Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 186
Complete Works of Plautus Page 186

by Plautus


  At ne videas velim.

  habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram?

  Trach.

  25 Quo modó habeas, id refert, iurene anne iniuria.

  Grip.

  Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci;

  si in mari reti prehendi, qui tuom pótiust quam meum?

  Tr.

  Verba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico.

  Gr.

  Quid tu ais?

  Trach.

  Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost.

  Grip.

  30 Quid? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?

  si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet.

  Daem.

  Verbo illo modo ille vicit. quid nunc tu vis? dic mihi.

  Trach.

  Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc vidulo

  neque meum esse hodie umquam dixi; séd isti inest cistellula

  35 huius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.

  Daem.

  Nempe tu hanc dícis quam esse aiebas dudum popularem meam?

  Trach.

  Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundia

  istic ín ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.

  hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret,

  40 si id dederit, qui suos parentis quaerat.

  Daem.

  Faciam ut det. tace.

  Grip.

  Nil hercle ego sum isti daturus.

  Trach.

  Nil peto nisi cistulam

  et crepundia.

  Grip.

  Quid si ea sunt aurea?

  Trach.

  Quid istuc tua?

  aurum auro expendetur, argentum argento exaequabitur.

  Grip.

  Fac sis aurum ut videam, post ego faciam ut videas cistulam.

  Daem.

  45 Cave malo ac tace tú. tu perge ut occepisti dicere.

  Trach.

  Vnum te obsecro, ut ted huius commiserescat mulieris,

  si quidem hic lenonis eiust vidulus, quem suspicor;

  hic, nisi de opinione, certum nil dico tibi.

  Grip.

  Viden? scelestus aucupatur.

  Trach.

  Sine me ut occepi loqui.

  50 si scelesti illius est hic, cuius dico, vidulus,

  haec poterunt novisse: ostendere his iube.

  Grip.

  Ain? ostendere?

  Daem.

  Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus.

  G.

  Immo hercle insignite inique.

  D.

  Quidum?

  G.

  Quia, si ostendero,

  continuo hunc novisse dicent scilicet.

  Trach.

  Scelerum caput,

  55 ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput?

  Grip.

  Omnia istaéc ego facile patior, dúm hic hinc a me sentiat.

  Trach.

  At qui nunc abs te stat, verum hinc ... ibi testimonium.

  Daem.

  Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas.

  Trach.

  Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.

  60 hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:

  haec Athenis parva fúit virgo surpta.

  Grip.

  Dic mihi,

  quid id ad vidulum pertinet, servae sint istae an fuerint liberae?

  Trach.

  Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.

  Daem.

  Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.

  Trach.

  65 Cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo,

  ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos,

  quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.

  Grip.

  Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice?

  quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?

  Trach.

  70 Eo tacent, quia tacitast melior mulier semper quam loquens.

  Grip.

  Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.

  T.

  Quidum?

  G.

  Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.

  quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui?

  Daem.

  Si praeterhac

  unum verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.

  Trach.

  75 Vt id occepi diceré, senex, eam te quaeso cistulam

  ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat

  sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.

  Grip.

  Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:

  dudum dimidiam petebas partem.

  Trach.

  Immo etiam nunc peto.

  Grip.

  80 Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.

  Daem.

  Non ego te comprimere possum sine malo?

  Grip.

  Si istic tacet,

  ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.

  Daem.

  Cedo modó mihi vidulum istum, Gripe.

  Grip.

  Concedam tibi,

  ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas.

  Daem.

  Reddetur.

  Grip.

  Tene.

  Daem.

  85 Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.

  estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas?

  Pal.

  Is est.

  Grip.

  Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico

  eum esse dixit.

  Pal.

  Faciam ego hanc rem ex procliva planam tibi.

  cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.

  90 ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi

  nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero,

  vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;

  sed si erunt véra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur.

  Daem.

  Placet.

  ius merum oras meo quidem animo.

  Grip.

  Át meo hercle iniuriam.

  95 quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia,

  quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola?

  Daem.

  Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.

  solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.

  Grip.

  Hoc habet, solutust.

