Complete Works of Horace (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)
Page 69
intendes animum studiis et rebus honestis,
inuidia uel amore uigil torquebere. Nam cur,
quae laedunt oculum, festinas demere, siquid
est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude, 40
incipe. Viuendi qui recte prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne uolubilis aeuum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
uxor, et incultae pacantur uomere siluae; 45
quod satis est cui contingit, nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris aceruus et auri
aegroto domini deduxit corpore febris,
non animo curas; ualeat possessor oportet,
si comportatis rebus bene cogitat uti. 50
Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
auriculas citharae collecta sorde dolentis.
Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit.
Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas. 55
Semper auarus eget; certum uoto pete finem.
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
inuidia Siculi non inuenere tyranni
maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens, 60
dum poenas odio per uim festinat inulto.
Ira furor breuis est; animum rege, qui nisi paret,
imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem ceruice magister
ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo 65
tempore ceruinam pellem latrauit in aula,
militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro
pectore uerba puer, nunc te melioribus offer;
quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis, 70
nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
III
Iule Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti priuignus, scire laboro.
Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,
an freta uicinas inter currentia turris,
an pingues Asiae campi collesque morantur? 5
Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aeuum?
Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 10
fastidire lacus et riuos ausus apertos?
Vt ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaeuit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus, 15
priuatas ut quaeret opes et tangere uitet
scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum uenerit olim
grex auium plumas, moueat cornicula risum
furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes? 20
Quae circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum;
seu linguam causis acuis seu ciuica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
prima feres hederae uictricis praemia. Quod si 25
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,
si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 30
quantae conueniat Munatius? An male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat
indomita ceruice feros? Vbicumque locorum
uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus, 35
pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.
IV
Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat,
an tacitum siluas inter reptare salubris,
curantem quicquid dignum sapiente bonoque est? 5
Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam,
di tibi diuitias dederunt artemque fruendi.
Quid uoueat dulci nutricula maius alumno,
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
gratia, fama, ualetudo contingat abunde, 10
et mundus uictus non deficiente crumina?
Inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum;
grata superueniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem et nitidum bene curata cute uises, 15
cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum.
V
Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis
nec modica cenare times holus omne patella,
supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. 5
Si melius quid habes, arcesse uel imperium fer.
Iamdudum splendet focus et tibi munda supellex.
Mitte leuis spes et certamina diuitiarum
et Moschi causam; cras nato Caesare festus
dat ueniam somnumque dies; impune licebit 10
aestiuam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam nimiumque seuerus
adsidet insano; potare et spargere flores
incipiam patiarque uel inconsultus haberi. 15
Quid non ebrietas dissignat? Operta recludit,
spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
sollicitis animis onus eximit, addocet artis.
Fecundi calices quem non fecere disertum,
contracta quem non in parpertate solutum? 20
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
conruget naris, ne non et cantharus et lanx
ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par 25
iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
detinet, adsumam. Locus est et pluribus umbris,
sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae.
Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis 30
atria seruantem postico falle clientem.
VI
Nil admirari prope res est una, Numici,
solaque quae possit facere et seruare beatum.
Hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
imbuti spectent. Quid censes munera terrae, 5
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?
Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis?
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his aduersa, fere miratur eodem
quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus, 10
inprouisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si, quicquid uidit melius peiusue sua spe,
defixis oculis animoque et corpore torpet?
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 15
ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
nauus mane forum et uespertinus pete tectum, 20
ne plus frumenti
dotalibus emetat agris
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
defodiet condetque nitentia. Cum bene notum 25
porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi,
ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere fugam morbi. Vis recte uiuere (quis non?):
si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis 30
hoc age deliciis. Virtutem uerba putas et
lucum ligna: caue ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
tertia succedant et quae pars quadret aceruum. 35
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex;
ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, 40
si posset centum scaenae praebere rogatus,
‘Qui possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habebo
mittam’; post paulo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis.
