Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 188
Complete Works of Plautus Page 188

by Plautus

Ant.

  35 Quia ita meae animae salsura evenit.

  Sor.

  Asside hic, pater.

  Ant.

  Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.

  Pan.

  Mane pulvinum.

  Ant.

  Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.

  Sor.

  Sine, pater.

  Ant.

  Quid opust?

  Pan.

  Opust.

  Ant.

  Mórem tibi geram. atque hoc est satis.

  Sor.

  Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.

  40 quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,

  viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.

  Ant.

  Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros

  proinde habetis quasi praesentes sint.

  Sor.

  Pudicitiast, pater,

  eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.

  Ant.

  45 Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?

  Pan.

  Nullus praeter nosque teque.

  Ant.

  Vostrum animum adhiberi volo;

  nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,

  discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,

  quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.

  Sor.

  50 Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?

  Ant.

  Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.

  Sor.

  Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,

  quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.

  Ant.

  At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.

  Sor.

  Edepol pater,

  55 scio ut oportet esse: si sint — ita ut ego aequom censeo.

  A.

  Volo scire ergo, ut aequom censes.

  S.

  Vt, per urbem quom ambulent,

  omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.

  Ant.

  Dic vicissim nunciam tu.

  Pan.

  Quid vis tibi dicam, pater?

  Ant.

  Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?

  Pan.

  60 Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.

  Ant.

  Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,

  virginemne an viduam habere?

  Sor.

  Quanta méa sapientiast,

  ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.

  Ant.

  Qui potest mulier vitare vitiis?

  Sor.

  Vt cottidie

  65 pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.

  Ant.

  Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?

  Pan.

  Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,

  et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.

  Ant.

  Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.

  70 sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:

  mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.

  Sor.

  At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.

  nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,

  aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.

  Ant.

  75 Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?

  Sor.

  Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.

  idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:

  Ant.

  Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?

  Sor.

  non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.

  Ant.

  80 Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?

  quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?

  Pan.

  Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.

  hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.

  Ant.

  Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?

  Pan.

  85 Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.

  Ant.

  Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.

  Pan.

  Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.

  Ant.

  Curate igitur familiarem rem ut potestis.

  Pan.

  Optume,

  nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.

  90 nunc, soror, abeamus intro.

  Sor.

  Ímmo intervisam domum.

  si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam. —

  Pan.

  Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.

  eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,

  tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,

  95 si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.

  nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;

  sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi. —

  Gelasimvs

  Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,

  nam postquam natus sum, satur numquam fui.

  neque quisquam melius referet matri gratiam

  quam egó meae matri refero ínvitissimus.

  5 neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.

  nam illa me in alvo menses gestavit decem,

  at ego illam in alvo gesto plus annos decem.

  atque illa puerum me gestavit parvolum,

  quo minus laboris cepisse illam existumo:

  10 ego non pauxillulam in utero gesto famem,

  verum hercle multo maximam et gravissimam;

  uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †

  sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.

  atque auditavi saepe hoc volgo dicier,

  15 solere elephantum gravidam perpetuos decem

  esse annos; eius ex sémine haec certost fames,

  nam iam complures annos utero haeret meo.

  nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,

  venalis ego sum cum ornamentis omnibus;

  20 inanimentis explementum quaerito.

  Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,

  quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †

  propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,

  eo quía paupertas fecit ridiculus forem;

  25 nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

  per annónam caram dixit me natum pater:

  propterea, credo, nunc essurio ácrius.

  sed generi nostro haec redditast benignitas:

  nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.

  30 oratio una interiit hominum pessume,

  atque optuma hercle meo animo et scitissuma,

  qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,

  promitte vero, ne gravare. est commodum?

  volo inquam fieri, non amittam quin eas.”

  35 nunc reppererunt iam ei verbo vicarium

  (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):

  ‘vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.’

  ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,

  ni vere perierit, si cenassit domi.

  40 haec verba subigunt mé uti mores barbaros

  discam atque ut faciam praeconis compendium

  itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.

  Crocotivm

  Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.

  quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.

  Ge
l.

  45 Sed curiosi sunt hic complures mali,

  alienas res qui curant studio maximo,

  quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:

  ei quando quem auctionem facturum sciunt,

  adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:

  50 alienum aes cogat an pararit praedium,

  uxorin sit reddenda dos divortio.

  eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico

  qui multum miseri sint, laborent, nil moror:

  dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;

  55 nam curiosus nemo est quin sit malevolus.

  ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem

  damna evenerunt maxuma misero mihi,

  ita me mancupia miserum adfecerunt male,

  potationes plurumae demortuae,

  60 quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,

  quot potiones mulsi, quae autem prandia,

  quae inter continuom perdidi triennium.

  prae maerore adeo miser atque aegritudine

  consenui; paene sum famé emortuos.

  Croc.

  65 Ridiculus aeque nullus est quando esurit.

  Gel.

  Nunc auctionem facere decretumst mihi:

  foras necessumst quidquid habeo vendere.

  adeste sultis, praeda erit praesentium.

  logos ridiculos vendo. áge licemini.

  70 qui cena poscit? ecqui poscit prandio?

  hercle aestumavi prandio, cena tibi.

  ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.

  nulli meliores esse parasito sinam.

  vel unctiones Graecas sudatorias

  75 vendo vel alias malacas, crapularias;

  cavillátiones, adsentatiunculas

  ac perieratiunculas parasiticas;

  robiginosam strigilem, ampullam rubidam,

  parasitum inanem quo recondas reliquias.

  80 haec veniisse iám opus est quantum potest,

  ut decumam partem Hérculi polluceam.

