RB 1980- The Rule Of St Benedict

Home > Other > RB 1980- The Rule Of St Benedict > Page 28
RB 1980- The Rule Of St Benedict Page 28

by Saint Benedict


  1 *Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, 2 *ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, 3 *neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, 4 *quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate; 5 *omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. 6 *Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat.

  7 *Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; 8 si non emendaverit, correptioni subiaceat.

  XXXIV. SI OMNES AEQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE

  1 *Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. 2Ubi non dicimus ut personarum—quod absit—acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; 3 *ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, 4 qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; 5 *et ita omnia membra erunt in pace. 6 Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; 7quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

  XXXV. DE SEPTIMANARIIS COQUINAE

  1 *Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, 2quia exinde maior merces et caritas acquiritur. 3Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; 4sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci. 5Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; 6*ceteri sibi sub caritate invicem serviant.

  7Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. 8Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. 9Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. 10Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; 11qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.

  12Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, 13 *ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. 14In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.

  15 *Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari. 16Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me; 17quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, 18et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.

  XXXVI. DE INFIRMIS FRATRIBUS

  1 *Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, 2quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, 3et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. 4Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; 5qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. 6Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.

  7Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. 8 *Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur — sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. 9 *Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.

  10Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.

  XXXVII. DE SENIBUS VEL INFANTIBUS

  1Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum videlicet et infantum, tamen et regulae auctoritas eis prospiciat. 2 *Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis, 3sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas.

  XXXVIII. DE HEBDOMADARIO LECTORE

  1Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. 2Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, 3et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam; 4et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.

  5 *Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. 6 *Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; 7 *si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. 8 *Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; 9 *nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.

  10Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. 11Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.

  12Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.

  XXXIX. DE MENSURA CIBUS

  1Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, 2ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. 3Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. 4Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenae: 5quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.

  6Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, 7remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, 8quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, 9sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula.

  10Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate.

  11Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.

  XL. DE MENSURA POTUS

  1Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; 2et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. 3Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem.

  4 *Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.

  5 *Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. 6 *Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, 7quia vinum apostatare facit etiam sapientes.

  8 *Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. 9 Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

  XLI. QUIBUS HORIS OPORTET REFICERE FRATRES

  1 *A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent.

  2A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; 3reliquis diebus ad sextam prandeant; 4quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. 5Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.

  6Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.

  7In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; 8ipsa tamen vespera sic agatur ut lu
men lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. 9Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.

  XLII. UT POST COMPLETORIUM NEMO LOQUATUR

  1Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. 2 *Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: 3 *si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, 4non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

  5 Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. 6Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, 7 omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, 8 omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid — 9quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat— 10excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, 11quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

  XLIII. DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT

  1 *Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, 2 *cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. 3 *Ergo nihil operi Dei praeponatur.

  4 *Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, 5sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, 6usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. 7Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; 8 *nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; 9sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

  10 *Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, 11nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, 12ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.

  13Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, 14 *qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; 15si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, 16sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem. 17Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.

  18 *Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere; 19 *sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.

  XLIV. DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT

  1 *Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, 2nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; 3et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. 4Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, 5et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; 6ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; 7et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, 8et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.

  9Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; 10hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.

  XLV. DE HIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO

  1 *Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, 2 *quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. 3 *Infantes autem pro tali culpa vapulent.

  XLVI. DE HIS QUI IN ALIIS QUIBUSLIBET REBUS DELINQUUNT

  1 *Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid deliquerit, 2 *aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi, 3 *et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, 4dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.

  5 **Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat, 6qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.

  XLVII. DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI

  1Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur.

  2Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant. 3 *Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; 4quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.

  XLVIII. DE OPERA MANUUM COTIDIANA

  1 *Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.

  2Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: 3 *id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; 4ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; 5post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet; 6et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam. 7Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non contristentur, 8 *quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. 9Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.

  10 *A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni vacent; 11hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; 12facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. 13Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.

  14In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. 15In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; 16qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.

  17Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, 18et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit: 19hic talis si—quod absit—repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; 20si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. 21Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.

  22 *Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt.

  23 *Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.

  24Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. 25Quorum imbecillitas ab abbate considerand
a est.

  XLIX. DE QUADRAGESIMAE OBSERVATIONE

  1 * Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere, 2 *tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, 3 *et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. 4Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus. 5 *Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, 6ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, 7 *id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.

  8Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, 9quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. 10 *Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.

  L. DE FRATRIBUS QUI LONGE AB ORATORIO LABORANT AUT IN VIA SUNT

  1 *Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium— 2et abbas hoc perpendet, quia ita est— 3agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua.

  4Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae constitutae, sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere.

 

‹ Prev