by Plautus
Pin.
Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?
cape illas scopas.
Gel.
Cápiam.
Pin.
Hoc egomet, tu hoc converre.
Gel.
Ego fecero.
Pin.
Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?
Gel.
Sine suffragio
populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.
Pin.
Age tu ocius
30 † pinge, humum consperge ante aedis.
G.
Faciam.
P.
Factum oportuit.
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
Gel.
Edepol rem negotiosam.
Pan.
Quid sit, nil etiam scio,
nisi forte hospites venturi sunt.
Pin.
Vos lectos sternite.
Gel.
Principium placet de lectis.
Pin.
Alii ligna caedite,
35 alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,
pernam et glandium deicite.
Gel.
Hic hercle homo nimium sapit.
Pan.
Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.
Pin.
Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.
Pan.
Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.
Pin.
40 Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,
commodum radiosus sese sol superabat ex mari.
dum percontor portitores, ecquae navis venerit
ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim
cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
45 in portum vento secundo, velo passo pervenit.
alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?
interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.
Pan.
Hem quid? Epignomum elocutu’s?
Pin.
Tuom virum.
Gel.
Et vitam meam.
Pin.
Venit inquam.
Pan.
Tutin ipsus ipsum vidisti?
Pin.
Lubens.
50 argentí aurique advexit nimium.
Gel.
Nimis factum bene.
hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.
Pin.
Lanam purpuramque multam.
Gel.
Em qui ventrem vestiam.
Pin.
Lectos eburatos, auratos.
Gel.
Accubabo regie.
Pin.
Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia
55 advexit, nimium bonae rei.
Gel.
Hercle rem gestam bene.
Pin.
Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,
sambucas advexit secum forma eximia.
Gel.
Eugepae,
quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
Pin.
Poste unguenta multigenerum multa.
Gel.
Non vendo logos.
60 iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:
malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.
spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
Pin.
Poste autem advexit parasitos secum.
Gel.
Ei, perii miser.
Pin.
65 Ridiculissumos.
Gel.
Revorram hercle hoc quod converri modo.
Pan.
Vidistin virum sororis Pamphilum?
Pin.
Non.
Pan.
Non adest?
Pin.
Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus
praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
Gel.
Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
70 ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.
Pan.
I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.
bene vale.
Gel.
Vin administrem?
Pan.
Sat servorum habeo domi. —
Gel.
Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,
75 si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume. —
ACT III.
Epignomvs
Quom bene re gesta salvos convortor domum,
Neptuno grates habeo et Tempestatibus;
simul Mercurio, qui me in mercimoniis
iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam.
5 olim quos abiens adfeci aegrimonia,
eos núnc laetantis faciam ádventu meo.
nam iam Antiphonem conveni adfinem meum
cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
videte, quaeso, quid potest pecunia:
10 quoniam bene gesta re rediisse me videt
magnasque adportavisse divitias domum,
sine advocatis ibidem in cercuro in stega
in amicitiam atque in gratiam convortimus.
et is hodie apud me cenat et frater meus;
15 nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea
hodie solutast navis aliquanto prius.
age abdúce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.
Stichvs
Ere, sí ego taceam seu loquar, scio scire te
quam multas tecum miserias mulcaverim.
20 nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis
volo mé eleutheria capere advenientem domum.
Epig.
Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.
in hunc diem te nil moror; abi quo lubet.
cadum tibi veteris vini propino.
St.
Papae,
25 ducam hodie amicam.
Epig.
Vel decem, dum de tuo.
S.
Quid? hoc etiam unum?
E.
Quid id autem unumst? expedi.
Stich.
Ad cenam ibone?
Epig.
Si vocatu’s, censeo.
Stich.
Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror.
Epig.
Vbi cenas hodie?
Stich.
Sic hanc rationem institi:
30 amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,
tui frátris ancillam: eo condixi in symbolam
ad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum.
eademst amica ambobus, rivales sumus.
Epig.
Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem.
Stich.
35 Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.
iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam
mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam
dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.
aut egomet ibo atque opsonabo opsonium.
40 Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo,
servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat,
advorsitores pol cum verberibus decet
dari, uti eum verberabundi adducant domum.
parata res faciam ut sit. egomet me moror.
45 atque id ne vos miremini, hominis servolos
potare, amare atque ad cenam condicere:
licet haec Athenis nobis. sed quom cogito,
potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium
aliud posticum nostrarum harunc aedium:
50 posticam partem mag
is utuntur aedium
ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:
per hortum utroque commeatus continet.
ite hac secundum vos me. ego hunc lacero diem. —
Gelasimvs
Libros inspexi; tam confido quam potis,
me meum optenturum regem ridiculis meis.
nunc interviso, iamne a portu advenerit,
ut eum ádvenientem meis dictis deleniam.
Epig.
5 Hic quidém Gelasimus est parasitus, qui venit.
Gel.
