Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 396
ab his argenti metalla dicantur, quae sequens insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est alias rubra, alias cineracea. excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro aut cum vena plumbi - galenam vocant - , quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. et eodem opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem innatat superne, ut oleum aquis. reperitur in omnibus paene provinciis, sed in hispania pulcherrimum, id quoque in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una inventa vena est, non procul invenitur alia. hoc quidem et in omni fere materia, unde metalla graeci videntur dixisse. mirum, adhuc per hispanias ab Hannibale inchoatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus habent, ex quis baebelo appellatur hodie, qui ccc pondo Hannibali subministravit in dies, ad md passus iam cavato monte, per quod spatium aquitani stantes noctibus diebusque egerunt aquas lucernarum mensura amnemque faciunt. argenti vena in summo reperta crudaria appellatur. finis antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil quaerebatur. nuper inventa aeris vena infra alumen nullam finem spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus animalibus, sed maxime canibus. - aurum argentumque quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras praeduci plerique mirantur.
est et lapis in iis venis, cuius vomica liquoris aeterni argentum vivum appellatur. venenum rerum omnium est perrumpitque vasa permanans tabe dira. omnia ei innatant praeter aurum; id unum ad se trahit. ideo et optime purgat, ceteras eius sordes expuens crebro iactatu fictilibus in vasis. ita vitiis eiectis ut et ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas sudoris vice defluens purum relinquit aurum. ergo et cum aera inaurentur, sublitum bratteis pertinacissime retinet, verum pallore detegit simplices aut praetenues bratteas. quapropter id furtum quaerentes ovi liquore candido usum eum adulteravere, mox et hydrargyro, de quo dicemus suo loco. et alias argentum vivum non largum inventu est.
in isdem argenti metallis invenitur, ut proprie dicatur, spumae lapis candidae nitentisque, non tamen tralucentis; stimi appellant, alii stibi, alii alabastrum, aliqui larbasim. duo eius genera, mas ac femina. magis probant feminam, horridior est mas scabriorque et minus ponderosus minusque radians et harenosior, femina contra nitet, friabilis fissurisque, non globis, dehiscens.
vis eius adstringere ac refrigerare, principalis autem circa oculos, namque ideo etiam plerique platyophthalmon id appellavere, quoniam in calliblepharis mulierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum exulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma argenti cerussaque et cera. uritur autem offis bubuli fimi circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte teriturque in mortariis admixta aqua pluvia; ac subinde turbidum transfunditur in aereum vas emundatum nitro. faex eius intellegitur plumbosissima, quae subsedit in mortario abiciturque. dein vas, in quod turbida transfusa sint, opertum linteo per noctem relinquitur et postero die quidquid innatet effunditur spongeave tollitur. quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus necessarius est, ne plumbum fiat. quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe. alii tritum in aqua triplici linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit, transfundunt, quidquid subsidat colligentes. emplastris quoque et collyriis miscent.
scoriam in argento graeci vocant helcysma. vis eius adstringere et refrigerare corpora, ac remedio est addita emplastris ut molybdaena, de qua dicemus in plumbo, cicatricibus maxime glutinandis, et contra tenesmos dysenteriasque infusa clysteribus cum myrteo oleo. addunt et in medicamenta, quae vocant liparas, ad excrescentia ulcerum aut ex attritu facta aut in capite manantia.
fit in isdem metallis et quae vocatur spuma argenti. genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens quam argyritim, tertia quam molybditim. et plerumque omnes hi colores in isdem tubulis inveniuntur. probatissima est attica, proxima hispaniensis. chrysitis ex vena ipsa fit, argyritis ex argento, molybditis e plumbi ipsius fusura - quae fit puteolis - et inde habet nomen. omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino defluens in inferiorem et ex eo sublata vericulis ferreis atque in ipsa flamma convoluta vericulo, ut sit modici ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fervescentis et futurae materiae spuma. distat a scoria quo potest spuma a faece distare: alterum purgantis se materiae, alterum purgatae vitium est. quidam duo genera faciunt spumae, quae vocant scirerytida et peumenen, tertium molybdaenam in plumbo dicendam. spuma, ut sit utilis, iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem anulorum. ita accensa follibus ad separandos carbones cineremque abluitur aceto aut vino simulque restinguitur. quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in linteolis tritico et hordeo novis, donec ea purgentur. postea vi diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida et, cum dies desinat, calida, addito sale fossili in libram spumae obolo. novissimo die dein condunt in plumbeo vase. alii cum faba candida et tisana cocunt siccantque sole, alii in lana candida cum faba, donec lanam non denigret. tunc salem fossilem adiciunt subinde aqua mutata siccantque diebus xl calidissimis aestatis. nec non in ventre suillo in aqua coquunt exemptamque nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta aqua abluant. usus eius ad collyria et cuti mulierum cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum capillum. vis autem siccare, mollire, refrigerare, temperate purgare, explere ulcera, tumores lenire; talibusque emplastris additur et liparis supra dictis. ignes etiam sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones cum myrtis et cera.
