Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 294
euphrate navigari babylonem e persico mari [ccccxii] p. tradunt nearchus et onesicritus; qui vero postea scripsere, ad seleuciam [ccccxl]; iuba a babylone characen [clxxv] d. fluere aliqui ultra babylona continuo alveo, prius quam distrahitur ad rigua, [lxxxvii], universo autem cursu [30xii]30 p. inconstantiam mensurae diversitas auctorum facit, cum persae quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent. ubi desiit alveo munire, ad confinium characis accedente tractu, statim infestant attali latrones, arabum gens, ultra quos scenitae, ambitu vero euphratis nomades arabiae usque ad deserta syriae, unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines palmyrenas relinquentem. seleucia abest a capite mesopotamiae euphrate navigantibus [30xi]30 [xxv] p., a mari rubro, si tigri navigetur, [cccxx], a zeugmate [dccxxiiii], zeugma ab seleucia syriae ad nostrum litus [clxxv]. haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria, parthici vero regni [dccccxliiii].
est etiamnum oppidum mesopotamiae in ripa tigris circa confluentes, quod vocant digbam. sed et de tigri ipso dixisse conveniat.
oritur in regione armeniae maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen elegosine est; ipsi qua tardior fluit diglito; unde concitatur, a celeritate tigris incipit vocari: ita appellant medi sagittam. influit in lacum aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e tigri pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et colore dissimilis transvectusque occurrente tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus vocatur zoaranda; eundem esse manifestum, quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui thospites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post [xxii] p. circa nymphaeum redditur. tam vicinum arsaniae fluere eum in regione arrhene claudius caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur leviorque arsanias innatet mmmm ferme spatio, mox divisus in euphraten mergatur. tigris autem, ex armenia acceptis fluminibus claris parthenia ac nicephorione, arabas orroeos adiabenosque disterminans et quam diximus mesopotamiam faciens, lustratis montibus gordyaeorum circa apameam mesenes oppidum, citra seleuciam babyloniam [cxxv] p. divisus in alveos duos, altero meridiem ac seleuciam petit mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos cauchas secat. ubi remeavere aquae, pasitigris appellatur, postea recipit ex media choaspen atque, ut diximus, inter seleuciam et ctesiphontem vectus in lacus chaldaicos se fundit eosque [lxii] p. amplitudine implet; mox vasto alveo profusus dextra characis oppidi infertur mari persico [x] p. ore. inter duorum amnium ostia [xxv] p. fuere, ut alii tradunt, [vii], utroque navigabili. sed longo tempore euphraten praeclusere orcheni et accolae agros rigantes, nec nisi per tigrim defertur in mare.
proxima tigri regio parapotamia appellatur. in ea dictum est de mesene; oppidum eius dabitha. cui iungitur chalonitis cum ctesiphonte, non palmetis modo, verum et olea pomisque arbusta. ad eam pervenit zagrus mons, ex armenia inter medos adiabenosque veniens supra paraetacenen et persida. chalonitis abest a perside [ccclxxx] p.; tantum a caspio mari et a syria abesse conpendio itineris aliqui tradunt. inter has gentes atque mesenen sittacene est, eadem arbelitis et palaestine dicta. oppidum eius sittace graecorum, ab ortu et sabdata, ab occasu autem antiochia inter duo flumina tigrim et tornadotum, item apamea, cui nomen antiochus matris suae inposuit; tigri circumfunditur haec, dividitur archoo. infra est susiane, in qua vetus regia persarum susa, a dario hystaspis filio condita; abest ab seleucia babylonia [ccccl] p., tantundem ab ecbatanis medorum per montem carbantum. in septentrionali tigris alveo oppidum est barbitace; abest a susis cxxxv p. ibi mortalium soli auri miro odio contrahunt id defodiuntque, ne cui sit in usu. susianis ad orientem versus iunguntur oxii latrones et mizaeorum xl populi, liberae feritatis. supra eos parent parthis mardi et saitae ii qui praetenduntur supra elymaida, quam persidi in ora iunximus. susa a persico mari absunt [ccl] p. qua subiit ad eam classis alexandri pasitigri, vicus ad lacum chaldaicum vocatur aple, unde susa navigatione [lxii] d p. absunt. susianis ab oriente proximi sunt cossiaei, supra cossiaeos ad septentrionem massabatene sub monte cambalido, qui est caucasi ramus, inde mollissimo transitu in bactros.
