Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 409

by Pliny the Elder


  et peractis omnibus, quae constant ingenio arte naturam faciente, succurrit mirari nihil paene non igni perfici. accipit harenas, ex quibus aliubi vitrum, aliubi argentum, aliubi minium, aliubi plumbi genera, aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. igni lapides in aes solvuntur, igni ferrum gignitur ac domatur, igni aurum perficitur, igni cremato lapide caementa in tectis ligantur. alia saepius uri prodest, eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis, quando ipse carbo vires habere incipit restinctus atque interisse creditus maioris fit virtutis. inmensa, inproba rerum naturae portio et in qua dubium sit, plura absumat an pariat.

  est et ipsis ignibus medica vis. pestilentiae, quae obscuratione solis contrahitur, ignes si fiant, multifariam auxiliari certum est. empedocles et hippocrates id demonstravere diversis locis. “ad convolsa interiora viscera aut contusa,” M. Varro — ipsis enim verbis eius utar— “pyxis sit,” inquit, “focus. inde enim cinis lixivus potus medetur. licet videre gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione.” quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consulares nuper absumptos indicavimus, querneus carbo tritus cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac iam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque cinere.

  non praeteribo et unum foci exemplum romanis litteris clarum: tarquinio prisco regnante tradunt repente in foco eius comparuisse genitale e cinere masculi sexus eamque, quae insederat ibi, tanaquilis reginae ancillam ocresiam captivam consurrexisse gravidam. ita servium tullium natum, qui regno successit. inde et in regia cubanti ei puero caput arsisse, creditumque laris familiaris filium. ob id compitalia ludos laribus primum instituisse.

  LIBER XXXVII

  ut nihil instituto operi desit, gemmae supersunt et in artum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla parte mirabilior. tantum tribuunt varietati, coloribus, materiae, decori, violare etiam signis, quae causa gemmarum est, quasdam nefas ducentes, aliquas vero extra pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum contemplationem satis sit una aliqua gemma. quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. fabulae primordium a rupe caucasi tradunt, promethei vinculorum interpretatione fatali, primumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.

  his initiis coepit auctoritas in tantum amorem elata, ut polycrati samio, insularum ac litorum tyranno, felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse qui felix erat, satis piamenti in unius gemmae voluntario damno videretur, si cum fortunae volubilitate paria fecisset, planeque ab invidia eius abunde se redimi putaret, si hoc unum doluisset, adsiduo gaudio lassus. ergo provectus navigio in altum anulum mersit. at illum piscis, eximia magnitudine regi natus, escae vice raptum, ut faceret ostentum, in culina domino rursus fortunae insidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam fuisse constat, ostenduntque romae, si credimus, in concordiae delubro cornu aureo augustae dono inclusam et novissimum prope locum praelatis multis optinentem.

  post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, pyrrhi illius, qui adversus romanos bellum gessit. namque habuisse dicitur achaten, in qua novem musae et apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae sponte ita discurrentibus maculis, ut musis quoque singulis sua redderentur insignia. nec deinde alia, quae tradatur magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores, praeterquam ismenian choraulen multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in cypro sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta amymone, iussisse numerari et, cum duo relati essent, “male, hercules, factum” dixisse, “multum enim detractum gemmae dignitati.” hic videtur instituisse, ut omnes musicae artis hac quoque ostentatione censerentur, veluti dionysodorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque non par videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit: nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas traditur, sed nulla peritia electas. et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis adversus istos, qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere:

  polycratis gemma, quae demonstratur, intacta inlibataque est; ismeniae aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. confirmat hanc eandem opinionem edictum alexandri magni, quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab pyrgotele, non dubie clarissimo artis eius. post eum apollonides et cronius in gloria fuere quique Divi Augusti imaginem simillime expressit, qua postea principes signant, dioscurides. sulla dictator traditione iugurthae semper signavit. est apud auctores et intercatiensem illum, cuius patrem scipio aemilianus ex provocatione interfecerat, pugnae effigie eius signasse, volgato stilonis praeconini sale, quidnam fuisse facturum, si scipio a patre eius interemptus fuisset. Divus Augustus inter initia sphinge signavit. duas in matris anulis eas indiscretae similitudinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso signavere amici epistulas et edicta, quae ratio temporum nomine eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium, aenigmata adferre eam sphingem. quippe etiam maecenatis rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat. Augustus postea ad devitanda convicia sphingis alexandri magni imagine signavit.

  gemmas plures primus omnium romae habuit - quod peregrino appellant nomine dactyliothecam — privignus sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, donec pompeius magnus eam, quae mithridatis regis fuerat, inter dona in capitolio dicaret, ut Varro aliique aetatis eius auctores confirmant, multum praelata Scauri. hoc exemplo caesar dictator sex dactyliothecas in aede veneris genetricis consecravit, marcellus octavia genitus unam in aede palatini apollinis.

