by Plautus
Din.
Vbi tu iusseris.
Phron.
10 Hic me lubente facies.
Din.
Edepol me magis.
nempe tú eris hodie mecum, mea Phronesium?
Phron.
Velim, si fieri possit.
Din.
Cedo soleas mihi,
properate, auferte mensam.
Phron.
Amabo, sanun es?
Din.
Non edepol bibere possum iam, ita animo malest.
Phron.
15 Mane, aliquid fiet, né abi.
Din.
Ah, aspersisti aquam.
iam rediit animus. deme soleas, cedo bibam.
Phron.
Idem es mecastor qui soles. sed dic mihi,
benene ambulatumst?
Din.
Huc quidem hercle ad te bene,
quia tui videndi copia est.
Phron.
Complectere.
Din.
20 Lubens. heia, hoc est melle dulci dulcius.
hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae.
Phron.
Dan savium?
Din.
Immo vel decem.
Phron.
Em istoc pauper es:
semper plus pollicere quam ego abs te postulo.
Din.
Vtinam a principio reí item parsisses meae
25 ut nunc reparcis saviis.
Phron.
Si quid tibi
compendi facere possim, factum edepol velim.
Din.
Iam lauta es?
Phron.
Iam pol mihi quidem atque oculis meis.
num tibi sordere videor?
Din.
Non pol mihi quidem;
verum tempestas, memini, quondam etiam fuit,
30 cum inter nos sordebamus alter de altero.
sed quid ego facinus audivi adveniens tuom,
quod tu hic me absente novi negoti gesseris?
Phron.
Quid id est?
Din.
Primumdum, cum tu es aucta liberis
cumque bene provenisti salva, gaudeo.
Phron.
35 Concedite hinc vos intro atque operite ostium.
tu nunc superstes solus sermoni meo es.
tibi mea consilia summa semper credidi.
equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego.
Din.
40 Quem propter, o mea vita?
Phron.
Propter militem
Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
me habebat anno, dum hic fuit.
Din.
Ego senseram.
sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?
Phron.
Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,
45 reversionem ut ad me faceret denuo.
nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
sese experturum quanti sese penderem:
si quod peperissem id non necarem ac tollerem,
bona sua med habiturum omnia esse.
Din.
Ausculto lubens.
50 quid denique agitis?
Phron.
Mater ancillas iubet,
quoniam iam decimus mensis adventat prope,
aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere
puerum aut puellam, qui supponatur mihi.
quid multa verba faciam? tonstricem Suram
55 novisti nostram, quae mercedem sese habet?†
Din.
Novi.
Phron.
Haec ut opera circumit, per familias,
puerum vestigat; clanculum ad me detulit,
datum sibi esse dixit.
Din.
O mercis malae.
eum núnc non illa peperit, quae peperit prior,
60 sed tu posterior.
Phron.
Ordine omnem rem tenes.
nunc ut praemisit nuntium miles mihi,
non multo post hic aderit.
Din.
Nunc tu te interim
quasi pro puerpera hic procuras?
Phron.
Quippini,
ubi sine labore res geri pulcre potest?
65 ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum.
Din.
Quid me futurum est, quando miles venerit?
relictusne abs te vivam?
Phron.
Vbi illud quod volo
habebo ab illo, facile inveniam quo modo
divortium et discordiam inter nos parem:
70 post id ego totum tecum, mea voluptas, usque ero
assiduo.
Din.
Immo hercle vero accubuo mavelim.
Phron.
quin Dis hodie sacruficare pro puero volo,
quinto die quod fieri oportet.
Din.
Censeo.
Phron.
Non audes aliquid mihi dare munusculum?
Din.
75 Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea,
ubi quippiam me poscis.
Phron.
At ego, ubi abstuli.
Din.
Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum.
Phron.
Sic facito.
Din.
Quidquid attulerit, boni consulas.
Phron.
