by Plautus
Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.
Ph.
Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum
65 mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.
S.
Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.
Ph.
Plane istúc est.
Cyam.
Quíd nunc ergo hic ódiosu’s, confessus omnino reus?
S.
Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.
C.
Áccede huc modo, adi húc modo.
S.
Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo.
70 quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.
Cyam.
Quid, manu vicerim?
Strat.
Fac quod iussi, mane.
iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est.
Cyam.
75 Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.
séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet? —
Phron.
Datin sóleas? atque me intro actutum ducite,
nam mihi de vento miserae condoluit caput. —
Strat.
Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur.
5 quo pacto excludi, quaeso, potui planius,
quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine.
quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
ut ego his suffringam talos totis aedibus.
num quippiam tam immutat mores mulierum?
10 postquam filiolum peperit, animos sustulit.
nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
ego faxo dicat me in diebus pauculis
crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est. —
ACT III.
Strabax
Rus mane dudum hinc ire me iussit pater,
ut bubus glandem prandio depromerem.
post illoc quam veni, advenit, si dis placet,
ad villam argentum meo qui debebat patri,
5 qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre.
quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo,
quid eum velit ...
homo cruminam sibi de collo detrahit,
minas viginti mihi dat. accipio libens,
10 condo in cruminam. ille abit. ego propere minas
ovis ín crumina hác in urbem detuli.
fuít edepol Mars meo periratus patri,
nam oves illius hau longe absunt a lupis.
nunc ego istos mundulos urbanos amasios
15 hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.
eradicarest certum cumprimis patrem,
post id locorum matrem. nunc hoc deferam
argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.
tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?
Astaphivm
20 Quid istúc? alienun es, amabo, mi Strabax,
qui non extemplo intro ieris?
Strab.
Anne oportuit?
Ast.
Ita te quidem, qui es familiaris.
Strab.
Ibitur,
ne me morari censeas. —
Ast.
Lepide facis.
Trvcvlentvs
Mirum videtur, rure erilem filium
Strabacem non rediisse; nisi si clanculum
conlapsus est hic in corruptelam suam.
Ast.
Iam pol illic inclamabit me si aspexerit.
Trvc.
5 Nimio minus saévos iam sum, Astaphium, quam fui,
iam non ego sum truculentus, noli metuere.
Ast.
Quid vis? quid metuam? tuam expecto truculentiam.
Trvc.
Dic impera mihi quid libet quo vis modo.
novos ómnis mores habeo, veteres perdidi.
10 vel amare possum vel iam scortum ducere.
Ast.
Lepide mecastor nuntias. sed dic mihi,
haben —
Trvc.
Marsipum te fortasse dicere?
Ast.
Intellexisti lepide quid ego dicerem.
Strat.
Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo,
15 dicax sum factus. iam sum caullator probus.
Ast.
Quid id est, amabo? ístaec ridicularia,
cavillátiones, vis opinor dicere?
Strat.
Istud pauxillum differt a cavillibus.
Ast.
Sequere intro me, amabo, mea voluptas.
Strat.
Tene hoc tibi:
20 rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies.
Ast.
Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam?
quin tu arrabonem dicis?
Strat.
‘A’ facio lucri,
ut Praenestinis conia est ciconia.
Ast.
Sequere, obsecro.
Strat.
Strabacem hic opperiar modo,
25 si rure veniat.
Ast.
Is quidem hic ápud nos est Strabax,
modo rure venit.
Strat.
Priusne quam ad matrem suam?
eu edepol hominem nihili.
Ast.
Iamne autem ut soles?
Strat.
Iamne nihil dico?
Ast.
I intro, amabo, cedo manum.
Strat.
Tene. in tabernam ducor devorsoriam,
30 ubi male accipiar mea mihi pecunia. —
ACT IV.
Diniarchvs
Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.
di magni, ... ut ego laetus sum et laetitia differor.
ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
5 mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
10 nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†
Astaphivm
Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
5 ego híc interím restitáns praesidébo,
istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
Din.
Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
Ast.
Amabo, hicín tu eras?
Din.
10 Moléstusne súm?
Ast.
Nunc magís quam fuísti,
nam si quid nobis usust nobis molestus†
sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
Din.
Nám quid est? núm mea réfert?
Ast.
Non mússito.
intús bolos quós dat!
/>
Din.
