Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 293
sed ante sunt aliae: patale, quam significavimus in ipsis faucibus indi, triquetra figura, [ccxx] p. latitudine; extra ostium indi chryse et argyre, fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his solum esse, haut facile crediderim. ab his [xx] p. crocala et ab ea [xii] bibaga, ostreis ac conchyliis referta, dein coralliba, [viii] a supra dicta, multaeque ignobiles.
taprobanen alterum orbem terrarum esse diu existimatum est antichthonum appellatione. ut insulam liqueret esse alexandri magni aetas resque praestitere. onesicritus, classis eius praefectus, elephantos ibi maiores bellicosioresque quam in india gigni scripsit, megasthenes flumine dividi, incolasque palaeogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam indos. eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis [vii] stadium, latitudinis [v], nec urbes esse, sed vicos dccl. incipit ab eoo mari inter ortum occasumque solis indiae praetenta et quondam credita xx dierum navigatione a prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus armamentisque nili peteretur, ad nostrarum navium cursus vii dierum intervallo taxata. mare interest vadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum, ut nullae anchorae sidant. ob id navibus utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit necesse; magnitudo ad terna milia amphorum. siderum in navigando nulla observatio; septentrio non cernitur. volucres secum vehunt emittentes saepius meatumque earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis mensibus anno navigant. cavent a solstitio maxime centum dies, tunc illo mari hiberno.
hactenus a priscis memorata. nobis diligentior notitia claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula advectis. id accidit hoc modo. anni plocami, qui maris rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa arabiam navigans aquilonibus raptus praeter carmaniam, xv die hippuros portum eius invectus, hospitali regis clementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narravit romanos et caesarem. mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiva pecunia, cum diversae imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum rachia. ex iis cognitum, d esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac regio, [cc] plebis. stagnum intus megisba [ccclxxv] p. ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, palaesimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum artissimo, xv amplissimo, alterum ad septentriones indiamque versum, cydara nomine. proximum esse indiae promunturium quod vocetur coliacum, quadridui navigatione, medio in cursu solis insula occurrente. mare id colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. septentriones vergiliasque apud nos veluti in novo caelo mirabantur, ne lunam quidem apud ipsos nisi ab octava in xvi supra terram aspici fatentes; canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeva oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso. iidem narravere latus insulae quod praetenderetur indiae [x] stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes hemodos seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare, ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare. sed ne taprobane quidem, quamvis extra orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non fora litesve esse, coli herculem, eligi regem a populo senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. rectores ei a populo xxx dari, nec nisi plurium sententia quemquam capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum et lxx iudices dari: si liberent ii reum, amplius xxx iis nullam esse dignationem, gravissimo probro. regi cultum liberi patris, ceteris arabum. regem, si quid delinquat, morte multari, nullo interemente, aversantibus cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis modicam.
haec conperta de taprobane. quattuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a proximis indo gentibus montana. capisene habuit capisam urbem, quam diruit Cyrus. arachosia cum flumine et oppido eiusdem nominis, quod quidam cufim dixere, a samiramide conditum. amnis erymandus, praefluens parabesten arachosiorum. proximos his a meridie ad partem arachotarum faciunt dexendrusos, a septentrione paropanisidas, cartana oppidum sub caucaso, quod postea tetragonis dictum. haec regio est ex adverso bactriae, ariorum deinde cuius oppidum alexandria, a conditore dictum, sydraci, dangalae, parapinae, cataces, mazi; ad caucasum cadrusi, oppidum ab alexandro conditum. infra haec omnia planiora. ab indo ariana regio, ambusta fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios, tonberon et arosapen. oppidum artacoana, arius amnis, qui praefluit alexandriam ab alexandro conditam. patet oppidum stadia xxx multoque pulchrius sicut antiquius artacabene, iterum ab antiocho munitum, stadia quinquaginta. dorsigi gens; amnes pharnacotis, ophradus; prophthasia, oppidum zarasparum, drangae, euergetae, zarangae, gedrusi, oppida peucolis, lyphorta, methorcum; deserta; amnis manain, acutri gens, flumen eorum, gens orbi, flumen navigabile pomanus pandarum finibus, item cabirus suarorum, ostio portuosum, oppidum condigramma, flumen cophes. influunt in eum navigabilia saddaros, parospus, sodamus. arianae partem esse daritim aliqui volunt mensuramque produnt utriusque longitudinem [30xviii]30, latitudinem dimidio minorem quam indiae. alii gedrusos et sires posuere per [cxxxviii] p., mox ichthyophagos oritas propria, non indorum, lingua loquentes per [cc] p. ichthyophagos omnes alexander vetuit piscibus vivere. deinde posuere arbiorum gentem per [cc] p. ultra deserta; dein carmania ac persis atque arabia.
sed priusquam generatim haec persequamur, indicari convenit quae prodidit onesicritus classe alexandri circumvectus in mediterranea persidis ex india, enarrata proxime a iuba, deinde eam navigationem, quae his annis comperta servatur hodie.
