Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 288

by Pliny the Elder


  romana arma primum claudio principe in mauretania bellavere, ptolemaeum regem a gaio caesare interemptum ulciscente liberto aedemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque romanis, qui ex eo praefuere ibi, atlantem penetrasse in gloria fuit. quinque sunt, ut diximus, romanae coloniae in ea provincia, perviumque famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima, cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scopuli gaetuli muricibus, purpuris. indigenae tamen tradunt in ora ab salat [cl] flumen asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem vocant fut, ab eo ad dirim - hoc enim atlanti nomen esse eorum lingua convenit - [cc], interveniente flumine, cui nomen est ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias. suetonius paulinus, quem consulem vidimus, primus romanorum ducum transgressus quoque atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. verticem altis etiam aestate operiri nivibus. decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui ger vocatur, per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. iunctam aethiopum gentem, quos perorsos vocant, satis constat. iuba ptolemaei pater, qui primus utrique mauretaniae imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appellatam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et satis superque de atlante.

  tingitanae provinciae longitudo [clxx] est. gentes in ea: quondam praecipua maurorum - unde nomen - quos plerique maurusios dixerunt, attenuata bellis ad paucas recidit familias. proxima illi masaesylorum fuerat; simili modo extincta est. gaetulae nunc tenent gentes, baniurae multoque validissimi autololes et horum pars quondam nesimi, qui avolsi iis propriam fecere gentem versi ad aethiopas. ipsa provincia ab oriente montuosa fert elephantos, in abila quoque monte et quos septem fratres a simili altitudine appellant. freto imminent iuncti abilae. ab iis ora interni maris, flumen tamuda navigabile, quondam et oppidum, flumen laud, et ipsum navigiorum capax. rhysaddir oppidum et portus, malvane fluvius navigabilis. siga oppidum ex adverso malacae in hispania siti, syphacis regia, alterius iam mauretaniae. namque diu regum nomina obtinuere, ut bogutiana appellaretur extuma, itemque bocchi quae nunc caesariensis. ab ea portus magnus, a spatio appellatus, civium romanorum oppido. amnis mulucha, bocchi masaesylorumque finis. quiza cenitana peregrinorum oppidum, arsennaria latinorum, [iii] a mari; cartenna, colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria gunugu. promunturium apollinis oppidumque ibi celeberrimum caesarea, ante vocitatum iol, iubae regia a divo claudio coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis veteranis oppidum novum et latio dato tipasa, itemque a vespasiano imperatore eodem munere donatum icosium; colonia Augusti rusguniae, rusucurium civitate honoratum a claudio, rusazus colonia Augusti, saldae colonia eiusdem, item igilgili; oppidum tucca, inpositum mari et flumini ampsagae. intus colonia Augusti aquae, item succhabar, item tubusuptu, civitates timici, tigavae. flumina sardabal, aves, nabar. gens macurebi, flumen vsar, gens nababes. flumen ampsaga abest a caesarea [cccxxii]. utriusque mauretaniae longitudo [30x]30 [xxxviii], latitudo [cccclxvii].

  ab ampsaga numidia est, masinissae clara nomine, metagonitis terra a graecis appellata, numidae vero nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est domos, plaustris circumferentes. oppida chullu, rusicade, et ab eo ad [xlviii] in mediterraneo colonia cirta sittianorum cognomine, et alia intus sicca liberumque oppidum bulla regia. at in ora tacatua, hippo regius, flumen armua, oppidum thabraca civium romanorum, tusca fluvius, numidiae finis. nec praeter marmoris numidici ferarumque proventum aliud insigne ei.