Quíd? amator novos quíspiam?
Ast.
15 Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.
Din.
Quis est?
Ast.
Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
Din.
Quidni?
Ast.
Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
animó bono male rem gerit.
Din.
Perit hercle, ego idem ...
bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
Ast.
20 Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
Din.
Non ego nunc intro ad vos mittar?
Ast.
Quidum quam miles magis?
Din.
Quia enim plus dedi.
Ast.
Plus enim es íntro missus, quom dabas:
sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier.
25 litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
Din.
Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
Ast.
Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt interim illa itidem commentari.
D.
Quid?
A.
Rem accipere identidem.
Din.
Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas,
30 praeterea una mína obsonatum.
Ast.
Idem istuc delatum scio.
de eo nunc bene sunt tua virtute.
Din.
Ei, meane ut inimici mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.
Ast.
†Stultus quid est aperire.
Din.
Quid iam?
Ast.
Quia pol mavelim
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
35 nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
Din.
Non mei licet obsoni me participem fieri?
Ast.
Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:
40 intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
bene vale.
D.
Resiste.
A.
Omitte.
D.
A, mitte intro.
A.
Ad te quidem.
Din.
Immo istoc ad vos volo ire.
Ast.
Non potest, nimium petis.
Din.
Experiri sine —
Ast.
Immo opperire. vis est experirier.
Din.
Dic me adesse.
Ast.
Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.
D.
45 Redin an non redis?
A.
Vocat me quae in me potest plus quam potes.
D.
Vno verbo —
A.
Eloquere.
D.
Mittin me intro?
A.
Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia. —
Din.
Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
50 quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,
55 nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
60 sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem,
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.
Callicles
Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,
propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;
commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;
5 hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,
ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,
nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
Ancilla
Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
Call.
10 At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
Din.
Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
Call.
Omnium primum diversae state — em sic, istuc volo;
neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
Anc.
15 Quid loquar?
Call.
Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
meo nepote? capita rerum ede expedite.
Anc.
Istae dedi.
Call.
Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?
Tonstrix
Accepi.
Call.
Tace.
nil moror praeterea. satis es fassa.
Ton.
Infitias non eo.
Call.
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
20 conveniunt adhuc utriusque verba.
Din.
Vae misero mihi,
mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
C.
Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?
Anc.
Era maior mea.
Call.
Quid tu, cur eum accepisti?
Ton.
Era med oravit minor,
puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia.
C.
25 Loquere tu. quid eo fecisti puero?
T.
Ad meam eram detuli.
Call.
Quid eo puero tua era fecit?
Ton.
Erae meae extemplo dedit.
C.
Quoi, malum, erae?
A.
Duae sunt istae.
C.
Cave tu nisi quod te rogo.
ex te exquiro.
Ton.
Mater, inquam, filiae dono dedit.
C.
Plus quam dudum inqua loquere.
T.
Plus tu rogitas.
C.
Responde ocius:
30 quid illa cui donatus puer est?
T.
Supposivit.
C.
Cui?
T.
Sibi.
Call.
Pro filiolon?
T.
Pro filiolo.
C.
Di, obsecro vostram fidem,
ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:
haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:
35 iam metuo, pa
tres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.
Anc.
Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres:
vir illam, non mulier praegnatem fecit.
Call.
Idem ego istuc scio.
tu bona ei custos fuisti.
Anc.
Plus potest qui plus valet.
vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.
Call.
40 Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum.
Anc.
Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.
Call.
Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.
Anc.
Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat.
Din.
Lapideus sum, commovere me miser non audeo.
45 res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.
meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.
Call.
Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.
Anc.
Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti.
Din.
Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio,
50 neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.
Call.
Dicin an non?
Anc.
Diniarchus, quoi illam prius desponderas.
C.
Vbi is homost quem dicis?
D.
Adsum, Callicles. per tua obsecro
genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
Call.
55 Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui.
nam vinum si fabulari possit, se defenderet.
non vinum viris moderari, sed viri vino solent,
qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit
sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
Din.
60 Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
Anc.
Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:
reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
Call.
Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.
65 eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.
eamus tu in ius.
Din.
Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.
verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
Call.
Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.
nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.
70 nunc habeas ut nactu’s. verum hoc ego te multabo bolo:
sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.
Din.
Bene agis mecum.
Call.
Filium istinc tuom te meliust repetere.
ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.
ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,
75 dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo. —