onesicriti et nearchi navigatio nec nomina omnia habet mansionum nec spatia, primumque xylinepolis ab alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. haec tamen digna memoratu produntur ab iis; oppidum a nearcho conditum in navigatione et flumen arbium navium capax; contra insula, distans lxx stadiis, alexandria condita a leonnato iussu alexandri in finibus gentis, argeruus portu salubri, flumen tonberum navigabile, circa quod pasirae; deinde ichthyophagi tam longo tractu, ut xxx dierum spatio praenavigaverint; insula quae solis appellatur et eadem nympharum cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis; ori gens, flumen carmaniae hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. achaemenidas usque illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici ac mini exerceri. inde promunturium carmaniae est, ex quo in adversam oram ad gentem arabiae macas traiectus distat [l] p.; insulae tres, quarum oracta tantum habitatur aquosa, a continente [xxv] p., insulae quattuor iam in sinu ante persida - circa has hydri marini vicenum cubitorum adnatantes terruere classem - , insula athotadrus, item gauratae, in quibus gyani gens; flumen hyperis in medio sinu persico, onerariarum navium capax, flumen sitioganus, quo pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile phristimus, insula sine nomine, flumen granis modicarum navium - per susianen fluit, dextra eius accolunt dexi montani, qui bitumen perficiunt - , flumen zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulae duae
parvae; inde vadosa navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur; ostium euphratis, lacus quem faciunt eulaeus et tigris iuxta characen, inde tigri susa. festos dies ibi agentem alexandrum invenerunt septimo mense post quam digressus ab iis fuerat patalis, tertio navigationis. sic alexandri classis navigavit; postea ab syagro arabiae promunturio patalen favonio, quem hippalum ibi vocant, peti certissimum videbatur, [30xiii]30 [xxxii] p. aestimatione.
secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicavit, si ab eodem promunturio sigerum portum indiae peteret, diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator lucroque india admota est: quippe omnibus annis navigatur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae maxime infestabant. nec pigebit totum cursum ab aegypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus hs [30d]30 imperii nostri exhauriente india et merces remittente, quae apud nos centiplicato veneant. mm p. ab alexandria abest oppidum iuliopolis; inde navigant nilo coptum [cccviiii] p., qui cursus etesiis flantibus peragitur xii diebus. a copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appellatur hydreuma [xxxii], secunda in monte diei itinere, tertia in altero hydreumate a copto [lxxxv], deinde in monte; mox ad hydreuma apollinis a copto [clxxxiiii], rursus in monte; mox ad novum hydreuma a copto [ccxxxvi]. est et aliud hydreuma vetus - trogodyticum nominatur - , ubi praesidium excubat deverticulo duum milium; distat a novo hydreumate [vii]. inde berenice oppidum, ubi portus rubri maris, a copto [cclvii] p. sed quia maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus et stativis dies absumuntur, totum a copto berenicen iter duodecimo die peragitur. navigare incipiunt aestate media ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque tricesimo circiter die ocelim arabiae aut canen turiferae regionis. est et tertius portus qui vocatur muza, quem indica navigatio non petit nec nisi turis odorumque arabicorum mercatores. intus oppidum, regia eius, appellatur sapphar, aliudque save. indos autem petentibus ultilissimum est ab oceli egredi; inde vento hippalo navigant diebus xl ad primum emporium indiae muzirim. non expetendum propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine nitrias, neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra abest navium statio, lintribusque adferuntur onera et egeruntur. regnabat ibi, cum proderem haec, caelobothras. alius utilior portus gentis neacyndon, qui vocatur becare. ibi regnabat pandion, longe ab emporio in mediterraneo distante oppido quod vocatur modura. regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus becaren convehunt, vocatur cottonara. quae omnia gentium portuumve aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status. ex india renavigant mense aegyptio tybi incipiente, nostro decembri, aut utique mechiris aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus ianuarias nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant autem ex india vento volturno et, cum intravere rubrum mare, africo vel austro. nunc revertemur ad propositum.
carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta milia passuum nearchus scripsit. ab initio eius ad flumen sabim [c] p.; inde vineas coli et arva ad flumen ananim xxv milium spatio; regio vocatur armuzia. oppida carmaniae zetis et alexandria.
inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in terras, quod rubrum dixere nostri, graeci erythrum a rege erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali aquae ipsius natura. sed in duos dividitur sinus. is qui ab oriente est persicus appellatur, [30xxv]30 circuitu, ut eratosthenes tradit; ex adverso est arabia, cuius [30xv]30 longitudo. rursus altero ambitur sinu arabico nominato. oceanum qui influit azanium appellant. persicum introitu [v] latitudinis, alii [iiii] fecerunt. ab eo ad intimum sinum recto cursu [30xi]30 [xxv] propemodum constat esse et situm eius humani capitis effigie. onesicritus et nearchus ab indo amne in sinum persicum atque illinc babylonem euphratis paludibus scripserunt [30xvii]30 esse.