  a tusca zeugitana regio et quae proprie vocetur africa est. tria promunturia, candidum, mox apollinis adversum sardiniae, mercuri adversum siciliae, in altum procurrentia duos efficiunt sinus, hipponiensem proximum ab oppido quod hipponem dirutum vocant, diarrhytum graecis dictum propter aquarum rigua. cui finitimum theudalis inmune oppidum, longius a litore. dein promunturium apollinis et in altero sinu vtica civium romanorum, catonis morte nobilis, flumen bagrada, locus castra cornelia, colonia carthago magnae in vestigiis carthaginis, colonia maxula, oppida carpi, missua et liberum clypea in promunturio mercuri, item libera curubis, neapolis. mox africae ipsius alia distinctio. libyphoenices vocantur qui byzacium incolunt. ita appellatur regio [ccl] p. circuitu, fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis faenus reddente terra. hic oppida libera leptis, hadrumetum, ruspina, thapsus. inde thenae, aves, macomades, tacape, sabrata, contingens syrtim minorem, ad quam numidiae et africae ab ampsaga longitudo [dlxxx], latitudo, qua cognitum est, [cc]. ea pars, quam africam appellavimus, dividitur in duas provincias, veterem et novam, discretas fossa inter africanum sequentem et reges thenas usque perducta, quod oppidum a carthagine abest [ccxvi].

  tertius sinus dividitur in geminos, duarum syrtium vadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae minor est, a carthagine [ccc] polybius tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terra autem siderum observatione ad eam per deserta ... . harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti ferarum multitudine et introrsus elephantorum solitudines, mox deserta vasta ultraque garamantes, ab augilis dierum xii itinere distantes. super illos fuere gens psylli, super quos lacus lycomedis, desertis circumdatus. augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab aethiopia, quae ad occidentem vergit, et a regione, quae inter duas syrtis interiacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas syrtis [ccl]. ibi civitas oeensis, cinyps fluvius ac regio, oppida neapolis, taphra, habrotonum, leptis altera, quae cognominatur magna. inde syrtis maior, circuitu [dcxxv], aditu autem [cccxii], inde accolit gens cisippadum. in intimo sinu fuit ora lotophagon, quos quidam machroas dixere, ad philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus vasta amnem tritonem nomenque ab eo accipit, pallantias appellata callimacho et citra minorem syrtim esse dicta, multis vero inter duas syrtis. promunturium, quod maiorem cludit, borion appellatur. ultra cyrenaica provincia.

  ad hunc finem africa a fluvio ampsaga populos dxvi habet, qui romano pareant imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas vthinam, thuburbi. oppida civium romanorum xv, ex quibus in mediterraneo dicenda absuritanum, abutucense, aboriense, canopicum, chiniavense, simithuense, thunusidense, thuburnicense, thinidrumense, tibigense, vcitana duo, maius et minus, vagense. oppidum latinum unum vzalitanum. oppidum stipendiarium unum castris corneliis. oppida libera xxx, ex quibus dicenda intus achollitanum, accaritanum, avittense, abziritanum, canopitanum, melizitanum, materense, salaphitanum, tusdritanum, thisicense, tunisense, theudense, tagesense, tigiense, vlusubburitanum, vagense aliud, ... ense, zamense. ex reliquo numero non civitates tantum, sed plerique etiam nationes iure dici possunt, ut nattabutes, capsitani, musulami, sabarbares, massyli, nicives, vamacures, cinithi, musuni, marchubi et tota gaetulia ad flumen nigrim, qui africam ab aethiopia dirimit.

