr.

  40 Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;

  quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,

  dum mihi recte servitutem serviant?

  Trach.

  Itane, impudens?

  tune hic, feles virginalis, liberos parentibus

  sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?

  45 nam húic alterae quae patria sit profecto nescio,

  nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.

  La.

  †Tuae istae sunt.

  Tr.

  Contende ergo, uter sit tergo — verior:

  ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,

  quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:

  50 postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:

  ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius

  optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,

  quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?

  quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.

  Labr.

  55 At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.

  Daem.

  Quid facies?

  Labr.

  Volcanum adducam, is Venerist adversarius.

  Trach.

  Quo illic it?

  Labr.

  Heus, ecquis hic est? heus.

  Daem.

  Si attigeris ostium,

  iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.

  Lorarivs

  Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.

  Daem.

  60 Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.

  Labr.

  Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem.

  Daem.

  Quid quom inveneris?

  La.

  Ignem magnum hic faciam.

  Da.

  Quin † inhumanum exuras tibi?

  Labr.

  Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.

  Daem.

  Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam

  65 teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.

  quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,

  quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,

  quod ego in somnis somniavi.

  Trach.

  Scin quid tecum oro, senex?

  ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum.

  D.

  70 Quaere erum atque adduce.

  T.

  At hic ne —

  D.

  Maximo malo suo,

  si attigerit sive occeptassit.

  Trach.

  Cura.

  Daem.

  Curatumst, abi.

  Trach.

  Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus

  carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere.

  Daem.

  Abi modo, ego dum hoc curabo recte.

  Trach.

  Iam ego revenero.

  Daem.

  Vtrum tu, leno, cum malo lubentius

  quiescis an sic sine malo, si copiast?

  Labr.

  Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.

  meas quidem te invito et Venere et summo Iove

  5 de ara capillo iam deripiam.

  Daem.

  Tange dum.

  Labr.

  Tangam hercle vero.

  Daem.

  Agedum ergo, accede huc modo.

  Labr.

  Iube dúm recedere istos ambo illuc modo.

  Daem.

  Immo ad te accedent.

  Labr.

  Non hercle equidem censeo.

  Daem.

  Quid ages, si accedent propius?

  Labr.

  Ego recessero.

  10 verum, senex, si te umquam in urbe offendero,

  numquam hercle quisquam me lenonem dixerit,

  si te non ludos pessimos dimisero.

  Daem.

  Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,

  si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.

  Labr.

  15 Quam magnum vero?

  Daem.

  Quantum lenoni sat est.

  Labr.

  Minacias ego flocci non faciam tuas,

  equidem has te invito iam ambas rapiam.

  Daem.

  Tange dum.

  Labr.

  Tangam hercle vero.

  Daem.

  Tanges, at scin quo modo?

  i dum, Turbalio, curriculo, adferto domo

  20 duas clávas.

  Labr.

  Clavas?

  Daem.

  Sed probas. propera cito.

  ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.

  Labr.

  Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;

  nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.

  licet saltem istas mi appellare?

  Daem.

  Non licet.
/>   25 ehem, optime edepol eccum clavator ádvenit.

  Labr.

  Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.

  Daem.

  Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.

  age, alter istinc, alter hinc adsistite.

  adsistite ambo. sic. audite nunciam:

  30 si hercle illic illas hodie digito tetigerit

  invitas, ni istunc istis invitassitis

  usque adeo donec qua domum abeat nesciat,

  periistis ambo. si appellabit quempiam,

  vos respondetote istinc istarum vicem;

  35 sin ipse abire hínc volet, quantum potest

  extemplo amplectitote crura fustibus.

  Labr.

  Etiam me abire hinc non sinent?

  Daem.

  Dixi satis.

  et ubi ille servos cúm ero huc advenerit,

  qui erum accersivit, itote extemplo domum.

  40 curate haec sultis magna diligentia. —

  Labr.

  Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:

  iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,

  ita duo destituit signa hic cum clavis senex.

  non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,

  45 ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.

  Palaestra.

  Lor.

  Quid vis?

  Labr.

  Apage, controversia est,

  haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.

  heus, Ampelisca.

  Lor. alter

  Cave sis infortunio.

  Labr.

  Vltro te. signa ut homines satis recte monent.

  50 sed vobis dico, heús vos, num molestiaest,

  me adire ad illas propius?

  Lor.

  Nil nobis quidem.

  Labr.

  Numquid molestum mihi erit?

  Lor.

  Nil, si caveris.

  Labr.

  Quid est quod caveam?

  Lor.

  Em, a crasso infortunio.

  Labr.

  Quaeso hercle, abire ut liceat.

  Lor.

  Abeas, si velis.

  Labr.

  55 Bene hercle factum. habeo vobis gratiam.

  non accedam potius.

  Lor.

  Illic astato ilico.

  Labr.

  Edepol proveni nequiter multis modis.

  certumst hasce hodie usque obsidione vincere.

  Plesidippvs

  Meamne ílle amicam leno vi, violentia

  de ara deripere Veneris voluit?

  Trachalio

  Admodum.

  Ples.

  Quin occidisti extemplo?

  Trach.

  Gladius non erat.

  Pl.

  Caperes aut fustem aut lapidem.

  Tr.

  Quid? ego quasi canem

  5 hominem insectarer lapidibus nequissimum?

  Labr.

  Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest.

  converret iam hic me totum cum pulvisculo.

  Ples.

  Etiamne in ara tunc sedebant mulieres,

  quom ad me profectu’s ire?

  Trach.

  Ibidem nunc sedent.

  Ples.

  10 Quis illás nunc illic servat?

  Trach.

  Nescio quis senex,

  vicinus Veneris; is dedit operam optumam.

 

‹ Prev