Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 411

by Pliny the Elder


  est et anthracitis appellata, in thesprotia fossilis, carbonibus similis. falsum arbitror quod et in liguria nasci prodiderunt, nisi forte tunc nascebantur. esse in iis et praecinctas candida vena tradunt. harum igneus color ut superiorum, sed peculiare quod tactu velut intermortuae extinguntur, contra aquis perfusae exardescunt.

  cognata est et sandastros, proxima natura eius, quam aliqui garamanticam vocant. nascitur in indis loco eiusdem nominis. gignitur et in arabia ad meridiem versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis optentus stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in corpore, numquam in cute. accedit et religio narrata siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque dispositione ac numero stellantur, ob id chaldaeis in caerimoniis habitae. et hic mares austeritas distinguat et quidam vigor adposita tinguens; indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allucens magis quam accendens. sunt qui praeferant arabicas indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant. ismenias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob id magno venire. sunt qui has sandrisitas vocent. inter omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere. - adfert aliquando errorem similitudo nominis sandaresi. nicander sandaserion vocat, alii sandareson, quidam vero hanc sandastrum, illam sandaresum, in india nascentem illam quoque et loci nomen custodientem, mali colore aut olei viridis, omnibus inprobatam.

  ex eodem genere ardentium est lychnis appellata a lucernarum adsensu, tum praecipuae gratiae. nascitur circa orthosiam totaque caria ac vicinis locis, sed probatissima in indis. quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam bonitate quae similis esset iovis appellatis floribus. et alias invenio differentias: unam quae purpuram radiet, alteram quae coccum; has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere. - hoc idem et carchedonia facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. nascitur apud nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino. inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, carthaginem quondam deportabantur. archelaus et in aegypto circa thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti carboni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata invenio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae resistunt partemque in signo cerae tenent.

  e diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum sardibus reperta est; laudatissimae circa babylona. cum lapicidinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc metallum apud persas defecisse tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in paro et asso; in india trium generum: rubrae et quas pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt. indicae perlucent, crassiores sunt arabicae. inveniuntur et circa leucada epiri et in aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior - hac certe apud menandrum et philemonem fabulae superbiunt - , nec ullae tralucentium tardius subfusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore. damnantur ex iis melleae ac validius testaceae.

  egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e virenti genere et, cum primum reperta est, praelatae omnibus. accidit in arabiae insula, quae cytis vocabatur, in quam devenerant trogodytae praedones fame et tempestate fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruerent topazon. haec archelai sententia est. iuba topazum insulam in rubro mari a continenti stadiis ccc abesse dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin enim trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum inportatam berenicae reginae, quae fuit mater sequentis ptolemaei, ab philone praefecto; regi mire placuisse et inde factam statuam arsinoae ptolemaei uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod arsinoeum cognominabatur. recentissimi auctores et circa thebaidis alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sentit, ceterae naxio et cotibus poliuntur. haec et usu atteritur.

  comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callaina, e viridi pallens. nascitur post aversa indiae apud incolas caucasi montis, hyrcanos, sacas, dahas, amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sincerior praestantiorque multo in carmania, utrobique autem in rupibus inviis et gelidis, oculi figura extuberans leviterque adhaerescens nec ut adnata petris, sed ut adposita. quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. hoc vectigal, hoc gestamen in cervice, digitis gratissimum norunt, hinc census, haec gloria a pueritia deiectum numerum praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas. et venatus quidem callainis talis est. sectura inde formantur, alias faciles. optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat. inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis decent. quae sunt earum pulchriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, viliores constantius repraesentant, neque est imitabilior alia mendacio vitri. sunt qui in arabia inveniri eas dicant in nidis avium, quas melancoryphos vocant.

  viridantium et alia plura sunt genera. vilioris turbae prasius, cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis. praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri quidem et creberrime. - india et has generat et nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare, fallaci. sudines dicit et in sibero atticae flumine nasci. est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae. iuba in aethiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem nilum vocamus, et inde nomen trahere. - non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum custodia quodamque innato contra pericula medicamine. - viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis antiquitatis gloriam retinens. plurimae ferunt eam gentes, smaragdo similem indi, cypros duram glaucoque pingui, persae ae+ri similem, quae ob id vocatur ae+rizusa; talis et caspia est. caerulea est circa thermodontem amnem, in phrygia purpurea et in cappadocia ex purpura caerulea, tristis atque non refulgens. amisos indicae similem mittit, calchedon turbidam. sed minus refert nationes quam bonitates distinguere. optima quae purpurae aliquid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi. singulis graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec erit illa, quae ae+rizusa dicitur. similis est et sardae, imitata et violas. non minus multae species reliquae sunt, sed omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte nec praeter margines quicquam auro amplectente. vitium in iis est et brevis nitor nec longe splendescens et sal et quae ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemmarum nomine his tantum dato quoniam optime signent. totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. ea, quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa linea alba media praecingitur et monogrammos vocatur; quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt. - est et onychi iuncta quae iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et stellata rutilis punctis. est et sali megarico similis et velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine xvi unciarum vidimus formatam inde effigiem neronis thoracatam.

  reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima scythica, dein cypria, postremo aegyptia. adulteratur maxime tinctura, idque in gloria est regum aegypti; adscribitur et qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet. - caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. optimae apud medos, nusquam tamen perlucidae. praeterea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris. quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.

