Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 290
pamphylia ante mopsopia appellata est. mare pamphylium cilicio iungitur. oppida side et in monte aspendum, plantanistum, perga. promunturium leucolla, mons sardemisus. amnes eurymedon, iuxta aspendum fluens, catarractes, iuxta quem lyrnesus et olbia ultimaque eius orae phaselis.
iunctum mare lycium est gensque lycia, unde vastus sinus. taurus mons, ab eois veniens litoribus, chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi primum ab indico mari exsurgit, laevo meridianus et ad occasum tendens mediamque distrahens asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc phoenicium, hinc ponticum, illinc caspium et hyrcanium contraque maeotium lacum. torquetur itaque collisus inter haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad cognata ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et novis, quacumque incedit, insignis: imaus prima parte dictus, mox emodus, paropanisus, circius, cambades, pariades, choatras, oreges, oroandes, niphates, taurus atque, ubi se quoque exuperat, caucasus, ubi brachia emittit subinde temptanti maria similis, sarpedon, coracesius, cragus, iterumque taurus, etiam ubi dehiscit seque populis aperit, portarum tamen nomine unitatem sibi vindicans, quae aliubi armeniae, aliubi caspiae, aliubi ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra hyrcanius, caspius, a laeva parihedrus, moschicus, amazonicus, coraxicus, scythicus appellatus, in universum vero graece ceraunius.
in lycia igitur a promunturio eius oppidum simena, mons chimaera, noctibus flagrans, hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum olympus ibi fuit, nunc sunt montana gagae, corydalla, rhodiopolis. iuxta mare limyra cum amne, in quem arycandus influit, mons masicytus, andria civitas, myra, oppida aperlae et antiphellos, quae quondam habesos, atque in recessu phellos. dein pyrrha, item xanthus, a mari [xv], flumenque eodem nomine. deinde patara, quae prius pataros, et in monte sidyma, promunturium cragus. ultra par sinus priori; ibi pinara et quae lyciam finit telmesus. lycia lxx quondam oppida habuit, nunc xxxvi habet. ex his celeberrima praeter supra dicta canas, candyba, ubi laudatur eunias nemus, podalia, choma praefluente aedesa, cyaneae, ascandiandalis, amelas, noscopium, tlos, telandrus. conprehendit in mediterraneis et cabaliam, cuius tres urbes oenianda, balbura, bubon. a telmeso asiaticum mare sive carpathium et quae proprie vocatur asia. in duas eam partes agrippa divisit: unam inclusit ab oriente phrygia et lycaonia, ab occidente aegaeo mari, a meridie aegyptio, a septentrione paphlagonia; huius longitudinem [cccclxx], latitudinem [cccxx] fecit. alteram determinavit ab oriente armenia minore, ab occidente phrygia, lycaonia, pamphylia, a septentrione provincia pontica, a meridie mari pamphylio, longam [dlxxv], latam [cccxxv].
in proxima ora caria est, mox ionia, ultra eam aeolis. caria mediae doridi circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. in ea promunturium pedalium, amnis glaucus, deferens telmedium, oppida daedala, crya fugitivorum, flumen axon, oppidum calynda. amnis indus, in cibyratarum iugis ortus, recipit lx perennes fluvios, torrentes vero amplius centum. oppidum caunos liberum, dein pyrnos. portus cressa, a quo rhodus insula passuum [xx]. locus loryma, oppida tisanusa, paridon, larymna, sinus thymnias, promunturium aphrodisias, oppidum hydas, sinus schoenus, regio bubassus. oppidum fuit acanthus, alio nomine dulopolis. est in promunturio cnidos libera, triopia, dein pegusa et stadia appellata. ab ea doris incipit.
sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conveniat. una appellatur cibyratica; ipsum oppidum phrygiae est. conveniunt eo xxv civitates, celeberrima urbe laodicea. imposita est lyco flumini, latera adluentibus asopo et capro, appellata primo diospolis, dein rhoas. reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat, hydrelitae, themisones, hierapolitae. alter conventus a synnade accepit nomen; conveniunt lycaones, appiani, corpeni, dorylaei, midaei, iulienses et reliqui ignobiles populi xv. tertius apameam vadit, ante appellatam celaenas, deinde ciboton. sita est in radice montis signiae, circumfusa marsya, obrima, orba fluminibus in maeandrum cadentibus. marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox conditus. ubi certavit tibiarum cantu cum apolline, aulocrene est; ita vocatur convallis, [x] p. ab apamea phrygiam petentibus. ex hoc conventu deceat nominare metropolitas, dionysopolitas, euphorbenos, acmonenses, peltenos, silbianos. reliqui ignobiles viiii.