  cyrenaica, eadem pentapolitana regio, inlustratur hammonis oraculo, quod a cyrenis abest [cccc] p., fonte solis, urbibus maxime quinque, berenice, arsinoe, ptolemaide, apollonia ipsaque cyrene. berenice in syrtis extimo cornu est, quondam vocata hesperidum supra dictarum, vagantibus graeciae f
abulis. nec procul ante oppidum fluvius lethon, lucus sacer, ubi horti memorantur. abest ab lepti [ccclxxv]. ab ea arsinoe, teuchira vocitata, [xliii] et deinde ptolemais, antiquo nomine barce, [xxii]. mox [xl] promunturium phycuus per creticum mare excurrit, distans [cccl] p. a taenaro laconicae promunturio, a creta vero ipsa [cxxv]. post id cyrene, ab mari [xi] passuum, a phycunte apolloniam [xxiiii], ad cherronesum [lxxxviii], unde catabathmum [ccxvi]. accolunt marmaridae, a paraetoni ferme regione ad syrtim maiorem usque porrecti. post eos acrauceles ac iam in ora syrtis nasamones, quos antea mesammones grai appellavere ab argumento loci, medios inter harenas sitos. cyrenaicus ager [xv] p. latitudine a litore et arboribus fertilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox [xxx] latitudine et [ccl] longitudine lasere modo. post nasamonas asbytae et macae vivunt; ultra eos amantes xi dierum itinere a syrtibus maioribus ad occidentem et ipsi versus harenis circumdati, puteos tamen haut difficile binum ferme cubitorum altitudine inveniunt ibi restagnantibus mauretaniae aquis. domos sale montibus suis exciso ceu lapide construunt. ab iis ad trogodytas hiberni occasus plaga dierum septem iter, cum quibus commercium gemmae tantum, quam carbunculum vocamus, ex aethiopia invectae. intervenit ad solitudines africae super minorem syrtim dictas versa phazania, ubi gentem phazaniorum urbesque alelen et cillibam subegimus, item cidamum e regione sabratae. ab iis mons longo spatio in occasum ab ortu tendit, ater nostris dictus a natura, adusto similis aut solis repercussu accenso. ultra eum deserta, mathelgae oppidum garamantum itemque debris adfuso fonte a medio die ad mediam noctem aquis ferventibus totidemque horis ad medium diem rigentibus, clarissimumque garama, caput garamantum, omnia armis romanis superata et a cornelio balbo triumphata, unius omnium curru externo et quiritium iure donato; quippe gadibus genito civitas romana cum maiore balbo patruo data est. et hoc mirum, supra dicta oppida ab eo capta auctores nostros prodidisse, ipsum in triumpho praeter cidamum et garamam omnium aliarum gentium urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc ordine: tabudium oppidum, niteris natio, miglis gemella oppidum, bubeium natio vel oppidum, enipi natio, thuben oppidum, mons nomine niger, nitibrum, rapsa oppida, viscera natio, decri oppidum, flumen nathabur, thapsagum oppidum, tamiagi natio, boin oppidum, pege oppidum, flumen dasibari, mox oppida continua baracum, buluba, alasit, galsa, balla, maxalla, cizania, mons gyri, in quo gemmas nasci titulus praecessit. ad garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos - qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit - harenis operientibus. proxumo bello, quod cum oeensibus gessere initiis vespasiani imperatoris, conpendium viae quadridui deprehensum est. hoc iter vocatur praeter caput saxi. finis cyrenaicus catabathmos appellatur, oppidum et vallis repente convexa. ad eum terminum cyrenaica africa a syrti minore [30x]30 [lx] in longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est, [dccccx].

  quae sequitur regio mareotis libya appellatur, aegypto contermina. tenent marmarides, adyrmachidae, dein mareotae. mensura a catabathmo paraetonium [lxxxvi]. in eo tractu intus apis interest, nobilis religione aegypti locus. ab eo paraetonium [lxii] d, inde alexandriam [cc]. latitudo [clxviiii] est. eratosthenes a cyrenis alexandriam terrestri itinere [dxxv] prodit. agrippa totius africae a mari atlantico cum inferiore aegypto [30xxx]30 [xxxx] longitudinem, polybius et eratosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano ad carthaginem magnam [30xi]30, ab ea canopum, nili proximum ostium, [30xvi]30 [lxxxviii] fecerunt, isidorus a tingi canopum [30xxxvi]30 [xcvii], artemidorus xl m minus quam isidorus.

  insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est meninx, longitudine [xxv], latitudine [xxii], ab eratosthene lotophagitis appellata; oppida habet duo, meningen ab africae latere et altero thoar, ipsa a dextro syrtis minoris promunturio passibus md sita. ab ea [c] p. contra laevum cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa [xxv], lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus [v]. huic perparva carthaginem versus cercinitis ponte iungitur. ab iis [l] fere passuum lepadusa, longa [vi]; mox gaulos, galata, cuius terra scorpiones, dirum animal africae, necat. dicuntur et in clupea emori, cuius ex adverso cossyra cum oppido. at contra carthaginis sinum duae aegimoeroe, arae autem scopuli verius quam insulae, inter siciliam maxime et sardiniam. auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.