susianen ab elymaide disterminat amnis eulaeus, ortus in medis modicoque spatio cuniculo conditus ac rursus exortus et per massabatenen lapsus. circumit arcem susorum ac dianae templum augustissimum illis gentibus, et ipse in magna caerimonia, siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. recipit amnes hedyphon praeter asylum persarum venientem, adunam ex susianis. oppidum iuxta eum magoa, a charace [xv] p.; quidam hoc in extrema susiane ponunt solitudinibus proximum. infra eulaeum elymais est in ora iuncta persidi, a flumine orati ad characem [ccxl] p. oppida eius seleucia et sostrate, adposita monti chasiro. oram, quae praeiacet, minorum syrtium vice diximus inaccessam caeno, plurimum limi deferentibus brixa et ortacia amnibus, madente et ipsa elymaide in tantum, ut nullus sit nisi circuitu eius ad persidem aditus. infestatur et serpentibus, quos flumina deportant. pars eius maxime invia characene vocatur ab oppido arabiae claudente regna ea, de quo dicemus exposita prius m. agrippae sententia. namque is mediam et parthiam et persidem ab oriente indo, ab occidente tigri, a septentrione tauro caucasio, a meridie rubro mari terminatas patere in longitudinem [30xiii]30 [xx] p., in latitudinem [dcccxl] prodidit, praeterea per se mesopotamiam, ab oriente tigri, ab occasu euphrate, a septentrione tauro, a meridie mari persico inclusam, longitudine [dccc] p., latitudine [ccclx].
charax, oppidum persici sinus intimum, a quo arabia eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra tigrim, laeva eulaeum, [ii] p. laxitate. conditum est primum ab alexandro magno, colonis ex urbe regia durine, quae tum interiit, deductis, militum inutilibus ibi relictis; alexandriam appellari iusserat pagumque pellaeum a patria sua, quem proprie macedonum fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterumque infestatum spaosines sagdodonaci filius, rex finitimorum arabum, quem iuba satrapen antiochi fuisse falso tradit, oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudinem [vi] p., in latitudinem paulo minus. prius fuit a litore stadiis x - maritimum etiam vipsania porticus habet - , iuba vero prodente [l] p.; nunc abesse a litore [cxx] legati arabum nostrique negotiatores, qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte plus aut celerius profecere terrae fluminibus invectae. magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non repercussas. hoc in loco genitum esse dionysium, terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orientem praemiserit Divus Augustus ituro in armeniam ad parthicas arabicasque res maiore filio, non me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac tamen parte arma romana sequi placet nobis iubamque regem, ad eundem gaium caesarem scriptis voluminibus de eadem expeditione arabica.
arabia, gentium nulli postferenda amplitudine, longissime a monte amano e regione ciliciae commagenesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum deductis illo a tigrane magno, sponte vero ad mare nostrum litusque aegyptium, ut docuimus, nec non et in media syriae ad libanum montem penetrantibus nubaeis, quibus iunguntur ramisi, dein teranei, dein patami. ipsa vero paeninsula arabia, inter duo maria rubrum persicumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem italiae mari circumfusa, in eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec quoque in illo situ felix. populos eius a nostro mari usque ad palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc inde peragemus.