  victoria primum ad margaritas gemmasque mores inclinavit, sicut l. scipionis et cn. manli ad caelatum argentum et vestes attalicas et triclinia aerata, sicut l. mummi ad corinthia et tabulas pictas. id uti planius noscatur, verba ex ipsis pompei triumphorum actis subiciam. ergo tertio triumpho, quem de piratis, asia, ponto gentibusque et regibus in vii volumine operis huius indicatis m. pisone m. messala cos. pr. k. octobres natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor - ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magnitudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in eo fuit luna aurea pondo xxx - , lectos tricliniares tres, vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea tria minervae, martis, apollinis, coronas ex margaritis xxxiii, montem aureum quadratum cum cervis et leonibus et pomis omnis generis circumdata vite aurea, musaeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. erat et imago cn. pompei e margaritis, illo relicino honore grata, illius probi oris venerandique per cunctas gentes, ficta ex margaritis, ita severitate victa et veriore luxuriae triumpho! numquam profecto inter illos viros durasset cognomen magni, si prima victoria sic triumphasset! e margaritis, magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas gerere te fas non sit, fieri tuos voltus sic te pretiosum videri non ergo illa tua similior est imago, quam pyrenaei iugis inposuisti grave profecto, foedum probrum erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera triumphi eius quam virilia! hs [30mm]30 r. p. data, legatis et quaestoribus, qui oras maris defendissent, hs [30m]30, militibus singulis hs sena milia. tolerabiliorem tamen causam fecit c. principis, qui super cetera muliebria soccos induebat e margaritis, aut neronis principis, qui sceptra et personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes. quae enim non luxuria innocentior existimari possit

  eadem victoria primum in urbem myrrhina invexit, primusque pompeius capides et pocula ex eo triumpho capitolino iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino [lxx] hs empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit ... anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius nerone exposita occuparent theatr
um peculiare trans tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum pompeiano proludit, etiam neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiamque fortunae tamquam alexandri magni corpus in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat. t. petronius consularis moriturus invidia neronis, ut mensam eius exheredaret, trullam myrrhinam hs [ccc] emptam fregit; sed nero, ut par erat principem, vicit omnes hs [30x]30 capidem unam parando. memoranda res tanti imperatorem patremque patriae bibisse!

  oriens myrrhina mittit. inveniuntur ibi pluribus locis nec insignibus, maxime parthici regni, praecipua tamen in carmania. umorem sub terra putant calore densari. amplitudine numquam parvos excedunt abacos, crassitudine raro quanta dicta sunt potoria. splendor est iis sine viribus nitorque verius quam splendor. sed in pretio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque et tertium ex utroque, ignescente veluti per transitum coloris purpura aut rubescente lacteo. sunt qui maxime in iis laudent extremitates et quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. iam aliis maculae pingues placent - tralucere quicquam aut pallere vitium est - itemque sales verrucaeque non eminentes, sed, ut in corpore etiam, plerumque sessiles. aliqua et in odore commendatio est.

  contraria huic causa crystallum facit, gelu vehementiore concreto. non aliubi certe reperitur quam ubi maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum est, unde nomen graeci dedere. oriens et hanc mittit, quoniam indicae nulla praefertur. nascitur et in asia, vilissima circa alabanda et orthosiam finitimisque, item in cypro, sed laudata in europa alpium iugis. iuba auctor est et in quadam insula rubri maris ante arabiam sita nasci, quae necron vocetur, et in ea, quae iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam a pythagora ptolemaei praefecto; cornelius bocchus et in lusitania perquam mirandi ponderis in ammaeensibus iugis, depressis ad libramentum aquae puteis. hoc mirum, quod xenocrates ephesius tradit, aratro in asia et cypro excitari; non enim reperiri in terreno nec nisi inter cautes creditum fuerat. similius veri est, quod idem xenocrates tradit, et torrentibus saepe deportari. sudines negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci. quod certum est, non reperitur in aquosis, quamquam in regione praegelida, vel si ad vada usque glacientur amnes. e caelesti umore puraque nive id fieri necesse est; ideo caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur. quare nascatur sexangulis lateribus, non facile ratio iniri potest, eo magis quod neque in mucronibus eadem species est et ita absolutus laterum levor est, ut nulla id arte possit aequari.

  magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam in capitolio livia Augusti dicaverat, librarum circiter cl. xenocrates idem auctor est vas amphorale visum, et aliqui ex india sextariorum quattuor. - (nos liquido adfirmare possumus in cautibus alpium nasci adeo inviis plerumque, ut fune pendentes eam extrahant.) - peritis signa et indicia nota sunt. infestantur plurimis vitiis, scabro ferumine, maculosa nube, occulta aliquando vomica, praeduro fragilique centro, item sale appellato. est et rufa aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile. hoc artifices caelatura occultant. quae vero sine vitio sint, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei coloris, sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere est. invenio apud medicos, quae sint urenda corporum, non aliter utilius uri putari quam crystallina pila adversis opposita solis radiis. alius et in his furor, hs centum quinquaginta milibus trullam unam non ante multos annos mercata matre familias nec divite. nero amissarum rerum nuntio accepto duos calices crystallinos in suprema ira fregit inlisos. haec fuit ultio saeculum suum punientis, ne quis alius iis biberet. fragmenta sarciri nullo modo queunt. mire his ad similitudinem accessere vitrea, sed prodigii modo, ut suum pretium auxerint, crystalli non deminuerint.