Ecastor munus te curaturum scio,
80 ut cuius me nón paeniteat mittatur mihi.
Din.
Num quippiam aliud me vis?
Phron.
Vt quando otium
tibi sit ad me revisas, et valeas. —
Din.
Vale.
pro di immortales, non amantis mulieris,
sed sociae únanimantis, fidentis fuit
85 officium facere quod modo haec fecit mihi,
suppositionem pueri quae mihi credidit,
germanae quod sorori non credit soror.
ostendit sese iam mihi medullitus:
scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore.
90 egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
me potius non amabo quam huic desit amor.
ego istí non munus mittam? iam † modo ex hoc loco
iubebo ad istam quinque deferri minas,
praeterea obsonari una dumtaxat mina.
95 multo illi potius bene erit quae bene volt mihi,
quam mihi, qui mihimet omnia facio mala. —
Phronesivm
Puero ísti date mammam. út miserae
matrés sollicitaeque éx animo sumus crúciamurque!
edepól commentum mále, cumque eam rem in córde agito,
nimió — minus perhibemúr malae quam sumus íngenio.
5 egó prima dé me, domó docta, díco.
quanta ést cura in animo, quantum corde capio
dolorem — dolus ne occidat morte pueri:
mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar.
10 lucri causa avara probrum sum exsecuta,
alienos dolores mihi supposivi;
sed nullam rem oportet dolose adgrediri,
nisi astu totam accurateque exsequare.
vosmet iam videtis, ut ornata incedo:
15 puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.
mále quod mulier fácere incepit, nísi id efficere pérpetrat,
id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;
bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,
20 nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:
mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.
ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,
quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
eam nunc malitiam accuratam
miles inveniat volo.
25 is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens
sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium,
face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam.
30 soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis.
ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria.
date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim.
Stratophanes
Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem:
manibus duella praedicare soleo, haud in sermonibus.
scio ego multos memoravisse milites mendacium:
et Homeronida et postilla mille memorari pote,
5 qui et convicti et condemnati falsis de pugnis sient.
non laudandust cui plus credit qui audit quam ille qui videt:
non placet quem illi plus laudant qui audiunt, quam qui vident.
pluris est oculatus testis unus quam auriti decem;
qui audiunt audita dicunt, qui vident plane sciunt.
10 non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant,
neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
strenui nimio plus prosunt populo quam arguti et cati:
facile sibi facunditatem virtus argutam invenit,
sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica,
15 quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest.
nunc ad amicam decimo mense post Athenas Atticas
viso, quam gravidam hic reliqui meo compressu, quid ea agat.
Phron.
Vide quis loquitur tam propinque.
Astaphivm
Miles, mea Phronesium,
tibi adest Stratophanes. nunc tibi opust, aegram ut te adsimules.
Ph.
Tace.
20 cuí adhuc ego tam mala eram monetrix, me maleficio vinceres?
St.
Peperit mulier, ut ego opinor.
A.
Vin adeam ad hominem?
Ph.
Volo.
S.
Euge, Astaphium eccam it mi advorsum.
A.
Salve ecastor, Stratophanes.
venire salvom te —
Strat.
Scio. sed peperitne, ópsecro, Phronesium?
Ast.
Peperit puerum nimium lepidum.
Strat.
Ehem, ecquid mei similest?
Ast.
Rogas?
25 quin ubí natust machaeram et clupeum poscebat sibi?
Strat.
Meus est, scio iam de argumentis.
Ast.
Nimium tuí similest.
Strat.
Papae,
iam magnust? iamne iit ad legionem? ecquae spolia rettulit?
Ast.
Heia, nudius quintus natus ille quidem est.
Strat.
Quid postea?
inter tot dies quidem hercle iam aliquid actum oportuit.
30 quid illi ex utero exitiost prius quam poterat ire in proelium?
Ast.
Consequere atque illam saluta et gratulare illi.
Strat.
Sequor.
Phron.