in argentariis metallis invenitur minium quoque, et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quondam apud romanos non solum maximae, sed etiam sacrae. enumerat auctores verrius, quibus credere necesse sit iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini solitam triumphantiumque corpora; sic camillum triumphasse; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae triumphalis et a censoribus in primis iovem miniandum locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et hodie id expeti constat aethiopum populis totosque eo tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. quapropter diligentius persequemur omnia de eo.
theophrastus lxxxx annis ante praxibulum atheniensium magistratum - quod tempus exit in urbis nostrae cccxlviiii annum - tradit inventum minium a callia atheniense initio sperante aurum excoqui posse harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem eius, reperiri autem iam tum in hispania, sed durum et harenosum, item apud colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum vero supra ephesum cilbianis agris harena cocci colorem habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum.
auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim troianis temporibus rubrica in honore erat homero teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta picturasque rarus. milton vocant graeci miniumque cinnabarim. unde natus error inscitia nominum. sic enim appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis medicamentisque utilissima est. at, hercules, medici, quia cinnabarim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse paulo mox docebimus.
cinnabari veteres quae etiam nunc vocant monochromata pingebant. pinxerunt et ephesio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. praeterea utrumque nimis acre existimabatur. ideo transiere ad rubricam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinnabaris adulteratur sanguine caprino aut sorvis tritis. pretium sincerae nummi l.
iuba minium nasci et in carmania tradit, timagenes et in aethiopia, sed neutro ex loco invehitur ad nos nec fere aliunde quam ex hispania, celeberrimo sisaponensi regione in baetica miniario metallo vectigalibus populi romani, nullius rei dilige
ntiore custodia. non licet ibi perficere id, excoctique romam adfertur vena signata, ad bina milia fere pondo annua, romae autem lavatur, in vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet hs lxx in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda societati. namque est alterum genus omnibus fere argentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argentum vivum appellavimus - is enim et ipse in argentum excoquitur - , sed ex aliis simul repertis. steriles etiam plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur minium in officinis sociorum, et vilius syrico. quonam modo syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. sidit autem in aqua constatque furantibus. sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem splendor in parietibus sentit plumbaginem. quamquam hoc robigo quaedam metalli est. sisaponensibus autem miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum, deprehendi. inlito solis atque lunae contactus inimicus. remedium, ut pariete siccato cera punica cum oleo liquefacta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora nitescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem trahant et tamen super illas spectent. minium in voluminum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras vel in muro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit.
ex secundario invenit vita et hydrargyrum in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. fit autem duobus modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex aceto aut patinis fictilibus inpositum ferrea concha, calice coopertum, argilla superinlita, dein sub patinis accenso follibus continuis igni atque ita calici sudore deterso, qui fit argenti colore et aquae liquore. idem guttis dividi facilis et lubrico umore confluere. quod cum venenum esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito capiti ventrive sanguinem sisti, dum ne qua penetret in viscera ac volnus attingat. aliter utendum non equidem censeam.
hydrargyro argentum inauratur solum nunc prope, cum et in aerea simili modo duci debeat. sed eadem fraus, quae in omni parte vitae ingeniosissima est, viliorem excogitavit materiam, ut docuimus.
auri argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus inveniri nisi in flumine tmolo, ut auctor est theophrastus, nunc vero passim. alii heraclium, alii lydium vocant. sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis binasque latitudinis non excedentes. quod a sole fuit in iis, melius quam quod a terra. his coticulis periti cum e vena ut lima rapuerunt experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scripulari differentia, mirabili ratione non fallente.
argenti duae differentiae. vatillis ferreis candentibus ramento inposito, quod candidum permaneat, probatur. proxima bonitas rufo, nulla nigro. sed experimento quoque fraus intervenit. servatis in urina virorum vatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur candoremque mentitur. est aliquod experimentum politi et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat. lamnas duci in speciem vitri non nisi ex optimo posse creditum. fuerat id integrum, sed id quoque iam fraude corrumpitur.
est natura mira imagines reddendi, quod repercusso ae+re atque in oculos regesto fieri convenit. eadem vi sic in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa dilatatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum interest, repercussum illum excipiat an respuat. quin etiam pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat. excogitantur et monstrifica, ut in templo zmyrnae dicata. id evenit figura materiae. plurimum refert concava sint et poculi modo an parmae threcidicae, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an infesta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras; neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant brundisina, stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus fecit pasiteles magni pompei aetate. nuper credi coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito aversis.
tinguit aegyptus argentum, ut in vasis anubim suum spectet, pingitque, non caelat, argentum. unde transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiae aeris cyprii tenuissimi, quod coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; conflantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati luteo, ut tamen aceto et creta deteratur.
miscuit denario triumvir antonius ferrum, miscent aera falsae monetae, alii et ponderi subtrahunt, cum sit iustum lxxxiiii e libris signari. igitur ars facta denarios probare, tam iucunda plebei lege, ut mario gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. mirumque, in hac artium sola vitia discuntur et falsi denarii spectatur exemplar pluribusque veris denariis adulterinus emitur.