doridis in sinu leucopolis, hamaxitos, eleus, etene. dein cariae oppida pitaium, eutane, halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a magno alexandro, theangela, side, medmassa, vranium, pedasum, telmisum. habitatur inter duos sinus, ceramicum et iasium. inde myndos et ubi fuit palaemyndus, nariandos, neapolis, caryanda, termera libera, bargylia et, a quo sinus iasius, oppidum iasus. caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida mylasa libera, antiochia, ubi fuere symmaethos et cranaos oppida; nunc eam circumfluunt maeander et morsynus. fuit in eo tractu et maeandropolis, est eumenia, cludro flumini adposita, glaucus amnis, lysias oppidum et orthosia, berecynthius tractus, nysa, trallis, eadem euanthia et seleucia et antiochia dicta; adluitur eudone amne, perfunditur thebaite. quidam ibi pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt thydonos, pyrrha, eurome, heraclea, amyzon, alabanda libera, quae conventum eum cognominavit, stratonicea libera, labrayndos, ceramus, troezene, phorontis. longinquiores eodem foro disceptant orthronienses, alindienses, euhippini, xystiani, hydissenses, apolloniatae, trapezopolitae, aphrodisienses liberi. praeter haec sunt coscinus, harpasa, adposita fluvio harpaso, quo et trallicon, cum fuit, adluebatur.
lydia autem perfusa flexuosis maeandri amnis recursibus super ioniam procedit, phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem mysiae, meridiana parte cariam amplectens, maeonia ante appellata. celebratur maxime sardibus in latere tmoli montis, qui ante timolus appellabatur, conditis; ex quo profluente pactolo eodemque chrysorroa ac fonte tarni a maeonis civitas ipsa hyde vocitata est, clara stagno gygaeo. sardiana nunc appellatur ea iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos macedones cadieni, philadelphini et ipsi in radice tmoli cogamo flumini adpositi maeonii, tripolitani, iidem et antoniopolitae - maeandro adluuntur - , apollonhieritae, mysotimolitae et alii ignobiles.
ionia, ab iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu litorum flectitur. in ea primus sinus basilicus, posideum promunturium et oppidum, oraculum branchidarum appellatum, nunc didymei apollinis, a litore stadiis xx, et inde clxxx miletus, ioniae caput, lelegeis ante et pityusa et anactoria nominata, super lxxxx urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit. amnis maeander, ortus e lacu in monte aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reverti, apamenam primum pervagatur regionem, mox eumeneticam ac deinde hyrgaleticos campos, postremo cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a mileto stadium lenis inlabitur mari. inde mons latmus, oppida heraclea, montis eius cognominis carice, myuus, quod primo condidisse iones narrantur athenis profecti, naulochum, priene, in ora, quae troglea appellatur, gaesus amnis, regio omnibus ionibus sacra et ideo panionia appellata; iuxta fugitivis conditum, uti nomen indicio est, phygela fuit et marathesium oppidum. supra haec magnesia maeandri cognomine insignis, thessalica magnesia orta. abest epheso [xv] p., trallibus eo amplius mmm. antea thessaloche et mandrolytia nominata et litori adposita derasidas insulas secum abstulit mari. intus et thyatira adluitur lyco, pelopia aliquando et euhippia cognominata. in ora autem matium, ephesus, amazonum opus, multis antea expetita nominibus, alopes, cum pugnatum apud troiam est, mox ortygiae, amorges. vocata et smyrna est, cognomine trachia, et haemonion et ptelea. attollitur monte pione, adluitur caystro, in cilbianis iugis orto multosque amnes deferente et stagnum pegaseum, quod phyrites amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis syrien insulam adiecit. fons in urbe callippia et templum dianae conplexi e diversis regionibus duo selenuntes. ab epheso matium aliud colophoniorum et intus ipsa colophon, haleso adfluente. inde apollinis clarii fanum, lebedos - fuit et notium oppidum - , promunturium cyrenaeum, mons mimas [cl]
