Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 185
Complete Works of Plautus Page 185

by Plautus


  is nunc cum servis servat. ego mandaveram.

  Ples.

  Duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo?

  Labr.

  Salve.

  Ples.

  Salutem nil moror. opta ocius:

  15 rapi te obtorto collo mavis an trahi?

  utrum vis opta, dum licet.

  Labr.

  Neutrum volo.

  Ples.

  Abi sáne ad litus curriculo, Trachalio,

  iube illós in urbem ire obviam ad portum mihi,

  quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent.

  20 post huc redito atque agitato hic custodiam.

  ego hunc scelestum ín ius rapiam éxulem.

  age, ambula in ius.

  Labr.

  Quid ego deliqui?

  Ples.

  Rogas,

  quin arrabonem a me accepisti ob mulierem

  et eam hinc abduxti?

  Labr.

  Non avexi.

  Ples.

  Cur negas?

  Labr.

  25 Quia pol provexi: avehere non quivi miser.

  equidem tibi me dixeram praesto fore

  apud Véneris fanum: numquid muto? sumne ibi?

  Ples.

  In iure causam dicito, hic verbum sat est:

  sequere.

  Labr.

  Obsecro te, subveni mi, Charmides.

  30 rapior optorto collo.

  Charmides

  Quis me nominat?

  Labr.

  Viden me ut rapior?

  Charm.

  Video, atque inspecto lubens.

  Labr.

  Non subvenire mi audes?

  Charm.

  Quis homo te rapit?

  Labr.

  Adulescens Plesidippus.

  Charm.

  Vt nanctu’s, habe.

  bono animo meliust te in nervom conrepere.

  35 tibi optigit quod plurimi exoptant sibi.

  Labr.

  Quid id est?

  Charm.

  Vt id quod quaerant inveniant sibi.

  Labr.

  Sequere, obsecro, me.

  Charm.

  Pariter suades qualis es:

  tu in nervom rapere, eo me óbsecras ut te sequar.

  etiam retentas?

  Labr.

  Perii.

  Ples.

  Verum sit velim.

  40 tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico

  manete, dúm ego huc redeo.

  Lor.

  Equidem suadeo,

  ut ad nos abeant potius, dum recipis.

  Ples.

  Placet,

  bene facitis.

  Labr.

  Fures mi estis.

  Lor.

  Quid, fures? rape.

  Labr.

  Oro obsecro, Palaestra.

  Ples.

  Sequere, carnufex.

  Labr.

  45 Hospes —

  Charm.

  Non sum hospes, repudio hospitium tuom.

  Labr.

  Sicine me spernis?

  Charm.

  Sic ago: semel bibo.

  Labr.

  Di te infelicent. —

  Charm.

  Isti capiti dicito.

  credo alium in aliam beluam hominem vortier:

  illic ín columbum, credo, leno vortitur,

  50 nam in collumbari collus haud multo post erit;

  in nervom ille hodie nidamenta congeret.

  verum tamen ibo, ei advocatus ut siem,

  si qui mea opera citius addici potest. —

  ACT IV.

  Daemones

  Bene factum et volup est, mé hodie his mulierculis

  tetulisse auxilium. iam clientas repperi,

  atque ambas forma scitula atque aetatula.

  sed uxór scelesta me omnibus servat modis,

  5 ne quid significem quippiam mulierculis.

  sed Gripus servos noster quid rerum gerat

  miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.

  pol magis sapisset, si dormivisset domi,

  nam nunc et operam ludos facit et retia,

  10 ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.

  in digitis hodie percoquam quod ceperit,

  ita fluctuare video vehementer mare.

  sed ad prándium uxor me vocat. redeo domum.

  iam meas opplebit aures † sua vaniloquentia. —

  Gripvs

  Neptúno has agó gratiás meo patróno,

  qui sálsis locís incolít pisculéntis,

  quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit

  †templís reducém, plurimá praeda onústum,

  5 salúte horiaé, quae in marí fluctuóso

  piscátu novó me uberí compotívit;

  miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit,

  neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete.

  nam ut dé nocte múlta impigréque exurréxi,

  10 lucrúm praeposívi sopóri et quiéti:

  tempéstate saéva experíri expetívi,

  paupértatem erí qui et meám servitútem

  tolerárem, opera haud fui párcus mea.

  nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male.