&
nbsp; alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendunt. principatum amethysti tenent indicae, sed in arabiae quoque parte, quae finitima syriae petra vocatur, et in armenia minore et aegypto et galatia reperiuntur, sordidissimae autem vilissimaeque in thaso et cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini colorem accedens, priusquam eum degustet, in violam desinat fulgor, alii quia sit quiddam in purpura illa non ex toto igneum, sed in vini colorem deficiens. perlucent autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles. indica absolutum phoenices purpurae colorem habet. ad hanc tinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem. alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem indi socon vocant, talemque gemmam socondion. dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis in contermino arabiae, gentis nomine. quartum genus colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit albicante purpurae defectu. hoc minime probatur, quando praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbunculo refulgens quidam leniter in purpura roseus nitor. tales aliqui malunt paederotas vocare, alii anterotas, multi veneris genam. magorum vanitas ebrietati eas resistere promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere veneficiis, iam vero quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia promisere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani arbitror.

  multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen colore descendens. differentia haec est, quod ille emicans in amethysto fulgor violaceus diluitur hyacintho primoque aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore. - hyacinthos aethiopia mittit et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. praeferuntur his indicae et, si variae non sint, tibarenae. deterrimae autem arabicae, quoniam turbidae sunt et variae, fulgoris interpellati nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe refertae. optimae sunt quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. hae funda includuntur perspicuae, ceteris subicitur aurichalcum, tametsi exiere iam de gemmarum usu. - appellantur aliquae et chryselectroe, in colorem electri declinantes, matutino tamen tantum aspectu. ponticas deprehendit levitas. quaedam durae sunt ac rufae, quaedam molles, sordidae. bocchus auctor est et in hispania repertas et quo in loco crystallum dixit ad libramentum aquae puteis defossis erui, chrysolithon xii pondo a se visam. - fiunt et leucochrysi interveniente candida vena. sunt et in hoc genere capniae. sunt et vitreis similes, velut croco fulgentes; vitro adulterantur, ut visu discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in vitreis. in eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum sincero melle tralucente. has india fert, quamquam in duritia fragiles, non ingratas. eadem et xuthon parit, plebeiam sibi gemmam.

  candidarum dux est paederos, quamquam quaeri potest, in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa in vocabulo facta sit. sed tamen et suum genus expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidam crystallum viridis suo modo ae+r simulque purpurae et quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed purpura coronatus. madere videtur et singulis his et pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest iucunda suavitate oculis. haec laudatissima est in indis, apud quos sangenon vocatur, proxima in aegypto, ubi syenites, tertia in arabia, verum scabra, tum pontica, quae mollius radiat, thasia, et ipsa mollior, et galatica et thracia et cypria. vitia earum languor aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.

  proxima candicantium est asteria. principatum habet proprietate naturae, quod inclusam lucem pupilla quadam continet. hanc transfundit cum inclinatione velut intus ambulantem alio atque alio loco reddens. eadem contraria soli regerit candicantes radios in modum stellae, unde nomen invenit. difficiles in india natae ad caelandum. praeferuntur carmanicae.

  similiter candida est quae vocatur astrion, crystallo propinqua, in india nascens et in patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini similem. celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in magicis artibus zoroastren cecinisse produnt. - astolon sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut solem.

  est inter candidas et quae ceraunia vocatur, fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris caerulei, in carmania nascens. zenothemis fatetur albam esse, sed habere intus stellam coruscantem; fieri et hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per aliquot dies concipere stellam eam, quae post totidem menses relanguescat. sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque similes eas esse securibus. ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulos vocari; quae vero longae sint, ceraunias. faciunt et aliam raram admodum, magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inveniatur quam in loco fulmine icto.

  proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditur in quadam insula rubri maris, quae distat a berenice urbe [lx] p., cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admirationem sui augens. sexangulam esse ut crystallum constat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant; optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus. est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc orus crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in perside. - similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur leros, alba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum.

  expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum ordinem explicabimus.

  achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est, reperta primum in sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris, excellens amplitudine, numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachates, cerachates, smaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet, corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in creta. quae et sacra appellatur. quidam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse. quod in siculis utique crediderim, quoniam primo eius provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in india inventae contra eadem pollent, magnis et aliis miraculis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum etiam. essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest oculis. sitim quoque sedant in os additae. phrygiae viridia non habent. thebis aegyptiis repertae carent rubentibus venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae. eadem auctoritas et cypriis. sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et in trachinia circa oetam et in parnaso et in lesbo et in messene similes limitum floribus et in rhodo. aliae apud magos differentiae sunt in iis: quae leoninis pellibus similes reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. in persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras, flumina sisti - argumentum esse, si in ferventes cortinas additae refrigerent - , sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus faciat minii.

  acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem, si credimus, solvit. - alabastritis nascitur in alabastro aegypti et in syriae damasco cand
ore interstincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur. - alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus milonem crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt. - androdamas argenti nitorem habet ut adamas, quadratis semper tessellis similis. magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant. - antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes auxiliari eam magi volunt. - arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc putant contra dolores nervorum prodesse habentibus. - aromatitis et ipsa in arabia invenitur, sed et in aegypto circa philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata. - asbestos in arcadiae montibus nascitur coloris ferrei. - aspisatim democritus in arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in nido arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum ... contra lymphatum habentibus. - atizoen in india et persidis acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam magis regem constituentibus. - augitis non alia videtur multis esse quam callaina.

 

‹ Prev