Auspicio hodie óptumo exivi foras:
mustela murem ábstulit praeter pedes;
cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist.
nam ut illa vitam repperit hodie sibi,
10 item me spero facturum: augurium hac facit.
Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar.
o Épignome, ut ego nunc te conspicio libens,
ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
valuistin usque?
Epig.
Sustentatumst sedulo.
Gel.
15 Propino tibi salutem plenis faucibus.
Epig.
Bene atque amice dicis. di dent quae velis.
Gel.
Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.
Epig.
Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.
G.
Promitte.
E.
Certumst.
G.
Sic face inquam.
E.
Certa res.
G.
20 Lubente me hercle facies.
E.
Idem ego istuc scio.
quando usus veniet, fiet.
Gel.
Nunc ergo usus est.
Epig.
Non edepol possum.
Gel.
Quid gravare? censeas.
nescio quid vero hábeo in mundo.
Epig.
I modo,
alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
Gel.
25 Quin tu promittis?
Epig.
Non graver, si possiem.
Gel.
Vnum quidem hercle certo promitto tibi:
libens accipiam certo, si promiseris.
Ep.
Valeas.
Gel.
Certumnest?
Ep.
Certum. cenabo domi.
Gel.
Quando quidem tu ad me non vis promittere
30 sed — quoniam nil processit hac, ego ivero
apertiore magis via; ita plane loquar:
vin ad te ad cenam veniam?
Epig.
Si possim, velim;
verum hic apud me cenant alieni novem.
Gel.
Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
35 scis tu me esse unisubselli virum.
Epig.
At ei óratores sunt popli, summi viri;
Ambracia veniunt huc legati publice.
Gel.
Ergo oratores populi, summates viri,
summi accubent, ego infimatis infimus.
Epig.
40 Haud aequomst te inter oratores accipi.
Gel.
Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
Epig.
Cras de reliquiis nos volo. multum vale. —
Gel.
Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
45 certumst mustelae posthac numquam credere,
nam incertiorem nullam novi bestiam;
quaen eapse deciens in die mutat locum,
ea ego auspicavi ín re capitali mea?
certumst amicos convocare, ut consulam
50 qua lege nunc med essurire oporteat. —
ACT IV.
Antipho
Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias,
ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
Pamphilippvs
Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
5 nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
Ant.
Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
10 nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
Pamph.
At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat
in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
Ant.
Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
15 pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:
si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,
itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
Epignomvs
Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
20 domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.
nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
P.
Quid agitur, Epignome?
E.
Quid tu? quam dudum in portum venis?
Pamph.
25 Hau longissume.
Epig.
Postilla iam iste est tranquillus tibi?
A.
Magis quam mare quo ambo estis vecti.
E.
Facis ut alias res soles.
hodiene exoneramus navem, frater?
Pamph.
Clementer volo.
nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.
quam mox coctast cena? inpransus ego sum.
E.
Abi intro ad me et lava.
Pamph.
30 Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
Epig.
Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
Pamph.
Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
Ant.
Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
Pamph.
35 Maxume.
Ant.
Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
quasi nunc meae sunt vobis.
Epig.
Miror quo evasurust apologus.
Ant.
Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
40 quasi ego nunc sum.
E.
Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
Ant.
Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
quasi ego nunc tibi dico:
Epig.
Ausculto atque animum advorto sedulo.
Ant.
“Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.”
Epig.
45 Quis istuc dicit? an ille quasi tu?
Ant.
Quasi ego nunc dico tibi.
‘Immo duas dabo,’ inquit ille adulescens “una si parumst;
et si duarum paenitebit,” inquit ‘addentur duae.’
E.
Quis istuc quaeso? an ille quasi ego?
A.
Is ipse quasi tu. tum senex
&nb
sp; ille quasi ego: ‘si vis,’ inquit “quattuor sane dato,
50 dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”
Epig.
Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit,
quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
Ant.
Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
55 hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
Epig.
Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
Ant.
Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
60 quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
‘fiat’ ille inquít adulescens. ‘facis benigne’ inquit senex.
‘habeon rem pactam?’ inquit. ‘faciam ita’ inquit ‘ut fieri voles.’
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.
65 post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans. —
Pamph.
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
Epig.
Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
Pamph.
70 Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
E.
Vidi edepol hominem haud perdudum.
P.
Quid agit?
E.
Quod famelicus.
P.
Quin vocavisti hominem ad cenam?
E.
Ne quid advéniens perderem.
atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest.
Pamph.
Ludificemur hominem.
Epig.
Capti consili memorem mones.
Gelasimvs
Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,
cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.
ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.
sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.
5 adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea,
o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo
peregre te in patriam rediisse.
Pamph.
Salvo salve, Gelasime.
G.
Valuistin bene?
P.
Sustentatumst sedulo.
G.
Edepol gaudeo.
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
Epig.
10 Quid eo tibi opust?
Gel.
Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem.
Epig.
Advorsum te fabulare.
Gel.
Illud quidem, ambos ut vocem;
et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum
ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.
Epig.