  Daem.

  Aperi. video cistellam. haecinest?

  Pal.

  100 Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero,

  huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.

  Grip.

  Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,

  quae parentis tám in angustum tuos locum compegeris.

  Daem.

  Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul

  105 dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.

  si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules

  te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.

  Grip.

  Ius bonum oras.

  Trach.

  Edepol haud te órat, nam tu iniuriu’s.

  Daem.

  Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.

  Pal.

  110 Sunt crepundia.

  Daem.

  Ecca video.

  Grip.

  Perii in primo proelio.

  mane, ne ostenderis.

  Daem.

  Qua facie sunt? responde ex ordine.

  Pal.

  Ensiculust aureolus primum litteratus.

  Daem.

  Dice dum,

 
in eo ensiculo litterarum quid est?

  Pal.

  Mei nomen patris.

  post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea

  115 litterata: ibi matris nomen in securiculast.

  Daem.

  Mane.

  dic, in ensiculo quid nomen est paternum?

  Pal.

  Daemones.

  Daem.

  Di immortales, ubi loci sunt spes meae?

  Grip.

  Immo edepol meae?

  Trach.

  Pergite, opsecro, continuo.

  Grip.

  Placide, aut i in malam crucem.

  Daem.

  Loquere matris nomen hic quid in securicula siet.

  Pal.

  120 Daedalis.

  Daem.

  Di me servatum cupiunt.

  Grip.

  At me perditum.

  Daem.

  Filiam meam esse hánc oportet, Gripe.

  Grip.

  Sit per me quidem.

  qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis,

  meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens,

  prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua.

  Pal.

  125 Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et

  sucula.

  Grip.

  Quin tu i díerecta, cum sucula et cum porculis.

  Pal.

  Et bulla aurea est, pater quam dedit mi natali die.

  Daem.

  Ea est profecto. contineri quin complectar non queo.

  filia mea, salve. ego is sum qui te produxi pater,

  130 ego sum Daemones, et mater tua eccam hic intus Daedalis.

  Pal.

  Salve, mi pater insperate.

  Daem.

  Salve. ut te amplector libens.

  Trach.

  Volup est cum istuc ex pietate vestra vobis contigit.

  Daem.

  Cape dum, hunc si potes fer intro vidulum, age, Trachalio.

  Trach.

  Ecce Gripi scelera. cum istaec res male evenit tibi,

  135 Gripe, gratulor.

  Daem.

  Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam,

  quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere,

  quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua. —

  Trach.

  Eamus intro ómnes, quando óperam promiscam damus. —

  P.

  Sequere me, Ampelisca. —

  A.

  Cum te di amant, voluptati est mihi. —

  Grip.

  140 Sumne ego sceléstus, qui illunc hodie excepi vidulum?

  aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco?

  credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi,

  quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.

  credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.

  145 quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,

  saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia? —

  Daemones

  Pro di immortales, quis me est fortunatior,

  qui ex improviso filiam inveni meam?

  satin si cui homini dei esse bene factum volunt,

  aliquo illud pacto optingit optatum piis?

  5 ego hodie neque speravi neque illud credidi:

  is improviso filiam inveni tamen;

  et eam de genere summo adulescenti dabo

  ingenuo, Atheniensi et cognato meo.

  ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo,

  10 iussique exire huc servom éius, ut ad forum

  iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.

  accedam, opinor, ad fores. quid conspicor?

  uxor complexa collo retinet filiam.

  nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost.

  Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;

  atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,

  Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.

  sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini,

  5 mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.

  Trachalio

  Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul

  Plesidippum.

  Daem.

  Eloquere ut haec res optigit de filia;

  eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat.

  Trach.

  Licet.

  Daem.

  Dicito daturum meam illi filiam uxorem.

  Trach.

  Licet.

  Daem.

  10 Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.

  Trach.

  Licet.

  D.

  Sed propera.

  T.

  Licet.

  D.

  Iam hic fac sit, cena ut curetur.

  T.

  Licet.

  Daem.

  Omnian licet?

  Trach.