nomadas infestatoresque chaldaeorum scenitae, ut diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati, quae ciliciis metantur ubi libuit. deinde nabataei oppidum incolunt, petram nomine, in convalle paulo minus [ii] p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne interfluente. abest ab gaza oppido litoris nostri [dc], a sinu persico [cxxxv]. huc convenit utrumque bivium, eorum qui ex syria palmyram petiere et eorum qui a gaza venerunt. a petra incoluere omani ad characen usque, oppidis quondam claris ab samiramide conditis abaesamide et soractia; nunc sunt solitudines. deinde est oppidum quod characenorum regi pare
t in pasitigris ripa, forat nomine, in quod a petra conveniunt, characenque inde [xii] p. secundo aestu navigant, e parthico autem regno navigantibus vicus teredon. infra confluentem euphratis et tigris laeva fluminis chaldaei optinent, dextra nomades scenitae. quidam et alia duo oppida longis intervallis tigri praenavigari tradunt, barbatiam, mox dumatham, quod abesse a petra dierum x navigatione. nostri negotiatores dicunt characenorum regi parere et apameam, sitam ubi restagnatio euphratis cum tigri confluat; itaque molientes incursionem parthos operibus obiectis inundatione arceri.
nunc a charace dicemus oram, epiphani primum exquisitam. locus ubi euphratis ostium fuit, flumen salsum, promunturium caldone, voragini similius quam mari aestuarium per [l] orae, flumen achenum, deserta [c] p. usque ad insulam icarum, sinus capeus, quem accolunt gaulopes et gattaei, sinus gerrhaicus, oppidum gerrha, [v] p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus. a litore [l] regio attene, ex adverso tylos insula, totidem milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a promunturio eius [xii] d p. ultra magnas aspici insulas tradunt, ad quas non sit perventum; huius ambitum [cxii] d p., a perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. insula ascliae, gentes nochaeti, zurazi, borgodi, catharraei, nomades, flumen cynos. ultra navigationem inconpertam ab eo latere propter scopulos tradit iuba praetermissa mentione oppidi omanorum batrasavaves et omanae, quod priores celebrem portum carmaniae fecere, item homnae et attanae, quae nunc oppida maxime celebrari a persico mari nostri negotiatores dicunt. a flumine canis, ut iuba, mons adusto similis, gentes epimaranitae, mox ichthyophagi, insula deserta, gentes bathymi ... eblythaei montes, insula omoemus, portus mochorbae, insulae etaxalos, inchobriche, gens cadaei, insulae sine nominibus multae, celebres vero isura, rhinnea et proxima, in qua scriptae sunt stelae lapideae litteris incognitis, coboea portus, bragae insulae desertae, gens taludaei, dabanegoris regio, mons orsa cum portu, sinus duatas, insulae multae, mons tricoryphos, regio chardaleon, insulae solanades, cachina, item ichthyophagorum. dein clari, litus mamaeum, ubi auri metalla, regio canauna, gentes apitami, casani, insula devade, fons coralis, carphati, insulae alaea, amnamethus, gens darae, insulae chelonitis, ichthyophagon multae, odanda deserta, basa, multae sabaeorum. flumina thanar, amnum, insulae doricae, fontes daulotos, dora, insulae pteros, labatanis, coboris, sambrachate et oppidum eodem nomine in continente. a meridie insulae multae, maxima camari, flumen musecros, portus laupas, scenitae sabaei, insulae multae, emporium eorum acila, ex quo in indiam navigatur, regio amithoscatta, damnia, mizi maiores et minores, drymatina, macae; horum promunturium contra carmaniam distat [l] p. mira res ibi traditur; numenium, ab antiocho rege mesenae praepositum, ibi vicisse eodem die classe aestuque reverso iterum equitatu contra persas dimicantem et gemina tropaea eodem in loco iovi ac neptuno statuisse. insula in alto obiacet ogyris, clara erythra rege ibi sepulto; distat a continente [cxxv] p., circumitur [cxii] d. nec minus