Vbi illa, óbsecro, est quae me hic reliquit, eapse abiit? ubist?
A.
Adsum, adduco tibi exoptatum Stratophanem.
Ph.
Vbi is est, obsecro?
Strat.
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
35 quom tu recte provenisti quomque es aucta liberis,
gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus.
Phron.
Salve, qui me interfecisti paene vita et lumine
quique mihi magni doloris per voluptatem tuam
condidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum.
Strat.
40 Heia, haud ab re, mea voluptas, tibi istic obvenit labos:
filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.
Phron.
Multo ecastor magis oppletis tritici ópust granariis,
ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames.
Strat.
Habe bonum animum.
Phron.
Savium pete hinc sis. ah, nequeo caput
45 tollere, ita dolet itaque ego † medulo, neque etiam queo
pedibus mea sponte ambulare.
Strat.
Si hercle me ex medio mari
savium petere tuom iubeas, petere hau pigeat me, mel meum.
id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium,
me te amare. adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas,
50 is te dono. adduce hoc tu istas. sed istae reginae domi
suae fuerunt ambae, earum patriam ego excidi manu.
his te dono.
Phron.
Paenitetne te quot ancillas alam,
quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum?
St.
Hoc quidem herclést ingratum donum. cedo tu mi istam purpuram.
55 mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi.
tene tibi.
Phron.
Hocine mi ob labores tantos tantillum dari?
Strat.
Perii hercle ego miser. iam mi auro contra constat filius:
†etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi
attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea.
Phron.
60 Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras.
S.
Ecquid amas me?
Ph.
Nihil ecastor, neque meres.
S.
Nilne huic sat est?
ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis
venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.
vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego;
65 verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea,
quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero.
quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est?
quis hic homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant
observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis.
Cyamvs
Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli,
forás egerónes, bonórum exagógae.
satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?
nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,
5 domist qui facit improba facta amator,
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
ne apud nos non mundissimum sit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω.
quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo,
10 néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit.
nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo
quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam.
nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare;
15 nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
haec cúm video fierí, suffuror súppilo,
de praéda praedam cápio.
meretrícem ego item esse reór, mare ut est:
quod dés devorát nec datís umquam abúndat.
20 hoc sáltem: rem sérvat nec úlli ubi sit appáret:
dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia
paene íntulit in paupériem:
privábit bonís, luce, honóre atque amícis.
25 áttat, eccam adest propinque. credo audi
sse haec me loqui.
pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam.
iubeo vos salvere.
Phron.
Noster Cyame, quid agis? ut vales?
Cyam.
Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero.
erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi
30 dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas.
Phron.
Pol haúd perit quod illum tántum amo.
Cyam.
Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi.
Ph.
Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame.
Ast.
Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat?
Cyam.
35 Vása nolo aúferant: désiccarí iube.
A.
Ímpudens mecástor, Cyame, es.
C.
Égone?
A.
Tu.
C.
Boná fide?
tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
Phron.
Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?
Cyam.
Domi.
Phron.
Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,
40 me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
átque ut huc véniat ad me óbsecrare.
Cyam.
Ílicet.
séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
ánimo hercle homost suo miser,
45 quísquis est.
Phron.
Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,
militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est.
úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamen
mánsit: auscultát, observat quám rem agam.
C.
Novi hóminem nihili.
íllicinest?
Phron.
Íllic est.
Cyam.
Me íntuetúr gemens;
50 traxit ex intimo ventre suspiritum.
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
S.
Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.
loquere: únde es? cuius es? cúr ausu’s mi inclémenter dicére?
C.
Lubitumst.
Strat.
55 Istúcine mihi respóndes?
Cyam.
Hoc. non égo te flocci fácio.
S.
Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?
Ph.
Lúbitumst.
Strat.
Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,
holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?
C.
Quae haéc res?
60 meone ero tu, ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?
S.
Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.
C.