  15 vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia.

  non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium.

  nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt.

  nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui,

  répperi ut piger, sí velim, siem:

  20 hóc ego in mari quidquid inést répperi.

  quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor;

  nec míhi consciust ullús homo.

  nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber sit

  nemo éx populo praetér te.

  25 nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute.

  pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber.

  iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia,

  navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor.

  post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum,

  30 oppída circumvectábor.

  ubi nóbilitas mea erít clara,

  oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen,

  moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam.

  magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.

  35 sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.

  Trachalio

  Heus, máne.

  Grip.

  Quid maneam?

  Trach.

  Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.

  Grip.

  Mitté modo.

  Trach.

  At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.

  Grip.

  Turbída tempestas héri fuit,

  nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;

  5 non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?

  Trach.

  Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.

  Grip.

  Enícas iam me odio, quísquis es.

  Trach.

  Non sínam ego abire hinc té. mane.

  Gr.

  Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?

  Tr.

  Aúdi.

  G.

  Non aúdio.

  T.

  At pol qui aúdies póst.

  G.

  Quin loquere quíd vis.

  Tr.

  10 Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.

  Gr.

  Elóquere quid id est?

  Tr.

  Víde num quispíam consequitur
própe nos.

  Grip.

  Écquid est quód mea réferat?

  Trach.

  Scílicet.

  séd boni cónsili écquid in té mihi est?

  Grip.

  Quíd negoti ést, modo díce.

  Trach.

  Dicám, tace,

  15 sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum.

  Grip.

  Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es.

  Trach.

  Aúdi.

  furtum égo vidi qui fáciebat;

  norám dominum, id cui fíebat,

  post ád furem egomet dévenio

  20 feroque eí condicionem hóc pacto:

  “ego istúc furtum scio cuí factum est;

  nunc míhi si vis dare dímidium,

  indícium domino nón faciam.”

  is míhi nihil etiam réspondit.

  25 quid inde aéquom est dari mihi? dímidium

  volo ut dícas.

  Grip.

  Immo hercle étiam amplius,

  nam nísi dat, domino dícundum

  censeó.

  Trach.

  Tuo consilió faciam.

  nunc ádvorte animum; námque hoc omne

  30 attinét ad te.

  Grip.

  Quid fáctumst?

  Tr.

  Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem.

  Gr.

  Quid est?

  Trach.

  Et quo pacto periit.

  Grip.

  At ego quo pacto inventust scio

  et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.

  nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:

  35 ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.

  hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.

  Trach.

  Non ferat si dominus veniat?

  Grip.

  Dominus huic, ne frustra sis,

  nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.

  Trach.

  Itane vero?

  Grip.

  Ecquem esse dices in mari piscem meum?

  40 quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,

  nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.

  in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.

  mare quidem commune certost omnibus.

  Trach.

  Adsentio:

  qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?

  45 in mari inventust communi.

  Grip.

  Esne impudenter impudens?

  nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.

  quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,

  nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,

  dicant, in mari communi captos.

  Trach.

  Quid ais, impudens?

  50 ausu’s etiam comparare vidulum cum piscibus?

  eadem tandem res videtur?

  Grip.

  In manu non est mea:

  ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.

  meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.

  Tr.

  Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.

  Gr.

  Philosophe.

  Trach.

  55 Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,

  vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?

  non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:

  et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.

  vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,

  60 vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.

  Gr.

  Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?

  Tr.

  Scelus,

  nullus est.

  Grip.

  Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;

  verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.

  Trach.

  Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.

  Gr.

  65 Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;

  sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.

  Trach.

  Scio.

  tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:

  fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.

  Grip.

  Quod scelus hodie hoc inveni.

  Trach.

  Verba facimus, it dies.

  70 vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.

  Grip.

  Viduli

  arbitratu. ... ita enim vero.

  Trach.

  Stultus es.

  Grip.

  Salve, Thales.

  Trach.

  Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,

  quoius haec res arbitratu fiat.

  Grip.

  Quaeso, sanus es?

  Trach.

  Elleborosus sum.

  Grip.

  At ego cerritus, hunc non amittam tamen.

  Trach.

  75 Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;

  iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,

  ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.

  Grip.

  Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.

  vis pugnare?

  Trach.

  Quid opust? quin tu potius praedam divide.

  Grip.

  80 Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.

  abeo ego hinc.

  Tr.

  At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.

  Grip.

  Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.

  mitte rudentem, sceleste.

  Trach.

  Mittam: omitte vidulum.

  Grip.

  Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.

  Trach.

  85 Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur

  aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.

  Grip.

  Quemne ego excepi in mari —

  Trach.

  At ego ínspectavi e litore.

  Grip.

  Mea opera, labore et rete et horia?

  Trach.

  Numqui minus,

  si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul

  90 te hunc habere, fur sum quam tu?

  Grip.

  Nihilo.

  Trach.

  Mane, mastigia:

  quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.

  Grip.

  Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,

  nisi quia hunc meum esse dico.

  Trach.

  Ét ego item esse aio meum.

  Grip.

  Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.

  Trach.

  95 Quo pacto?

  Grip.

  Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;

  nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;

  tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.

  Trach.

  Ecquid condicionis audes ferre?

  Grip.

  Iam dudum fero:

  ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.

  Tr.

  100 Mane, dum refero condicionem.

  Gr.

  Te, opsecro hercle, aufer modo.

  Trach.

  Ecquem in his locis novisti?

  Grip.

  Oportet vicinos meos.

  Tr.

  Vbi tu hic habitas?

  Gr.

  Porro illic longe usque in campis ultimis.

  Trach.

  Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?

  Grip.

&nb
sp; Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.

  Trach.

  105 Fiat.

  Grip.

  Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;

  ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:

  numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.

  ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.

  Tr.

  Quid igitur?

  Gr.

  Quamquam istuc esse ius meum certo scio,

  110 fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.

  Trach.

  Nunc places.

  Grip.

  Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,

  etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.

  Daemones

  Serio edepol, quamquam vobis volo quae voltis, mulieres,

  metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus,

  quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.

  vos confugite in aram potius quám ego.

  Pvellae

  Miserae periimus.

  Daem.

  5 Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos foras

  prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;

  ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.

  Grip.

  O ere, salve.

  Daem.

  Salve, Gripe. quid fit?

  Trach.

  Túosne hic servos est?

  Grip.

  Haud pudet.

  Trach.

  Níl ago tecum.

  Grip.

  Ergo ábi hinc sis.

  Trach.

  Quaeso responde, senex:

  10 tuos hic servost?

  Da.

  Meus est.

  Tr.

  Em istuc optime, quando tuost.

  iterum te saluto.

  Daem.

  Et ego te. tune es qui haud multo prius

  abiisti hinc erum accersitum?

  Tr.

  Ego is sum.

  Da.

  Quid nunc vis tibi?

  Tr.

  Nempe hic tuos est?

  Da.

  Meus est.

  Tr.

  Istuc optime, quando tuost.

  Da.

  Quid negotist?

  Tr.

  Vir scelestus íllic est.

  Da.

  Quíd fecit tibi

  15 vir scelestus?

  Trach.

  Homini ego isti talos subfringi volo.

  Daem.

  Quid est? qua de re litigatis nunc inter vos?

  Trach.

  Eloquar.

  Gr.

  Immo ego eloquar.

  Tr.

  Ego, opinor, rem facesso.

  Gr.

  Si quidem

  sis pudicus, hinc facessas.

  Daem.

  Gripe, animum advorte ac tace.

  Gr.

  Vtin istic prius dicat?

  Da.

  Audi. loquere tu.

  Gr.

  Alienon prius

  20 quam tuo dábis orationem?

  Trach.

  Vt nequitur comprimi.

  ita ut occepi dicere, illum quem dudum e fano foras

  lenonem extrusisti, hic eius vidulum eccillum tenet.

  Gr.

  Non habeo.

  Tr.

  Negas quod oculis video?

  Gr.

 

‹ Prev