p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco magnus alexander intercidi planitiem eam iusserat [vii] d p. longitudine, ut duos sinus iungeret erythrasque cum mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida pteleon, helos, dorion, nunc est aleon fluvius, corynaeum, mimantis promunturium, clazomenae, parthenie et hippi, chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus daphnus et hermesta et sipylum, quod ante tantalis vocabatur, caput maeoniae, ubi nunc est stagnum sale. obiit et archaeopolis, substituta sipylo, et inde illi colpe et huic libade. regredientibus inde abest [xii] p., ab amazone condita, restituta ab alexandro, in ora zmyrna, amne melete gaudens non procul orto. montes asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: mastusia a tergo zmyrnae et termetis olympi radicibus iunctus in dracone desinit, draco in tmolo, tmolus in cadmo, ille in tauro. a zmyrna hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta dorylaum, phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos phrygem, qui nomine genti dato a caria eam disterminat, hyllum et cryon, ipsos phrygiae, mysiae, lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum temnos, nunc in extremo sinu myrmeces scopuli, oppidum leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque ioniae phocaea. zmyrnaeum conventum magna pars et aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque macedones hyrcani cognominati et magnetes a sipylo. verum ephesum, alterum lumen asiae, remotiores conveniunt caesarienses, metropolitae, cilbiani inferiores et superiores, mysomacedones, mastaurenses, briullitae, hypaepeni, dioshieritae.
aeolis proxima est, quondam mysia appellata, et quae hellesponto adiacet troas. ibi a phocaea ascanius portus. dein fuerat larisa, sunt cyme, myrina quae sebastopolim se vocat, et intus aegaeae, itale, posidea, neon tichos, temnos. in ora autem titanus amnis et civitas ab eo cognominata - fuit et grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa - , oppidum elaea et ex mysia veniens caicus amnis, oppidum pitane, canaitis amnis. intercidere canae, lysimachea, atarnea, carene, cisthene, cilla, cocylium, thebe, astyre, chrysa, palaescepsis, gergitha, neandros; nunc est perperene civitas, heracleotes tractus, coryphas oppidum, amnes grylios, ollius, regio aphrodisias quae antea politice orgas, regio scepsis, flumen euenum, cuius in ripis intercidere lyrnesos, miletos. in hoc tractu ide mons et in ora, quae sinum cognominavit et conventum, adramytteos, olim pedasus dicta, flumina astron, cormalos, crianos, alabastros, hieros ex ida; intus mons gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore antandros, edonis prius vocata, dein cimmeris, assos, eadem apollonia - fuit et palamedium oppidum - , promunturium lectum disterminans aeolida et troada. fuit et polymedia civitas, chrysa et larisa alia. zminthium templum durat. intus colone intercidit. deportant adramytteum negotia apolloniatae a rhyndaco amne, eresi, miletopolitae, poemaneni, macedones asculacae, polichnaei, pionitae, cilices mandacandeni, mysi abretteni et hellespontii appellati et alii ignobiles.
troadis primus locus hamaxitus, dein cebrenia ipsaque troas, antigonia dicta, nunc alexandria colonia romana, oppidum nee, scamander amnis navigabilis et in promunturio quondam sigeum oppidum; dein portus achaeorum, in quem influit xanthus simoenti iunctus stagnumque prius faciens palaescamander; ceteri homero celebrati, rhesus, heptaporus, caresus, rhodius, vestigia non habent. granicus diverso tractu in propontida fluit. est tamen, ut prius, scamandria civitas parva ac mm d p. remotum a portu ilium immune, unde omnis rerum claritas. extra sinum sunt rhoetea litora, rhoeteo et dardanio et arisbe oppidis habitata. fuit et achilleon oppidum, iuxta tumulum achillis conditum a mytilenaeis et mox atheniensibus, ubi classis eius steterat in sigeo. fuit et aeantion, a rhodiis conditum in altero cornu, aiace ibi sepulto xxx stadiorum intervallo a sigeo, et ipso in statione classis suae. supra aeolida et partem troadis in mediterraneo est quae vocatur teuthrania, quam mysi antiquitus tenuere. ibi caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum mysia appellaretur. in ea pioniae, andera, idale, stabulum, conisium, teium, balce, tiare, teuthranie, sarnaca, haliserne, lycide, parthenium, cambre, oxyopum, lygdamum, apollonia longeque clarissimum asiae pergamum, quod intermeat selinus, praefluit cetius profusus pindaso monte. abest haud procul elaea, quam in litore diximus. pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam conveniunt thyatireni, mossyni, mygdones, bregmeni, hierocometae, perpereni, tiareni, hierolophienses, hermocapelitae, attalenses, panteenses, apollonidienses aliaeque inhonorae civitates. a rhoeteo dardanium oppidum parvum abest stadia lxx. inde [xviii] promunturium trapeza, unde primum concitat se hellespontus.