  Croc.

  Ecastor auctionem haúd magni preti.

  adhaesit homini ad infimum ventrem fames.

  adibo ad hominem.

  Gel.

  Quis haec est quae advorsum it mihi?

  85 Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.

  Croc.

  Gelasime, salve.

  Gel.

  Non id est nomen mihi.

  Croc.

  Certo mecastor id fuit nomen tibi.

  Gel.

  Fuit disertim, verum id usu perdidi:

  nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.

  C.

  90 † Eu ecastor, risi te hodie multum.

  G.

  Quando aut quo in loco?

  Croc.

  Hic quom auctionem praedicabas,

  Gel.

  Pessuma,

  eho an audivisti?

  Croc.

  Te quidem dignissumam.

  G.

  Quo nunc is?

  C.

  Ad te.

  G.

  Quid venis?

  C.

  Panegyris

  rogare iussit ted ut opere maximo,

  95 mecum simitu ut ires ad sese domum.

  Gel.

  Ego illo mehercle vero eo quantum potest.

  iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?

  Croc.

  Illa quidem nullum sacrificavit.

  Gel.

  Quo modo?

  quid igitur me volt?

  Croc.

  Tritici modios decem

  100 rogare, opinor te volt.

  Gel.

  Mene, ut ab sese petam?

  Croc.

  Immo ut a vobis mutuom nobis dares.

  Gel.

  Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,

  neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;

  linguam quoque etiam vendidi datariam.

  Croc.

  Au,

  105 nullan tibi lingua est?

  Gel.

  Quae quidem dicat ‘dabo’;

  ventri reliqui eccam aliam quae dicat ‘cedo’.

  Croc.

  Malum quidem sí vis —

  Gel.

  Haec eadem dicit tibi.

  Croc.

  Quid nunc? ituru’s an non?

  Gel.

  Abi sane domum,

  iam illo venturum dicito. propera atque abi. —

  110 demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,

  quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,

  postquam vir abiit eius. miror quid siet,

  nisi ut periclum fiat: visam quid velit.

  sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,

  115 satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?

  ne iste edepol vinum poculo pauxillulo

  saepe exanclavit submerum scitissume.

  ACT II.

  Pinacivm

  Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri

  suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo:

  ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque

  néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.

  5 amoénitates omnium venerum et venustatum adfero

  ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.

  própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis

  (nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)

  eraéque egenti subveni, benefacta maiorum tuom

  10 quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri.

  proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,

  age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris,

  cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;

  si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.

  Gel.

  15 Quídnam dicam Pínacium

  lascívibundum tam lubentem currere?

  harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.

  Pin.

  Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem

  atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,

  20 quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.

  ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo.

  an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?

  tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,

  vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.

  25 nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror.

  sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio:

  adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam;

  secundas fortunas decent superbiae.

  sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?

  30 nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem

  erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum

  exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:

  contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;

  símulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympios.

  35 sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet.

  quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores.

  aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram;

  nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto.

  somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant.

  40 nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent malum magnum;

  deféssus sum pultándo.

  hoc póstremumst. vae vobis.

  Gel.

  Ibo átque hunc compellábo.

  salvós sis.

  Pin.

  Et tu sálve.

  Gel.

  45 Iam tú piscator fáctu’s?

  Pin.

 
; Quam prídem non edísti?

  G.

  Vnde ís? quid fers? quid féstinas?

  P.

  Tua quód nil refert, né cures.

  G.

  Quid istíc inest?

  P.

  Quas tu edés colubras.

  G.

  Quid tam íracundu’s?

  Pin.

  Si ín te

  pudor ádsit, non me appélles.

  Gel.

  50 Possúm scire ex te vérum?

  Pin.

  Potes: hódie non cenábis.

  Panegyris

  Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?

  tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?

  Gel.

  Salvé, tuo arcessitú venio huc.

  Pan.

  Ean grátia fores effríngis?

  Gel.

  Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;

  5 nam mé quidem harum míserebat.

  Pin.

  Ergo aúxilium properé latumst.

  Pa.

  Quisnam híc loquitur tam própe nos?

  Pi.

  Pinacium.

  Pa.

  Úbi is est?

  Pin.

  Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.

  Pan.

  Pinacium.

  Pin.

  Istuc indiderunt nomen maiores mihi.

  Pan.

  Quid agis?

  Pin.

  Quid agam rogitas?

  Pan.

  Quidni rogitem?

  Pin.

  Quid mecum est tibi?

  Pan.

  10 Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.

  Pi.

  Iube me omittere igitur hos, qui retinent.

  Pa.

  Qui retinent?

  PI.

  Rogas?

  omnia membra lassitudo mihi tenet.

  Pan.

  Linguam quidem

  sat scio tibi non tenere.

  Pin.

  Ita celeri curriculo fui

  propere a portu, tui honoris causa.

  Pan.

  Ecquid adportas boni?

  Pin.

  15 Nimio † inparti multo tanto plus quam speras.

  Pan.

  Salva sum.

  Pin.

  At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.

  Gel.

  Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.

  Pan.

  Ecquem convenisti?

  Pin.

  Multos.

  Pan.

  At virum?

  Pin.

  Equidem plurimos:

  verum ex multis nequiorem nullum quám hic est.

  Gel.

  Quo modo?

  20 iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.

  praeterhac si me inritassis —

  Pin.

  Edepol essuries male.

  Gel.

  Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.

  Pin.

  Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,

  ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem

  25 deiciamque eorum ómnis telas.

  Gel.

  Miseri algebunt postea.

 

‹ Prev