Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 57
Complete Works of Bede Page 57

by Bede


  [19] Unde dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda; et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium; quod consumtis domibus, quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur.

  Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet; quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtauerat turba, consumitur; quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens; et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero; hi animas curare, hi cupientes corpora.

  Referri nequeunt, quae Christus operabatur in famulo, qui uirtutes faciebat infirmus; et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.

  [20] Interea Saxones Pictique bellum aduersum Brettones iunctis uiribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra contraxerat; et cum trepidi partes suas pene inpares iudicarent, sanctorum antistitum auxilium petierunt; qui promissum maturantes aduentum, tantum pauentibus fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lauacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta conponitur, atque in expeditione campestri instar ciuitatis aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus, fides feruet in populo, et conterrito armorum praesidio, diuinitatis expectatur auxilium. Institutio uel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant; quorum tamen aduentus exploratione cognoscitur.

  Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus intuetur. Quo in loco nouum conponit exercitum ipse dux agminis. Et iam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti. Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat, ut uoci suae uno clamore respondeant; securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam tertio repetitam sacerdotes exclamabant.

  Sequitur una uox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant; hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam caeli machinam contremescunt, trepidationique iniectae uix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt, arma proiciunt, gaudentes uel nuda corpora eripuisse discrimini; plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit. Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et uictoriae concessae otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et caelestis palmae gaudia miles religiosus amplectitur. Triumphant pontifices hostibus fusis sine sanguine; triumphant uictoria fide obtenta, non uiribus.

  Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices. Quibus tranquillam nauigationem et merita propria et intercessio beati martyris Albani parauerunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina restituit.

  [21] Nec multo interposito tempore nuntiatur ex eadem insula Pelagianam peruersitatem iterato paucis auctoribus dilatari;

  rursusque ad beatissimum uirum preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus obtemperat. Namque adiuncto sibi Seuero, totius sanctitatis uiro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum episcopi, et tunc Treuiris ordinatus episcopus, gentibus primae Germaniae uerbum praedicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis, tranquillo nauigio Brittanias petit. Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant; in tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaret, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiae debilitas dolenda damnauerat. Erat enim arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus uestigii negabatur. Hunc Elafium prouincia tota subsequitur; ueniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis diuini doctrina profunditur. Recognoscunt populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem; intellegunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inuentosque condemnant. Cum subito Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat; fit communis omnium dolor, praecipue sacerdotum, qui conceptam misericordiam ad diuinam clementiam contulerunt; statimque adulescentem beatus Germanus sedere conpulit, adtrectat poplitem debilitate curuatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque tactum sanitas festina subsequitur.

  Ariditas sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur. Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur. Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.

  Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.

  Itaque, conpositis omnibus, beati sacerdotes ea, qua uenerant, prosperitate redierunt. Porro Germanus post haec ad Rauennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus aduenit, ibique a Ualentiniano et Placidia matre ipsius summa reuerentia susceptus, migrauit ad Christum. Cuius corpus honorifico agmine, comitantibus uirtutum operibus, suam defertur ad urbem. Nec multo post Ualentinianus ab Aetii patricii, quem occiderat, satellitibus interimitur, anno imperii Marciani VIo, cum quo simul Hesperium concidit regnum.

  [22] Interea Brittaniae cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a ciuilibus bellis. Manebant exterminia ciuitatum ab hoste derutarum ac desertarum; pugnabant contra inuicem, qui hostem euaserant, ciues. Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus, cum successisset actas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria quidem, praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent. Sed non tamen diuina pietas plebem suam, quam praesciuit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones ueritatis, per quos crederet, destinauit.

  [23] Siquidem anno ab incarnatione Domini DLXXXII Mauricius ab Augusto LIIII imperium suscipiens XX et I annis tenuit. Cuius anno regni X Gregorius, uir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui diuino admonitus instinctu anno XIIII eiusdem principis, aduentus uero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit seruum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum. Qui cum iussis pontificalibus ob
temperantes memoratum opus adgredi coepissent, iamque aliquantulum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant. Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos uerbi, diuino confisos auxilio, proficisci suadet. Quarum uidelicet litterarum ista est forma:

  Gregorius seruus seruorum Dei seruis Domini nostri.

  Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his, quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis.

  Nec labor uos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia, omnique feruore, quae inchoastis, Deo auctore peragite; scientes, quod laborem magnum maior aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus, in omnibus humiliter oboedite; scientes hoc uestris animabus per omnia profuturum, quicquid a uobis fuerit in eius admonitione conpletum. Omnipotens Deus sua uos gratia protegat, et uestri laboris fructum in aeterna me patria uidere concedat; quatinus etsi uobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inuemar, quia laborare scilicet uolo.