ex asia interisse gentes tradit eratosthenes solymorum, lelegum, bebrycum, colycantiorum, tripsedorum, isidorus arieneos et capreatas, ubi sit apamea condita a seleuco rege inter ciliciam, cappadociam, cataoniam, armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio dameam vocatam.
insularum ante asiam prima est in canopico ostio nili, a canopo, menelai gubernatore, ut ferunt, dicta; altera iuncta ponte alexandriae, colonia caesaris dictatoris, pharos, quondam diei navigatione distans ab aegypto, nunc e turri nocturnis ignibus cursum navium regens: namque fallacibus vadis alexandria tribus omnino aditur alveis mari, stegano, posideo, tauro. in phoenicio deinde mari est ante iopen paria, tota oppidum, in qua obiectam beluae andromedam ferunt, et iam dicta arados, inter quam et continentem l cubita alto mari, ut auctor est mucianus, e fonte dulcis aqua tubo coriis facto usque a vado trahitur.
pamphylium mare ignobiles insulas habet, cilicium ex quinque maximis cyprum, ad ortum occasumque ciliciae ac syriae obiectam, quondam novem regnorum sedem. huius circuitum timosthenes [ccccxxvii] d p. prodidit, isidorus [ccclxxv]. longitudinem inter duo promunturia, clidas et acamanta, quod est ab occasu, artemidorus [clxii] d, timosthenes [cc]; vocatam ante acamantida philonides, cerastim xenagoras et aspeliam et amathusiam et macariam, astynomus crypton et colinian. oppida in ea xv, nea paphos, palaepaphos, curias, citium, corinaeum, salamis, amathus, lapethos, soloe, tamasos, epidaurum, chytri, arsinoe, carpasium, golgoe. fuere et cinyria, mareum, idalium. abest ab anemurio ciliciae [l]. mare quod praetenditur vocant aulona cilicium. in eodem situ elaeusa insula est et quattuor ante promunturium ex adverso syriae clides rursusque ab altero capite stiria, contra neam paphum hiera cepia, contra salamina salaminiae. in lycio autem mari idyris, telendos, attelebussa, cypriae tres steriles et dionysia, prius charaeta dicta, dein contra tauri promunturium pestiferae navigantibus chelidoniae totidem, ab iis cum oppido leucolla, pactyae, lasia, nymphais, macris, megista, cuius civitas interiit. multae deinde ignobiles, sed contra chimaeram dolichiste, choerogylion, crambusa, rhoge, xenagora viii, daedaleon duae, cryeon tres, strongyle et contra sidyma antiochi glaucumque versus amnem lagusa, macris, didymae, helbo, scope, aspis et, in qua oppidum interiit, telandria proximaque cauno rhodusa.