  interiore autem ambitu africae ad meridiem versus superque gaetulos, intervenientibus desertis, primi omnium libyes aegyptii, deinde leucoe aethiopes habitant. super eos aethiopum gentes nigritae a quo dictum est flumine, gymnetes pharusi, iam oceanum attingentes quos in mauretaniae fine diximus perorsi. ab his omnibus vastae solitudines orientem versus usque ad garamantas augilasque et trogodytas, verissima opinione eorum, qui desertis africae duas aethiopias superponunt, et ante omnes homeri, qui bipertitos tradit aethiopas, ad orientem occasumque versos. nigri fluvio eadem natura quae nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter tarraelios aethiopas et oechalicas. horum oppidum magium. quidam solitudinibus interposuerunt atlantas, iuxta eas aegipanas semiferos et blemmyas et gamphasantas et satyros et himantopodas. atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia reliqui mortales. trogodytae specus excavant; hae illis domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox: adeo sermonis commercio carent. garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. augilae inferos tantum colunt. gamphasantes, nudi proeliorumque expertes, nulli externo congregantur. blemmyis traduntur capita abesse, ore et oculis pectori adfixis; satyris praeter figuram nihil moris humani; aegipanum qualis vulgo pingitur forma; himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; pharusi, quondam persae, comites fuisse herculis ad hesperidas tendentis. nec de africa plura quae memorentur occurrunt.

  adhaeret asia, quam patere a canopico ostio ad ponti ostium timosthenes [30xxvi]30 [xxxviii] p. tradit, ab ore autem ponti ad os maeotis eratosthenes [30xv]30 [xlv], universam vero cum aegypto ad tanain artemidorus et isidorus [30l]30 [xiii] dccl. maria eius conplura ab accolis traxere nomina: quare simul indicabuntur.

  proxima africae incolitur aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, donec a tergo praetendantur aethiopes. inferiorem eius partem nilus dextera laevaque divisus amplexu suo determinat, canopico ostio ab africa, ab asia pelusiaco, [clxx] passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam aegyptum retulere, ita se findente nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi graecae litterae vocabulo delta appellavere aegyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad canopicum ostium [cxlvi], ad pelusiacum [clvi] est. summa pars contermina aethiopiae thebais vocatur. dividitur in praefecturas oppidorum, quas νόμους vocant: ombiten, apollonopoliten, hermonthiten, thiniten, phaturiten, coptiten, tentyriten, diospoliten, antaeopoliten, aphroditopoliten, lycopoliten. quae iuxta pelusium est regio nomos habet pharbaethiten, bubastiten, sethroiten, taniten. reliqua autem arabicum, hammoniacum tendentem ad hammonis iovis oraculum, oxyrynchiten, leontopoliten, athribiten, cynopoliten, hermopoliten, xoiten, mendesium, sebennyten, cabasiten, latopoliten, heliopoliten, prosopiten, panopoliten, busiriten, onuphiten, saiten, ptenethum, ptemphum, naucratiten, meteliten, gynaecopoliten, menelaiten, alexandriae regionem, item libyae, mareotis. heracleopolites est in insula nili longa p. [l], in qua et oppidum, herculis appellatum. arsinoitae duo sunt; hi et memphites usque ad summum delta perveniunt, cui sunt contermini ex africa duo oasitae. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut heroopoliten et crocodilopoliten. inter arsinoiten autem ac memphiten lacus fuit circuitu [ccl] aut, ut mucianus tradit, [ccccl] et altitudinis quinquaginta passuum, manu factus, a rege qui fecerat moeridis appellatus. inde [lxii] p. abest memphis, quondam arx aegypti regum, unde ad hammonis oraculum xii dierum iter, ad scissuram autem nili, quod appellavimus delta, [xv].

  nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes terras invenere, originem, ut iuba rex potuit exquirere, in monte i
nferioris mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc caesareae in iseo dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in mauretania nives imbresve satiaverint, ita nilum increscere. ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in caesariensis mauretaniae gente masaesylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus xx dierum desertis ad proximos aethiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem nigrim vocavere. inde africam ab aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios aethiopas secat, cognominatus astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum v cursu, non breviore, transvolet, circa clarissimam earum meroen astabores laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra vero astosapes, quod alteris significationem adicit, nec ante nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum giris ante nominatus per aliquot milia et in totum homero aegyptus aliisque triton. subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum aethiopum, qui catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in aegyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus aegyptum fecundus innatat terrae.

 

‹ Prev