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt 45
et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo
si res sola potest facere et seruare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia parestat,
mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum 50
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere: ‘Hic multum in Fabia ualet, ille Velina;
cui libet hic fascis dabit eripietque curule
cui uolet inportunus ebur. ‘Frater’, ‘Pater’ adde;
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 55
Si bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus
quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos
differtum transire forum populumque iubebat,
unus ut e multis populo spectante referret 60
emptum mulus aprum. Crudi tumidique lauemur,
quid deceat, quid non obliti, Caerite cera
digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei,
cui potior patria fuit interdicta uoluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil est iucundum, uiuas in amore iocisque. 65
Viue, uale. Siquid nouisti rectius istis,
candidus inperti; si nil, his utere mecum.
VII
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui,
si me uiuere uis sanum recteque ualentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque 5
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet.
Officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.
Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris, 10
ad mare descendet uates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reuiset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes
tu me fecisti locupletem. ‘Vescere, sodes.’ 15
‘Iam satis est.’ ‘At tu, quantum uis, tolle.’ ‘Benigne.’
‘Non inuisa feres pueris munuscula paruis.’
‘Tam teneor dono quam si dimittar onustus.’
‘Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.’
Prodigus et stultus donat quae spernit et odit; 20
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis;
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quodsi me noles usquam discedere, reddes 25
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter uina fugam Cinarae maerere proteruae.
Forte per angustam tenuis uolpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 30
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
cui mustela procul: ‘Si uis’ ait ‘effugere istinc,
macra cauum repetes artum, quem macra subisti.’
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
nec somnum plebis laudo satur altilium nec 35
otia diuitiis Arabum liberrima muto.
Saepe uerecundum laudasti rexque paterque
audisti coram nec uerbo parcius absens;
inspice si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei: 40
‘Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.’
Paruum parua decent; mihi iam non regia Roma,
sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. 45
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octauam circite horam
dum redit atque foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
adrasum quendam uacua tonsoris in umbra 50
cultello proprios purgantem leniter unguis.
‘Demetri’, (puer hic non laeue iussa Philippi
accipiebat) ‘abi, quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.’
It, redit et narrat Volteium nomine Menam, 55
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
et properare loco et cessare, et quaerere et uti,
gaudentem paruisque sodalibus et lare certo
et ludis et post decisa negotia Campo.
‘Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic 60
ad cenam ueniat.’ Non sane credere Mena,
mirari secum tacitus. Quid multa? ‘Benigne,’
respondet. ‘Neget ille mihi?’ ‘Negat improbus et te
neglegit aut horret.’ Volteium mane Philippus
uilia uendentem tunicato scruta popello 65
occupat et saluere iubet prior; ille Philippo
excusare laborem et mercennaria uincla,
quod non mane domum uenisset, denique quod non
prouidisset eum. ‘Sic ignouisse putato
me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘Vt libet.’ ‘Ergo 70
post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.’
Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum uisus decurrere piscis ad hamum,
mane cliens et iam certus conuiua, iubetur 75
rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis aruum caelumque Sabinum
non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
dum septem donat sestertia, mutua septem 80
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos,
inmoritur studiis et amore senescit habendi. 85
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensu damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus: 90
> ‘Durus’ ait, ‘Voltei, nimis attentusque uideris
esse mihi.’ ‘Pol, me miserum, patrone, uocares,
si uelles’ inquit ‘uerum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penatis
obsecro et obtestor, uitae me redde priori.’ 95
Qui semel aspexit quantum dimissa petitis
praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est.
VIII
Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando
contunderit uitis oleamque momorderit aestus, 5
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,
sed quia mente minus ualidus quam corpore toto
nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,
fidis offendar medicis, irascar amicis,
cur me funesto properent arcere ueterno, 10
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,
ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti.
Si dicet ‘recte’, primum gaudere, subinde 15
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
‘Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.’
IX
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,
quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit,
scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,
dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
munere cum fungi propioris censet amici, 5
quid possim uidet ac nouit me ualdius ipso.
Multa quidem dixi cur excusatus abirem,
sed timui mea ne finxisse minora putarer,
dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae, 10
frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi
depositum laudas ob amici iussa pudorem,
scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
X
Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemus
ruris amatores, hac in re scilicet una
multum dissimiles, ad cetera paene gemelli
fraternis animis, quicquid negat alter, et alter,
adnuimus pariter, uetuli notique columbi. 5
Tu nidum seruas, ego laudo ruris amoeni