in carmaniae angulo chelonophagi, testudinum superficie casas tegentes, carne vescentes. a flumine arabi promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore hirti coriisque piscium vestiti. ab horum tractu indiam versus caecandrus, deserta insula, in oceano [l] p. traditur iuxtaque eam freto interfluente stoidis, quaestuosa margaritis. a promunturio carmanis iunguntur harmozaei. quidam interponunt arbios, [ccccxxi] p. toto litore. ibi portus macedonum et arae alexandri in promunturio. amnes siccanas, dein dratinus et salsum. ab eo promunturium themisteas; insula aphrodisias habitatur. inde persidis initium ad flumen oratim, quo dividitur ab elymaide. contra persidem insulae psilos, cassandra, aracha cum monte praealto neptuno sacra. ipsa persis adversus occasum sita optinet litore [dl] p., etiam in luxum dives, in parthorum iam pridem translata nomen. horum de imperio nunc in paucis.
regna parthorum duodeviginti sunt omnia; ita enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, rubrum a meridie, hyrcanium a septentrione. ex his xi, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio armeniae caspiisque litoribus, pertinent ad scythas, cum quibus ex aequo degunt; reliqua vii regna inferiora appellantur. quod ad parthos attinet, semper fuit parthyaea in radicibus montium saepius dictorum, qui omnes eas gentes praetexunt. habet ab ortu arios, a meridie carmaniam et arianos, ab occasu pratitas medos, a septentrione hyrcanos, undique desertis cincta. ulteriores parthi nomades appellantur. citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, issatis et calliope, ab oriente aestivo pyropum, ab hiberno maria, in medio hecatompylos, arsace, regio nisiaea parthyenes nobilis, ubi alexandropolis a conditore.
necessarium est hoc in loco signare et medorum situm terrarumque faciem circumagere ad persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur. namque media, ab occasu transversa oblique parthiae occurrens, utraque regna praecludit. habet ergo ipsa ab ortu caspios et parthos, a meridie sittacenen et susianen, persida, ab occasu adiabenen, ab septentrione armeniam. persae rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus persicus vocatur. regio ibi maritima ceribobus; qua vero ipsa subit ad medos, climax megale appellatur locus arduo montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad persepolim, caput regni, dirutam ab alexandro. praeterea habet in extremis finibus laodiceam ab antiocho conditam. inde ad orientem magi optinent phrasargida castellum, in quo cyri sepulchrum; est et horum ecbatana oppidum, translatum ab dario rege ad montes. inter parthos et arianos excurrunt paraetaceni. his gentibus et euphrate inferiora regna cluduntur. reliqua dicemus a mesopotamia, excepto mucrone eius arabumque populis in priore dictis volumine.
mesopotamia tota assyriorum fuit, vicatim dispersa praeter babylona et ninum. macedones eam in urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter iam dicta habet seleuciam, laodiceam, artemitam; item in arabum gente qui orroei vocantur et mardani antiochiam, quae a praefecto mesopotamiae nicanore condita arabis vocatur. iunguntur his arabes introrsus eldamari, supra quos ad pallacontam flumen bura oppidum, salmani et masei arabes; gordyaeis vero iuncti azoni, per quos zerbis fluvius in tigrim cadit, azonis silices montani et orontes, quorum ad occidentem oppidum gaugamela, item suae in rupibus. supra silicas sitrae, per quos lycus ex armenia fertur; ab sitris ad hibernum exortum azochis oppidum, mox in campestribus oppida diospege, polytelia, stratonicea, anthemus. in vicinia euphratis nicephorion, quod diximus, alexander iussit condi propter loci opportunitatem. dicta est et in zeugmate apamea, ex qua orientem petentes excipit oppidum caphrena munitum, quondam stadiorum lxx amplitudine et satraparum regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem redactum. durant, ut fuere, thebata et, ductu pompei magni terminus romani imperi, oruros, a zeugmate [l] cc. sunt qui tradunt euphraten gobaris praefecti opere diductum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu babylona infestaret, ab assyriis vero universis appellatum narmalchan, quod significat regium flumen. qua dirivatur, oppidum fuit agranis e maximis, quod diruere persae. babylon, chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua pars mesopotamiae assyriaeque babylonia appellata est, [lx] p. amplexa ii muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo euphrate, mirabili opere utroque. durat adhuc ibi iovis beli templum; inventor hic fuit sideralis scientiae. cetero ad solitudinem rediit exhausta vicinitate seleuc
iae, ob id conditae a nicatore intra xl lapidem in confluente euphratis fossa perducti atque tigris, quae tamen babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae [dc] esse, situm vero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhauriendam ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in chalonitide condidere parthi, quod nunc caput est regnorum, et postquam nihil proficiebatur, nuper vologesus rex aliud oppidum vologesocertam in vicino condidit. sunt etiamnum in mesopotamia oppida hipparenum, chaldaeorum doctrina et hoc, sicut babylon, iuxta fluvium narragam qui cadit in narragam, unde civitati nomen. muros hipparenorum persae diruere. orcheni quoque, tertia chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his notitae et orothophanitae et gnesiochartae.