Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 397
nec copia argenti tantum furit vita, sed valdius paene manipretiis, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. delphinos quinis milibus sestertium in libras emptos c. gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos scyphos mentoris artificis manu caelatos hs [c], confessus tamen est numquam iis uti propter verecundiam ausum. scimus eundem hs [vi] in singulas libras vasa empta habuisse. asia primum devicta luxuriam misit in italiam, siquidem l. scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo mille et cccc et vasorum aureorum pondo md anno conditae urbis dlxv. at eadem asia donata multo etiam gravius adflixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas attalo rege mortuo fuit. tum enim haec emendi romae in auctionibus regiis verecundia exempta est urbis anno dcxxii, mediis lvii annis erudita civitate amare etiam, non solum admirari, opulentiam externam, inmenso et achaicae victoriae momento ad inpellendos mores, quae et ipsa in hoc intervallo anno urbis dcviii parta signa et tabulas pictas invexit. ne quid deesset, pariter quoque luxuria nata est et carthago sublata, ita congruentibus fatis, ut et liberet amplecti vitia et liceret. petiere et dignationem hinc aliqui veterum. c. marius post victoriam cimbricam cantharis potasse liberi patris exemplo traditur, ille arator arpinas et manipularis imperator.
argenti usum in statuas primum Divi Augusti temporum adulatione transisse falso existimatur. iam enim triumpho magni pompei reperimus translatam pharnacis, qui primus regnavit in ponto, argenteam statuam, item mithridatis eupatoris et currus aureos argenteosque. argentum succedit aliquando et auro luxu feminarum plebis compedes sibi facientium, quas induere aureas mos tritior vetet. vidimus et ipsi arellium fuscum motum equestri ordine ob insignem calumniam, cum celebritatem adsectarentur adulescentium scholae, argenteos anulos habentem. et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore etiam fastidito caelentur argento, vaginae catellis, baltea lamnis crepitent, iam vero paedagogia in transitu virilitatis custodiantur argento, feminae laventur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris serviat videret haec fabricius et stratas argento mulierum balineas ita, ut vestigio locus non sit, cum viris lavantium! fabricius, qui bellicos imperatores plus quam pateram et salinum habere ex argento vetabat, videret hinc dona fortium fieri aut in haec frangi! heu mores, fabrici nos pudet!
mirum auro caelando neminem inclaruisse, argento multos. maxime tamen laudatus est mentor, de quo supra diximus. quattuor paria ab eo omnino facta sunt, ac iam nullum extare dicitur ephesiae dianae templi aut capitolini incendiis. Varro se et aereum signum eius habuisse scribit. proximi ab eo in admiratione acragas et boe+thus et mys fuere. exstant omnium opera hodie in insula rhodiorum, boe+thi apud lindiam minervam, acragantis in templo liberi patris in ipsa rhodo centauros bacchasque caelati scyphi, myos in eadem aede silenos et cupidines. acragantis et venatio in scyphis magnam famam habuit. post hos celebratus est calamis, et antipatro qui satyrum in phiala gravatum somno conlocavisse verius quam caelasse dictus est ... , stratonicus mox cyzicenus, Tauriscus. item ariston et eunicus mitylenaei laudantur et hecataeus et circa pompei magni aetatem pasiteles, posidonius ephesius hedys, thracides, qui proelia armatosque caelavit, zopyrus, qui areopagitas et iudicium orestis in duobus scyphis hs [30xii]30 aestimatis. fuit et pytheas, cuius ii unciae #1108 [x] venierunt: ulixes et diomedes erant in phialae emblemate palladium subripientes. fecit idem et cocos magiriscia appellatos parvolis potoriis et e quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit et teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis caelaturis sic, ne figura discerni possit, auctoritas constet. - (argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, sicut in mediterraneis hispaniae.) -
in argenti et auri metallis nascuntur etiamnum pigmenta, sil et caeruleum. sil proprie limus est. optimum ex eo quod atticum vocatur, pretium in pondo libras #1108 ii; proximum marmorosum dimidio attici pretio. tertium genus est pressum, quod alii scyricum vocant, ex insula scyro, iam et ex achaia, quo utuntur ad picturae umbras, pretium in libras hs bini; dupondiis vero detractis quod lucidum vocant, e gallia veniens. hoc autem et attico ad lumina utuntur, ad abacos non nisi marmoroso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis. effoditur et ad xx ab urbe lapidem in montibus; postea uritur pressum appellantibus qui adulterant. sed esse falsum exustumque, amaritudine apparet et quoniam resolutum in pulverem est. sile pingere instituere primi polygnotus et micon, attico dumtaxat. secuta aetas hoc ad lumina usa est, ad umbras autem scyrico et lydio. lydium sardibus emebatur, quod nunc omittunt.