altera clara in azanio mari dioscuridu, distans a syagro extumo promunturio [cclxxx]. reliqui in continente a noto etiamnum autaridae, in montes viii dierum transitus, gens larendani et catabani, gebbanitae pluribus oppidis, sed maximis nagia et thomna, templorum lxv; haec est amplitudinis significatio. promunturium, a quo ad continentem trogodytarum [l], thoani, actaei, chatramotitae, tonabaei, antiadalaei, lexianae, agraei, cerbani, sabaei, arabum propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida eorum in rubro litore merme, marma, corolia, sabbatha; intus oppida nascus, cardava, carnus et, quo merces odorum deferunt, thomala. pars eorum atramitae, quorum caput sabota lx templa muris includens; regia tamen est omnium marebbata. sinum optinent [xciiii], refertum insulis odoriferis. atramitis in mediterraneo iunguntur minaei. mare accolunt et aelamitae oppido eiusdem nominis, iis iuncti chaculatae, oppidum sibi, quod graeci apaten vocant, arsi, codani, vadaei oppido magno, barasasaei, lechieni, sygaros insula, quam canes non intrant expositique circa litora errando moriuntur. sinus intimus, in quo laeanitae, qui nomen ei dedere; regia eorum agra et in sinu laeana vel, ut alii, aelana: nam et ipsum sinum nostri laeaniticum scripsere, alii aelaniticum, artemidorus alaeniticum, iuba leaniticum. circuitus arabiae a charace laeana colligere proditur [30xlvii]30 [lxv] p., iuba paulo minus [30xl]30 putat. latissima est a septentrione inter oppida heroum et characem. nam et reliqua mediterranea eius dicantur. nabataeis thimaneos iunxerunt veteres, nunc sunt taveni, suelleni, araceni, arreni oppido in quod negotiatio omnis convenit, hemnatae, avalitae, oppida domata, haegra, thamudaei, oppidum baclanaza, chariattaei, toali, oppidum phodaca, minaei, a rege cretae minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum carmei; oppidum [xiiii] p. maribba, paramalacum, et ipsum non spernendum, item canon. rhadamaei - et horum origo rhadamanthus putatur, frater minois - , homeritae mesala oppido, hamiroei, gedranitae, amphryaei, lysanitae, bachylitae, samnaei, amaitaei oppidis nessa et chenneseri, zamareni oppidis sagiatta, canthace, bacaschami riphearina oppido, quo vocabulo hordeum appellant, autaei, ethravi, cyrei elmataeis oppido, chodae aiathuri in montibus oppido [xxv] p., in quo fons aenuscabales, quod significat camelorum, oppidum ampelome, colonia milesiorum, athrida oppidum, calingi, quorum mariba oppidum significat dominos omnium, oppida pallon, murannimal iuxta flumen, per quod euphraten emergere putant, gentes agraei, ammoni, oppidum athenae, caunaravi, quod significat ditissimos armento, chorranitae, cesani, choani. fuerunt et graeca oppida arethusa, larisa, chalcis, deleta variis bellis.
romana arma solus in eam terram adhuc intulit aelius gallus ex equestri ordine, nam c. caesar Augusti filius prospexit tantum arabiam. gallus oppida diruit, non nominata auctoribus qui ante scripserunt, negranam, nestum, nescam, magusum, caminacum, labaetiam et supra dictam maribam circuitu [vi], item caripetam, quo longissime processit. cetera explorata retulit: nomadas lacte et ferina carne vesci, reliquos vinum ut indos palmis exprimere, oleam sesamae. numerosissimos esse homeritas, minaeis fertiles agros palmetis arbustos, in pecore divitias. cerbanos et agraeos armis praestare, maxime chatramotitas. carreis latissimos et fertilissimos agros, sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis, mellis ceraeque proventu. de odoribus suo dicemus volumine. arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba abraditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa in commerciis aut latrociniis degit. in universum gentes ditissimae, ut apud quas maximae opes romanorum parthorumque subsidant, vendentibus quae e mari aut silvis capiunt nihilque invicem redimentibus.