non erat apud antiquos numerus ultra centum milia; itaque et hodie multiplicantur haec, ut decies centena aut saepius dicantur. faenus hoc fecit nummusque percussus, et sic quoque aes alienum etiam nunc appellatur. postea divites cognominati, dummodo notum sit eum, qui primus hoc cognomen acceperit, decoxisse creditoribus suis. ex eadem gente M. Crassus negabat locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. in agris hs [30mm]30 possedit quiritium post sullam divitissimus, nec fuit satis nisi totum parthorum usurpasset aurum; atque ut memoriam quidem opum occupaverit - iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem - : multos postea cognovimus servitute liberatos opulentiores, pariterque tres claudii principatu paulo ante callistum, pallantem, narcissum. atque ut hi omittantur, tamquam adhuc rerum potiantur, c. asinio gallo c. marcio censorino cos. a. d. vi kal. febr. c. caecilius c. l. isidorus testamento suo edixit, quamvis multa bello civili perdidisset, tamen relinquere servorum [iiii] cxvi, iuga boum [iii] dc, reliqui pecoris [cclvii], in numerato hs [30dc]30, funerari se iussit hs [30x]30. congerant excedentes numerum opes, quota tamen portio erunt ptolemaei, quem Varro tradit pompeio res gerente circa iudaeam octona milia equitum sua pecunia toleravisse, mille convivas totidem aureis potoriis, mutantem ea vasa cum ferculis, saginasse! quota vero ille ipse - neque enim de regibus loquor - portio fuerit Pythis bithyni, qui platanum auream vitemque nobiles illas dario regi donavit, xerxis copias, hoc est [30vii]30 [lxxxviii] hominum, excepit epulo, stipendium quinque mensum frumentumque pollicitus, ut e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus saltem concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet croeso regi! quae, malum, amentia est id in vita cupere, quod aut et servis contigerit aut ne in regibus quidem invenerit finem!
populus r. stipem spargere coepit sp. postumio q. marcio cos.; tanta abundantia pecuniae erat, ut eam conferret l. scipioni, ex qua is ludos fecit. nam quod agrippae menenio sextantes aeris in funus contulit, honoris id necessitatisque propter paupertatem agrippae, non largitionis esse duxerim.
vasa ex argento mire inconstantia humani ingenii variat nullum genus officinae diu probando. nunc furniana, nunc clodiana, nunc gratiana - etenim tabernas mensis adoptamus - , nunc anaglypta asperitatemque exciso circa liniarum picturas quaerimus, iam vero et mensas repositoriis inponimus ad sustinenda opsonia, interradimus alia, ut quam plurimum lima perdiderit. vasa cocinaria ex argento fieri calvus orator quiritat; at nos carrucas argento caelare invenimus, nostraque aetate poppaea coniunx neronis principis soleas delicatioribus iumentis suis ex auro quoque induere iussit.
triginta duo libras argenti africanus sequens heredi reliquit idemque, cum de poenis triumpharet, [iiii] ccclxx pondo transtulit. hoc argenti tota carthago habuit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu victa! numantia quidem deleta idem africanus in triumpho militibus #1108 vii dedit. o viros illo imperatore
dignos, quibus hoc satis fuit! frater eius allobrogicus primus omnium pondo mille habuit, at drusus livius in tribunatu plebei x. nam propter quinque pondo notatum a censoribus triumphalem senem fabulosum iam videtur, item catum aelium, cum legati aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus adissent, missa ab iis vasa argentea non accepisse neque aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo pocula, quae l. paulus socer ei ob virtutem devicto perseo rege donavisset. invenimus legatos carthaginiensium dixisse nullos hominum inter sese benignius vivere quam romanos. eodem enim argento apud omnes cenitavisse ipsos. at, hercules, pompeium paulinum, arelatensis equitis romani filium paternaque gente pellitum, [xii] pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gentibus oppositum scimus; lectos vero iam pridem mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia. quibus argentum addidisse primus traditur carvilius pollio eques romanus, non ut operiret aut deliaca specie faceret, sed punicana; eadem et aureos fecit, nec multo post argentei deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit bellum civile sullanum.
paulo enim ante haec factae sunt lances e centenis libris argenti, quas tunc super cl numero fuisse romae constat multosque ob eas proscriptos dolo concupiscentium. erubescant annales, qui bellum civile illud talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. claudii principatu servus eius drusilianus nomine rotundus, dispensator hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit, cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat, et comites eius octo ad ccl libras, quaeso, ut quam multi eas conservi eius inferrent, aut quibus cenantibus cornelius nepos tradit ante sullae victoriam duo tantum triclinia romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua memoria coeptum. fenestella, qui obiit novissimo tiberii caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum venisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec multo maiora quam mensas fuisse, se quidem puero quadrata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse, mox additum argentum in angulos lineasque per commissuras, tympana vero se iuvene appellata, tum a stateris et lances, quas antiqui magides vocaverant.