  Licet. sed scin quid est quod te volo?

  quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.

  Daem.

  Licet.

  Trach.

  Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat.

  Daem.

  Licet.

  Trach.

  15 Et tua filiá facito oret: facile exorabit.

  Daem.

  Licet.

  Trach.

  Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber.

  Daem.

  Licet.

  Trach.

  Atque ut gratum mi beneficium factis experiar.

  Daem.

  Licet.

  Trach.

  Omnian licet?

  Daem.

  Licet: tibi rursum refero gratiam.

  sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum.

  T.

  Licet.

  20 iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust. —

  Daem.

  Licet.

  Hercules istum infelicet cum sua licentia;

  ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.

  Gripvs

  Quam mox licet te compellare, Daemones?

  Daem.

  Quid est negoti, Gripe?

  Grip.

  De illo vidulo:

  si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.

  Daem.

  Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est,

  5 meum esse dicam?

  Grip.

  Quodne ego inveni in mari?

  Daem.

  Tanto illi melius optigit qui perdidit;

  tuom esse nihilo magis oportet vidulum.

  Grip.

  Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.

  Daem.

  O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae

  10 fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.

  atque edepol in eas plerumque esca imponitur:

  quam si quis avidus poscit escam avariter,

  decipitur in trasenna avaritia sua.

  ille quí consulte, docte atque astute cavet,

  15 diutine uti bene licet partum bene.

  mihi istaéc videtur praeda praedatum irier,

  ut cum maiore dote abeat quam advenerit.

  egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,

  celem? minime istuc faciet noster Daemones.

  20 semper cavere hoc sapientis aequissimumst,

  ne conscii sint ipsi malefici suis.

  ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum.

  Grip.

  Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum

  sapienter dicta dicere atque eis plaudier,

  25 cum illos sapientis mores monstrabant poplo:

  sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,

  nullus erat illo pacto ut illi iusserant.

  Daem.

  Abi intro, ne molestu’s, linguae tempera.

  ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra
sis.

  Grip.

  30 At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost,

  si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis. —

  Daem.

  Illuc est quod nos nequam servis utimur.

  nam illic cum † servo si quo congressus foret,

  et ipsum sese et illum furti adstringeret;

  35 dum praedam habere se censeret, interim

  praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.

  nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi

  iubebo nobis cenam continuo coqui. —

  Plesidippvs

  Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,

  mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.

  repperit patrem Palaestra suom atque matrem?

  Trachalio

  Repperit.

  Ples.

  Et popularis est?

  Trach.

  Opino.

  Ples.

  Et mihi nuptura est?

  Trach.

  Suspicor.

  Ples.

  5 Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso?

  Trach.

  Censeo.

  Ples.

  Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit?

  Trach.

  Censeo.

  P.

  Quid matri eius?

  T.

  Censeo.

  P.

  Quid ergo censes?

  T.

  Quod rogas,

  censeo.

  Ples.

  Dic ergo quanti censes?

  Trach.

  Egone? censeo.

  Ples.

  Adsum equidem, ne censionem semper facias.

  Trach.

  Censeo.

  P.

  10 Quid si curram?

  T.

  Censeo.

  P.

  An sic potius placide?

  T.

  Censeo.

  P.

  Etiamne eam ádveniens salutem?

  T.

  Censeo.

  P.

  Etiam patrem?

  T.

  Censeo.

  P.

  Post eius matrem?

  T.

  Censeo.

  P.

  Quid postea?

  etiamne adveniens complectar eius patrem?

  Trach.

  Non censeo.

  P.

  Quid matrem?

  T.

  Non censeo.

  P.

  Quid eampse illam?

  T.

  Non censeo.

  Ples.

  15 Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo.

  T.

  Sanus non es. sequere. —

  P.

  Duc me, mi patrone, quo libet. —

  ACT V.

  Labrax

  Quis me ést mortalis miserior qui vivat alter hodie,

  quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?

  abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum.

  nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,

  5 ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.

  nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,

  saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.

  Gripvs

  Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom,

  nisi vidulus mihi redditur.

  Labr.

 

‹ Prev