caeruleum harena est. huius genera tria fuere antiquitus: aegyptium maxime probatur; scythicum mox diluitur facile et, cum teritur, in quattuor colores mutatur, candidiorem nigrioremve et crassiorem tenuioremve; praefertur huic etiamnum cyprium. accessit his puteolanum et hispaniense, harena ibi confici coepta. tinguitur autem omne et in sua coquitur herba bibitque sucum. reliqua confectura eadem quae chrysocollae.
ex caeruleo fit quod vocatur lomentum, perficitur id lavando terendoque. hoc est caeruleo candidius. pretia eius #1108 x in libras, caerulei #1108 viii. usus in creta; calcis inpatiens. nuper accessit et vestorianum, ab auctore appellatum. fit ex aegyptii levissima parte; pretium eius in libras #1108 i. idem et puteolani usus, praeterque ad fenestras; cylon vocant. - non pridem adportari et indicum coeptum est, cuius pretium #1108 vii. ratio in pictura ad incisuras, hoc est umbras dividendas ab lumine. - est et vilissimum genus lomenti, quod tritum vocant, quinis assibus aestimatum.
caerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret; fraus viola arida decocta in aqua sucoque per linteum expresso in cretam eretriam. vis in medicina ut purget ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis. teritur autem difficillime. - sil in medendo leniter mordet adstringitque et explet ulcera. uritur in fictilibus, ut prosit.
pretia rerum, quae usquam posuimus, non ignoramus alia aliis locis esse et omnibus paene mutari annis, prout navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut aliquis praevalens manceps annonam flagellet, non obliti demetrium a tota seplasia neronis principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerumque erant romae, ut exprimeretur auctoritas rerum.
LIBER XXXIV
proxime dicantur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium, immo vero ante argentum ac paene etiam ante aurum corinthio, stipis quoque auctoritas, ut diximus. hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, obaerati, aere diruti. docuimus quamdiu populus romanus aere tantum signato usus esset: et alia re vetustas aequalem urbi auctoritatem eius declarat, a rege numa collegio tertio aerarium fabrum instituto.
vena quo dictum est modo foditur ignique perficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean, celebri trans maria et quondam in campania, nunc et in bergomatium agro extrema parte italiae; ferunt nuper etiam in germania provincia repertum. fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant in cypro, ubi prima aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit sallustianum in ceutronum alpino tractu, non longi et ipsum aevi, successitque ei livianum in gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico Divi Augusti, hoc a coniuge. velocis defectus livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in marianum conversa, quod et cordubense dicitur. hoc a liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, cyprio suo assibus contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet.
reliqua genera cura constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat - ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent - , adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat.
ex illa autem antiqua gloria
corinthium maxime laudatur. hoc casus miscuit corintho, cum caperetur, incensa, mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe cum tradatur non alia de causa verrem, quem m. cicero damnaverat, proscriptum cum eo ab antonio, quoniam corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius; et hoc paucis docebo. corinthus capta est olympiadis clviii anno tertio, nostrae urbis dcviii, cum ante haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie corinthia appellant. quapropter ad coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum corinthia, quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu. eius tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est; at fortuna temperatur in simulacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a corinthio, longe tamen ante aegineticum atque deliacum, quae diu optinuere principatum.
antiquissima aeris gloria deliaco fuit, mercatus in delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. tricliniorum pedibus fulcrisque ibi prima aeris nobilitas, pervenit deinde et ad deum simulacra effigiemque hominum et aliorum animalium.
proxima laus aeginetico fuit, insula et ipsa eo, nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est romae. hoc erit exemplar aeginetici aeris, deliaci autem iuppiter in capitolio in iovis tonantis aede. illo aere Myron usus est, hoc polycletus, aequales atque condiscipuli; sic aemulatio et in materia fuit.
privatim aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut tarentum scapos. in iis ergo iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit theonis iussu praeconis clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id gegania hs [l]. eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam mummi victoria corinthum quidem diruit, sed e compluribus achaiae oppidis simul aera dispersit.
prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere factitavere. invenio et a cn. octavio, qui de perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum flaminium, quae corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, vestae quoque aedem ipsam syracusana superficie tegi placuisse. syracusana sunt in pantheo capita columnarum a m. agrippa posita. quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. camillo inter crimina obiecit spurius carvilius quaestor, ostia quod aerata haberet in domo. nam triclinia aerata abacosque et monopodia cn. manlium asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis dlxvii, l. piso auctor est, antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere factitavere et cortinas tripodum, nomine et delphicas, quoniam donis maxime apollini delphico dicabantur. placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo apollinis palatini quod alexander magnus thebarum expugnatione captum in cyme dicaverat eidem deo.
transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies deorum. romae simulacrum ex aere factum cereri primum reperio ex peculio sp. cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit. transiit et a diis ad hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse auro integere. hoc nescio an romanum fuerit inventum; certe etiam nomen non habet vetustum. effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum victoria maximeque olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant. athenienses nescio an primis omnium harmodio et aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc actum est eodem anno, quo et romae reges pulsi. excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis factum atque in atriis: honos clientium instituit sic colere patronos.
togatae effigies antiquitus ita dicabantur. placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gymnasiis exemplaribus; quas achilleas vocant. graeca res nihil velare, at contra romana ac militaris thoraces addere. caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. nam lupercorum habitu tam noviciae sunt quam quae nuper prodiere paenulis indutae. mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. notatum ab auctoribus et l. accium poetam in camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. equestres utique statuae romanam celebrationem habent, orto sine dubio a graecis exemplo. sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati in iis, qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi a Divo Augusto seiuges, sicut elephanti.
non vetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum, sicuti c. maenio, qui devicerat priscos latinos, quibus ex foedere tertias praedae populus romanus praestabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis antiatibus fixerat anno urbis ccccxvi, item c. duillio, qui primus navalem triumphum egit de poenis, quae est etiam nunc in foro, item l. minucio praefecto annonae extra portam trigeminam unciaria stipe conlata - nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat - , praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et atti navi statua fuit ante curiam - basis eius conflagravit curia incensa p. clodii funere - ; fuit et hermodori ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. alia causa, alia auctoritas m. horati coclitis statuae - quae durat hodieque - , cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam sextus pacuius taurus aed. pl. restituit; duae quas m. messalla. primas putarem has et atti navi, positas aetate tarquinii prisci, ni regum antecedentium essent in capitolio, ex iis romuli et tatii sine tunica, sicut et camilli in rostris. et ante aedem castorum fuit q. marci tremuli equestris togata, qui samnites bis devicerat captaque anagnia populum stipendio liberaverat. inter antiquissimas sunt et tulli cloeli, l. rosci, sp. nauti, c. fulcini in rostris, a fidenatibus in legatione interfectorum. hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et p. iunio, ti. coruncanio, qui ab teuta illyriorum regina interfecti erant. non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec videlicet mensura honorata tunc erat. non praeteribo et cn. octavium ob unum sc. verbum. hic regem antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit “quam oculatissimo loco,” eaque est in rostris. invenitur statua decreta et taraciae gaiae sive fufetiae virgini vestali, “ut poneretur ubi vellet,” quod adiectum non minus honoris habet quam feminae esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium verbis: “quod campum tiberinum gratificata esset ea populo.” invenio et pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bello samniti apollo pythius iussisset fortissimo graiae gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec sulla dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato pythagoran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quemquam utroque themistocli.
columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales, quod et arcus significant novici
o invento. primus tamen honos coepit a graecis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam phalereo demetrio athenis, siquidem ccclx statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox laceravere. statuerunt et romae in omnibus vicis tribus mario gratidiano, ut diximus, easdemque subvertere sullae introitu.
pedestres sine dubio romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam cum coclitis publice dicatam crediderim - atto enim ac sibyllae tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est - , nisi cloeliae quoque piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a porsina in honorem eius. e diverso annius fetialis equestrem, quae fuerit contra iovis statoris aedem in vestibulo superbi domus, valeriae fuisse, publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui porsinae mittebantur, interemptis tarquinii insidiis.
l. piso prodidit m. aemilio c. popilio iterum cos. a censoribus p. cornelio scipione m. popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes praeter eas, quae populi aut senatus sententia statutae essent, eam vero, quam apud aedem telluris statuisset sibi sp. cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem providebant illi viri. exstant catonis in censura vociferationes mulieribus statuas romanis in provinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus romae quoque ponerentur, sicuti corneliae gracchorum matri, quae fuit africani prioris filia. sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in metelli publica porticu, quae statua nunc est in octaviae operibus. - publice autem ab exteris posita est romae c. aelio tr. pl. lege perlata in sthennium stallium lucanum, qui thurinos bis infestaverat. ob id aelium thurini statua et corona aurea donarunt. iidem postea fabricium donavere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita receptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.