  proximum locum in deliciis, feminarum tamen adhuc tantum, sucina optinent, eandemque omnia haec quam gemmae auctoritatem; sane priora illa aliquis de causis, crystallina frigido potu, myrrhina utroque; in sucinis causam ne deliciae quidem adhuc excogitare potuerunt.

  occasio est vanitatis graecorum detegendae: legentes modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. phae+thontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores populos lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta eridanum amnem, quem padum vocavimus, electrum appellatum, quoniam sol vocitatus sit elector, plurimi poe+tae dixere primique, ut arbitror, aeschylus, philoxenus, euripides, nicander, satyrus. quod esse falsum italiae testimonio patet. diligentiores eorum electridas insulas in mari hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam cursu padi devehi posset. nam quod aeschylus in hiberia hoc est in hispania eridanum esse dixit eundemque appellari rhodanum, euripides rursus et Apollonius in hadriatico litore confluere rhodanum et padum, faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta ignorantia orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in extremis hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae canis ortu hanc effunderent cummim. theophrastus effodi in liguria dixit, chares vero phae+thontem in aethiopia Ἅμμωνος νήσῳ obisse, ibi et delubrum eius esse atque oraculum electrumque gigni. philemon fossile esse et in scythia erui duobus locis, candidum atque cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod appellaretur sualiternicum. demostratus lyncurium vocat et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fulvum et igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id dicere langurium et esse in italia bestias languros. zenothemis langas vocat easdem et circa padum iis vitam adsignat, sudines arborem, quae gignat in liguria, vocari lynca. in eadem sententia et metrodorus fuit. sotacus credidit in brittannia petris effluere, quas electridas vocavit, pytheas guionibus, germaniae genti, accoli aestuarium oceani metuonidis nomine spatio stadiorum sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam abalum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisque teutonis vendere. huic et timaeus credidit, sed insulam basiliam vocavit. philemon negavit flammam ab electro reddi. nicias solis radiorum sucum intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores in terram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani deinde aestibus in germanorum litora eici. in aegypto nasci simili modo - vocari sacal - , item in india gratiusque et ipso ture esse indis; in syria quoque feminas verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleasque et vestium fimbrias rapiat. theochrestus oceano id exaestuante ad pyrenaei promunturia adpelli, quod et xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivitque adhuc. asarubas tradit iuxta atlanticum mare esse lacum cephisida, quem mauri vocent electrum. hunc sole excalfactum e limo reddere electrum fluitans. mnaseas africae locum sicyonem appellat et crathin amnem in oceanum effluentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas et penelopas vocat, vivere; ibi nasci ratione eadem qua supra dictum est. theomenes syrtim iuxta magnam hortum hesperidon esse et stagnum electrum, ibi arbores populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi autem ab virginibus hesperidum. ctesias in indis flumen esse hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona eum ferre; fluere a septentrione in exortivum oceanum iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus. arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione significetur praedulcis suavitas. mithridates in carmaniae litoribus insulam esse, quam vocari seritam, cedri genere silvosam, inde defluere in petras. xenocrates non sucinum tantum in italia, sed et thium vocari, a scythis vero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in numidia ex limo gigni. super omnes est sophocles poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas ei cothurni sit, praeterea vitae fama alias principi loco genito athenis et rebus gestis et exercitu ducto. hic ultra indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium meleagrum deflentium. quod credidisse eum aut sperasse aliis persuaderi posse quis non miretur quamve pueritiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a graecia, ubi meleager periit, ploratum adierint indos quid ergo non multa aeque fabulosa produnt poetae sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa hominum contemptio est et intoleranda mendaciorum inpunitas.

 
; certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum glaesariam appellatam, germanico caesare res ibi gerente classibus, austeraviam a barbaris dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari, cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado. arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a germanis in pannoniam maxime provinciam, et inde veneti primum, quos enetos graeci vocaverunt, famam rei fecere proximique pannoniae et agentes circa mare hadriaticum. pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et faucium vitiis, varie genere aquarum iuxta alpis infestante guttura hominum. dc m p. fere a carnunto pannoniae abesse litus id germaniae, ex quo invehitur, percognitum nuper, vivitque eques r. ad id comparandum missus ab iuliano curante gladiatorium munus neronis principis. qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia invecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero et libitina totusque unius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset e sucino. maximum pondus is glaebae attulit xiii librarum. nasci et in india certum est. archelaus, qui regnavit in cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.

 

‹ Prev