infamis Varillus ait, ‘quo deterior te?’
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
quis caelum terris non misceat et mare caelo 25
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras 30
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam
solueret et patruo similes effunderet offas.
nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos
contemnunt Scauros et castigata remordent? 35
non tulit ex illis toruum Laronia quendam
clamantem totiens ‘ubi nunc, lex Iulia, dormis?’
atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde 40
haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
quod si uexantur leges ac iura, citari
ante omnis debet Scantinia. respice primum
et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos 45
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
magna inter molles concordia. non erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam:
Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque. 50
numquid nos agimus causas, ciuilia iura
nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus?
luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.
uos lanam trahitis calathisque peracta refertis
uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum 55
Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice paelex.
notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister
liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
diues erit magno quae dormit tertia lecto. 60
tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur?
dat ueniam coruis, uexat censura columbas.’
fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid 65
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem
non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet, 70
aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis.
en habitum quo te leges ac iura ferentem
uulneribus crudis populus modo uictor et illud
montanum positis audiret uulgus aratris.
quid non proclames, in corpore iudicis ista 75
si uideas? quaero an deceant multicia testem.
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine porci 80
uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.
foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
nemo repente fuit turpissimus. accipient te
paulatim qui longa domi redimicula sumunt
frontibus et toto posuere monilia collo 85
atque bonam tenerae placant abdomine porcae
et magno cratere deam. sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen:
solis ara deae maribus patet. ‘ite, profanae,’
clamatur, ‘nullo gemit hic tibicina cornu.’ 90
talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu pingitque trementis
attollens oculos; uitreo bibit ille priapo 95
reticulumque comis auratum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
et per Iunonem domini iurante ministro;
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat 100
armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.
res memoranda nouis annalibus atque recenti
historia, speculum ciuilis sarcina belli.
nimirum summi ducis est occidere Galbam
et curare cutem, summi constantia ciuis 105
Bebriaci campis solium adfectare Palati
et pressum in faciem digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae, 110
hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi
libertas et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
gutturis exemplum conducendusque magister.
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat 115
iam more superuacuam cultris abrumpere carnem?
quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
cornicini, siue hic recto cantauerat aere;
signatae tabulae, dictum ‘feliciter,’ ingens
cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti. 120
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier uitulum uel si bos ederet agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit
arcano qui sacra ferens nutantia loro 125
sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis,
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?
traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir,
nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas 130
nec quereris patri. uade ergo et cede seueri
iugeribus campi, quem neglegis. ‘officium cras
primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.’
quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
nec multos adhibet.’ liceat modo uiuere, fient, 135
fient ista palam, cupient et in acta referri.
interea tormentum ingens nubentibus haeret
quod nequeant parere et partu retinere maritos.
sed melius, quod nil animis in corpora iuris
natura indulget: steriles moriuntur, et illis 140
turgida non prodest condita pyxide Lyde,
nec prodest agili palmas praebere luperco.
uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
lustrauitque fuga mediam gladiator harenam
et Capitolinis generosior et Marcellis 145
et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
admoueas cuius tunc munere retia misit.
esse aliquos manes et subterranea regna,
Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, 150
atque una transire uadum tot milia cumba
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur.
sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus, 155
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur
sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
litora Iuuernae promouimus et modo captas 160
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
sed quae nunc popu
li fiunt uictoris in urbe
non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
mollior ardenti sese indulsisse tribuno. 165
aspice quid faciant commercia: uenerat obses,
hic fiunt homines. nam si mora longior urbem
indulsit pueris, non umquam derit amator.
mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:
sic praetextatos referunt Artaxata mores. 170
SATVRA III
Quamvis digressu veteris confusus amici
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae; 5
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus raeda componitur una, 10
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
(nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;
omnis enim populo mercedem pendere iussa est 15
arbor et eiectis mendicat silva Camenis),
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. quanto praesentius esset
numen aquis, viridi si margine cluderet undas
herba nec ingenuum violarent marmora tofum. 20
Hic tunc Umbricius ‘quando artibus’ inquit ‘honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25
dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria. vivant Artorius istic
et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, 30
quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta.
quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae 35
munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
cum iubet, occidunt populariter; inde reversi
conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint
quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit quotiens voluit Fortuna iocari. 40
Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, 45
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae corpus non utile dextrae.
quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
aestuat occultis animus semperque tacendis? 50
nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
participem qui te secreti fecit honesti.
carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult
accusare potest. tanti tibi non sit opaci
omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum, 55
ut somno careas ponendaque praemia sumas
tristis et a magno semper timearis amico.
Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, 60
Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei?
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum
vexit et ad circum iussas prostare puellas. 65
ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
et ceromatico fert niceteria collo.
hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
viscera magnarum domuum dominique futuri.
ingenium velox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos: 75
grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
augur, schoenobates, medicus, magus, omnia novit
Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.
in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. 80
horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
advectus Romam quo pruna et cottana vento?
usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum
hausit Aventini baca nutrita Sabina? 85
Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur vocem angustam, qua deterius nec 90
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum
uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur, 95
non persona, loqui: vacua et plana omnia dicas
infra ventriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
natio comoeda est. rides, maiore cachinno 100
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris “aestuo,” sudat.
non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
nocte dieque potest aliena sumere vultum 105
a facie, iactare manus laudare paratus,
si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil +aut+ ab inguine tutum,
non matrona laris, non filia virgo, nec ipse 110
sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.
horum si nihil est, aviam resupinat amici.
[scire volunt secreta domus atque inde timeri.]
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
gymnasia atque audi facinus maioris abollae. 115
Stoicus occidit Baream delator amicum
discipulumque senex ripa nutritus in illa
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, 120
qui gentis vitio numquam partitur amicum,
solus habet. nam cum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine summoveor, perierunt tempora longi
servitii; nusquam minor est iactura clientis. 125
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem inpellat et ire
praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
ne prior Albinam et Modiam collega salutet? 130
divitis hic servo cludit latus ingenuorum
&n
bsp; filius; alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres 135
et dubitas alta Chionen deducere sella.
da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
protinus ad censum, de moribus ultima fiet 140
quaestio. “quot pascit servos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside cenat?”
quantum quisque sua nummorum servat in arca,
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper 145
creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
Quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
si toga sordidula est et rupta calceus alter
pelle patet, vel si consuto volnere crassum 150
atque recens linum ostendit non una cicatrix?
nil habet infelix paupertas durius in se
quam quod ridiculos homines facit. “exeat” inquit,
“si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
cuius res legi non sufficit, et sedeant hic 155
lenonum pueri quocumque ex fornice nati,
hic plaudat nitidus praeconis filius inter
pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae.”
sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
quis gener hic placuit censu minor atque puellae 160
sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
quando in consilio est aedilibus? agmine facto
debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haut facile emergunt quorum virtutibus obstat
res angusta domi, sed Romae durior illis 165
conatus: magno hospitium miserabile, magno
servorum ventres, et frugi cenula magno.
fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
contentusque illic Veneto duroque cucullo. 170
Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua
nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
festorum herboso colitur si quando theatro
maiestas tandemque redit ad pulpita notum
exodium, cum personae pallentis hiatum 175
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque videbis
orchestram et populum; clari velamen honoris
sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus 180
quam satis est interdum aliena sumitur arca.
Delphi Complete Works of Juvena Page 14