  Deus uos incolumes custodiat, dilectissimi filii.

  Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.

  [24] Misit etiam tunc isdem uenerandus pontifex ad Etherium Arelatensem archiepiscopum, ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne susciperet, litteras, quarum iste est textus:

  Reuerentissimo et sanctissimo fratri Etherio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.

  Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi uiri nullius commendatione indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati uestrae nostra mittere scripta curauimus; insinuantes latorem praesentium Augustinum seruum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis seruis Dei, illic nos pro utilitate animarum auxiliante Domino direxisse; quem necesse est, ut sacerdotali studio sanctitas uestra adiuuare, et sua ei solacia praebere festinet. Cui etiam, ut promtiores ad suffragandum possitis existere, causam uobis iniunximus subtiliter indicare; scientes quod, ea cognita, tota uos propter Deum deuotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli ecclesiae nostrae transmisimus, caritati uestrae in omnibus commendamus. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.

  Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.

  [25] Roboratus ergo confirmatione beati patris Gregorii, Augustinus cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus uerbi, peruenitque Brittaniam. Erat eo tempore rex Aedilberct in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae fluminis maximi, quo meridiani et septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat. Est autem ad orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum, familiarum DCrum, quam a continenti terra secernit fluuius Uantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis; utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo adplicuit seruus Domini Augustinus, et socii eius, uiri, ut ferunt, ferme XL. Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes; et mittens ad Aedilberctum mandauit se uenisse de Roma, ac nuntium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus aeterna in caelis gaudia, et regnum sine fine cum Deo uiuo et uero futurum sine ulla dubietate promitteret. Qui, haec audiens, manere illos in ea, quam adierant, insula, et eis necessaria ministrari, donec uideret, quid eis faceret, iussit. Nam et antea fama ad eum Christianae religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, uocabulo Bercta; quam ea condicione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae cum episcopo, quem ei adiutorem fidei dederant, nomine Liudhardo, inuiolatum seruare licentiam haberet.

  Post dies ergo uenit ad insulam rex, et residens sub diuo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem aduenire colloquium. Cauerat enim, ne in aliquam domum ad se introirent, uetere usus augurio, ne superuentu suo, siquid malificae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemonica, sed diuina uirtute praediti, ueniebant crucem pro uexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes pro sua simul et eorum, propter quos et ad quos uenerant, salute aeterna, Domino supplicabant. Cumque ad iussionem regis residentes uerbum ei uitae una cum omnibus, qui aderant, eius comitibus praedicarent, respondit ille dicens: ‘Pulchra sunt quidem uerba et promissa, quae adfertis;

  sed quia noua sunt et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui. Uerum quia de longe huc peregrini uenistis, et, ut ego mihi uideor perspexisse, ea, quae uos uera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse uobis; quin potius benigno uos hospitio recipere, et, quae uictui sunt uestro necessaria, ministrare curamus; nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando societis.’ Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem, quia adpropinquantes ciuitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur: ‘Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a ciuitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccauimus. Alleluia.’

  [26] At ubi datam sibi mansionem intrauerant, coeperunt apostolicam primitiuae ecclesiae uitam imitari; orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis. Erat autem prope ipsam ciuitatem ad orientem ecclesia in honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse praediximus, orare consuerat. In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt; donec, rege ad fidem conuerso, maiorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi uel restaurandi licentiam acciperent.

  At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare. Quorum fidei et conuersioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum; sed tantummodo credentes artiori dilectione, quasi conciues sibi regni caelestis, amplecteretur. Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suae salutis seruitium Christi uoluntarium, non coacticium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret.

  [27] Interea uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; reuersusque Brittaniam misit continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse re
ferrent; simul et de eis, quae necessariae uidebantur, quaestionibus eius consulta flagitans. Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam huic historiae nostrae commodum duximus indere.

  I. Interrogatio beati Augustini episcopi Cantuariorum ecclesiae: De episcopis, qualiter cum suis clericis conuersentur, uel de his, quae fidelium oblationibus accedunt altario; quantae debeant fieri portiones et qualiter episcopus agere in ecclesia debeat?

  Respondit Gregorius papa urbis Romae: Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari debuisset. Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones; una uidelicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis in ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.

  Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere; quia et de hisdem patribus, de quibus praefati sumus, nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum?

 

‹ Prev