sed pulcherrima est libera rhodos, circuitu [cxxv] aut, si potius isidoro credimus, [ciii], habitata urbibus lindo, camiro, ialyso, nunc rhodo. distat ab alexandria aegypti [dlxxxiii], ut isidorus tradit, ut eratosthenes, [cccclxviiii], ut mucianus [d], a cypro [clxxvi]. vocitata est antea ophiusa, asteria, aethria, trinacrie, corymbia, poeeessa, atabyria ab rege, dein macaria et oloessa. rhodiorum insulae carpathus, quae mari nomen dedit, casos, hagne, eulimna, nisyros, distans a cnido [xv] d, porphyris antea dicta, et eodem tractu media inter rhodum cnidumque syme; cingitur [xxxvii] d, portus benigne praebet viii. praeter eas circa rhodum cyclopis, teganon, cordylusa, diabatae iiii, hymos, chalce cum oppido, teutlusa, narthecusa, dimastos, progne et a cnido cisserusa, therionarcia, calydne cum tribus oppidis, notio, nisyro, mendetero, et in arconneso oppidum ceramus. in cariae ora quae vocantur argiae numero xx et hyetusa, lepsia, leros. nobilissima autem in eo sinu coos, ab halicarnaso [xv] distans, circuitu [c], ut plures existimant, merope vocata, cea, ut staphylus, meropis, ut dionysius, dein nymphaea. mons ibi prion; et nisyron abruptam illi putant, quae porphyris antea dicta est. caryanda cum oppido, nec procul ab halicarnaso pidossus; in ceramico autem sinu priaponesos, hipponesos, pserima, lampsa, aemyndus, passala, crusa, pyrraethusa, sepiusa, melano paulumque a continente distans quae vocata est cinaedopolis, probrosis ibi relictis a rege alexandro.
ioniae ora aegeas et c
orseas habet et icaron, de qua dictum est, laden, quae prius late vocabatur, atque inter ignobiles aliquot duas camelitas mileto vicinas, mycalae trogilias tres, philion, argennon, sandalion, samon liberam, circuitu [lxxxvii] d aut, ut isidorus, [c]. partheniam primum appellatam aristoteles tradit, postea dryusam, deinde anthemusam; aristocritus adicit melamphyllum, dein cyparissiam, alii parthenoarrhusam, stephanen. amnes in ea imbrasus, chesius, hibiethes, fontes gigartho, leucothea, mons cercetius. adiacent insulae rhypara, nymphaea, achillea.
par claritate ab ea distat [xciiii] cum oppido chios libera, quam aethaliam ephorus prisco nomine appellat, metrodorus et cleobulus chiam a chione nympha, aliqui a nive, et macrim et pityusam. montem habet pelinnaeum, marmor chium. circuitu [cxxv] colligit, ut veteres tradidere, isidorus [viiii] adicit. posita est inter samum et lesbum, ex adverso maxime erythrarum. finitimae sunt tellusa, quam alii daphnusam scribunt, oenusa, elaphitis, euryanassa, arginusa cum oppido. iam hae circa ephesum et quae pisistrati vocantur anthinae, myonnesos, diarrheusa - in utraque oppida intercidere - , poroselene cum oppido, cerciae, halone, commone, illetia, lepria, aethre, sphaeria, procusae, bolbulae, pheate, priapos, syce, melane, aenare, sidusa, pele, drymusa, anhydros, scopelos, sycusa, marathusa, psile, perirrheusa multaeque ignobiles. clara vero in alto teos cum oppido, a chio [lxxii] d, tantundem ab erythris. iuxta zmyrnam sunt peristerides, carteria, alopece, elaeusa, bacchina, pystira, crommyonesos, megale, ante troada ascaniae, plateae tres, dein lamiae, plitaniae duae, plate, scopelos, getone, arthedon, coele, lagusae, didymae.
clarissima autem lesbos, a chio [lxv], himerte et lasia, pelasgia, aegira, aethiope, macaria appellata. fuit viiii oppidis incluta: ex his pyrrha hausta est mari, arisbe terrarum motu subversa, antissam methymna traxit in se, ipsa viiii urbibus asiae in [xxxvii] p. vicina. et agamede obiit et hiera; restant eresos, pyrrha et libera mytilene, annis md potens. tota insula circuitur, ut isidorus, [clxviii], ut veteres, [cxcv]. montes habet lepetymnum, ordymnum, macistum, creonem, olympum. a proxima continente abest [vii] d p. insulae adpositae sandalium, leucae v, ex iis cydonea cum fonte calido. arginusae ab aege [iiii] p. distant. dein phellusa, pedna. extra hellespontum adversa sigeo litori iacet tenedus, leucophrys dicta et phoenice et lyrnesos; abest a lesbo [lvi], a sigeo [xii] d.