nunc reliquam oram arabiae contrariam persequemur. timosthenes totum sinum quadridui navigatione in longitudinem taxavit, bidui in latitudinem, angustias [vii] d p.; eratosthenes ab ostio [30xii]30 in quamque partem; artemidorus arabiae latere [30xvii]30 [l], trogodytico vero [30xi]30 [lxxxvii] d p. ptolemaida usque; agrippa [30xvii]30 [xxxii] sine differentia laterum. plerique latitudinem [cccclxxv] prodiderunt, faucesque hiberno orienti obversas alii [iiii], alii [vii] d, alii [xii] patere.
situs autem ita se habet: a sinu laeanitico alter sinus quem arabes aean vocant, in quo heroon oppidum est. fuit et cambysu inter nelos et marchadas, deductis eo aegris exercitus. gens tyro, daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in nilum, qua parte ad delta dictum decurrit, [lxii] d intervallo, quod inter flumen et rubrum mare interest, primus omnium sesostris aegypti rex cogitavit, mox darius persarum, deinde ptolemaeus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum c, altitudine xxx, in longitudinem [xxxvii] d p. usque ad fontes amaros; ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis rubro mari conperto quam terra aegypti. aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur aqua nili, quae sola potus praebet. nihilo minus iter totum terreno frequentatur a mari aegyptio, quod est triplex; unum a pelusio per harenas, in quo, nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura vestigia operiente; alterum ultra casium montem, quod a [lx] p. redit in pelusiacam viam - accolunt arabes autaei - ; tertium a gerrho, quod agipsum vocant, per eosdem arabas [lx] propius, sed asperum montibus et inops aquarum. eae omnes viae arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu carandra a ptolemaeo philadelpho, qui primu
s trogodyticen excussit; amnem qui arsinoen praefluit ptolemaeum appellavit. mox oppidum parvum est aenum - alii pro hoc philoterias scribunt - , deinde sunt asaraei, ex trogodytarum conubiis arabes feri, insulae sapirine, scytala, mox deserta ad myos hormon, ubi fons tatnos, mons aeas, insula iambe, portus multi, berenice oppidum, matris philadelphi nomine, ad quod iter a copto diximus, arabes autaei et gebadaei. trogodytice, quam prisci midoen, alii midioen dixere, mons pentedactylos, insulae stenae dirae aliquot, halonesi non pauciores, cardamine, topazos, quae gemmae nomen dedit. sinus insulis refertus: ex his quae mareu vocantur, aquosae, quae eratonos, sitientes; regum hi praefecti fuere. introrsus candaei, quos ophiophagos vocant, serpentibus vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. iuba, qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc tractu - nisi exemplarium vitium est - berenicen alteram, quae panchrysos cognominata est, et tertiam, quae epi dires, insignem loco: est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces rubri maris [vii] d p. ab arabia distant. insula ibi citis, topazum ferens et ipsa. ultra silvae, ubi ptolemais, a philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id epi theras cognominata, iuxta lacum monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis significata, in qua xlv diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur aliud novi, [dcii] p. intervallo a ptolemaide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi deprehenso, cum indubitata ratione umbrarum eratosthenes mensuram terrae prodere inde conceperit. hinc azanium mare, promunturium quod aliqui hippalum scripsere, lacus mandalum, insula colocasitis et in alto multae, in quibus testudo plurima. oppidum sace, insula daphnidis, oppidum aduliton; aegyptiorum hoc servi profugi a dominis condidere. maximum hic emporium trogodytarum, etiam aethiopum; abest a ptolemaide v dierum navigatione. deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, chelium testudinum, sphingia, mancipia. supra aethiopas aroteras insulae quae aliaeu vocantur, item bacchias et antibacchias et stratioton. hinc in ora aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora mercatores scrutentur, promunturium in quo fons cucios, expetitus navigantibus; ultra isidis portus, decem dierum remigio ab oppido adulitarum distans; in eum trogodytis myrra confertur. insulae ante portum duae pseudopylae vocantur, interiores totidem pylae; in altera stelae lapideae litteris ignotis. ultra sinus avalitu, dein insula diodori et aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum gaza, promunturium et portus mossylites, quo cinnamum devehitur. hucusque sesostris exercitum duxit. aliqui unum aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore baragaza.