by Terence
{Ph.} eho an id suscenses nunc illi? {Ge.} artificem probum!
{De.} egon illi non suscenseam? ipsum gestio 260
dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
{Ph.} atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.
{De.} ecce autem similia omnia! omnes congruont:
unum quom noris omnis noris. {Ph.} haud itast. 265
{De.} hic in noxast, ille ad defendundam causam adest;
quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.
{Ge.} probe horum facta inprudens depinxit senex.
{De.} nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.
{Ph.} si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, 270
ex qua re minu’ r
non causam dico quin quod meritu’ sit ferat.
sed siqui’ forte malitia fretus sua
insidias nostrae fecit adulescentiae
ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum, 275
qui saepe propter invidiam adimunt diviti
aut propter misericordiam addunt pauperi?
{Ge.} ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
{De.} an quisquam iudex est qui possit noscere
tua iusta, ubi tute verbum non respondeas, 280
ita ut ille fecit? {Ph.} functus adulescentulist
officium liberali’: postquam ad iudices
ventumst, non potuit cogitata proloqui;
ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
{Ge.} laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem? 285
ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. {De.} oh
bone custos, salve, columen vero familiae,
quoi commendavi filium hinc abiens meum.
{Ge.} iamdudum te omnis nos accusare audio
inmerito et me omnium horunc inmeritissimo. 290
nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
servom hominem causam orare leges non sinunt
neque testimoni dictiost. {De.} mitto omnia;
do istuc “inprudens timuit adulescens”; sino
“tu servo’s”; verum si cognata est maxume, 295
non f
dotem dareti’, quaereret alium virum.
qua ratione inopem potiu’ ducebat domum?
{Ge.} non ratio, verum argentum deerat. {De.} sumeret
alicunde. {Ge.} alicunde? nil est dictu facilius. 300
{De.} postremo si nullo alio pacto, fenore.
{Ge.} hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet
te vivo. {De.} non, non sic futurumst: non potest.
egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
nil suave meritumst. hominem conmonstrarier 305
mihi istum volo aut ubi habitet demonstrarier.
{Ge.} nemp’ Phormionem? {De.} istum patronum mulieris.
{Ge.} iam faxo hic aderit. {De.} Antipho ubi nunc est? {Ge.} foris.
{De.} abi, Phaedria,
recta via quidem — illuc. {Ge.} nempe ad Pamphilam. 310
{De.} ego d
devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi
amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,
ut ne inparatu’ sim si veniat Phormio
Phormio Geta
{Ph.} Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? {Ge.} admodum. 315
{Ph.} Phanium relictam solam? {Ge.} sic. {Ph.} et iratum senem?
{Ge.} oppido. {Ph.} ad te summa solum, Phormio, rerum redit:
tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere.
{Ge.} obsecro te. {Ph.} si rogabit . . {Ge.} in te spes est. {Ph.} eccere
quid si reddet? {Ge.} tu inpulisti. {Ph.} sic opinor. {Ge.} subveni. 320
{Ph.} cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.
{Ge.} quid ages? {Ph.} quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis?
{Ge.} o vir forti’s atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,
vereor, ne istaec fortitudo in nervom erumpat denique. {Ph.} ah 325
non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.
quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.
cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
{Ge.} qui istuc? {Ph.} quia non rete accipitri tennitur neque miluo, 330
qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,
quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:
mihi sciunt nil esse. dices “ducent damnatum domum”:
alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea sententia, 335
pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
{Ge.} non potest sati’ pro merito ab illo tibi referri gratia.
{Ph.} immo enim nemo sati’ pro merito gratiam regi refert.
ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,
otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur! 340
dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,
prior bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.
{Ge.} quid istuc verbist? {Ph.} ubi tu dubites quid sumas potissimum.
haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum? 345
{Ge.} senex adest: vide quid agas: prima coitiost acerrima.
si
Demipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta
{De.} Enumquam quoiquam contumeliosius
audisti’ factam iniuriam quam haec est mihi?
adeste quaeso. {Ge.} iratus est. {Ph.} quin tu hoc age: 350
iam ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,
negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam? {Ge.} negat.
{Ph.} neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? {Ge.} negat.
{De.} ipsum esse opinor de quo agebam: sequimini. 355
{Ph.} nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? {Ge.} negat.
{Ph.} quia egens relictast misera, ignoratur parens,
neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.
{Ge.} si erum insimulabi’ malitiae male audies.
{De.} o audaciam! etiam me ultro accusatum advenit? 360
{Ph.} nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,
si illum minu’ norat; quippe homo iam grandior,
pauper, quoi opera vita erat, ruri fere
se continebat; ibi agrum de nostro patre
colendum habebat. saepe interea mihi senex 365
narrabat se hunc neglegere cognatum suom:
at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.
{Ge.} videas te atque illum ut narras! {Ph.} in’ malam crucem?
nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis
ob hanc inimicitias caperem in vostram familiam, 370
quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.
{Ge.} pergin ero absenti male loqui, inpurissime?
{Ph.} dignum autem hoc illost. {Ge.}
{Ge.} bonorum extortor, legum contortor! {De.} Geta.
{Ph.} responde. {Ge.} quis homost? ehem. {De.} tace. {Ge.} absenti tibi 375
te indignas seque dignas contumelias
numquam cessavit dicere hodie. {De.} desine.
adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,
si tibi placere potis est, mi ut respondeas:
quem amicum tuom ais f
et qui cognatum me sibi esse diceret.
{Ph.} proinde expiscare quasi non nosses. {De.} nossem? {Ph.} ita.
{De.} ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
{Ph.} eho tu, sobrinum tuom non noras? {De.} enicas.
dic nomen. {Ph.} nomen? maxume. {De.} quid nunc taces? 385
{Ph.} perii hercle, nomen perdidi. {De.} [hem] quid ais? {Ph.} (Geta,
si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem
non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.
{De.} ego autem tempto? {Ge.} (Stilpo.) {Ph.} atque adeo quid mea?
Stilpost. {De.} quem dixti? {Ph.} Stilponem inquam noveras. 390
{De.} neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit
quisquam istoc nomine. {Ph.} itane? non te horum pudet?
at si talentum rem reliquisset decem,
{De.} di tibi malefaciant! {Ph.} primus esses memoriter
progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens. 395
{De.} ita ut dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
cognata ea esset dicerem: itidem tu face.
cedo qui est cognata? {Ge.} eu noster, recte. heus tu, cave.
{Ph.} dilucide expedivi quibu’ me oportuit
iudicibu’: tum id si falsum fuerat, filius 400
quor non refellit? {De.} filium narras mihi?
quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest.
{Ph.} at tu qui sapiens es magistratus adi
iudicium de
quandoquidem solu’ regnas et soli licet 405
hic de
{De.} etsi mihi facta iniuriast, verum tamen
potius quam litis secter aut quam te audiam,
itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe. 410
{Ph.} hahahae, homo suavi’. {De.} quid est? num iniquom postulo?
an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
{Ph.} itan tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu’ sis,
mercedem dare lex iubet ei atque amittere?
an, ut nequid turpe civis in se admitteret 415
propter egestatem, proxumo iussast dari,
ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
{De.} ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quam ob rem? {Ph.} ohe
“actum” aiunt “ne agas”. {De.} non agam? immo haud desinam
donec perfecero hoc. {Ph.} ineptis. {De.} sine modo. 420
{Ph.} postremo tecum nil r
tuos est damnatu’ gnatu’, non tu; nam tua
praeterierat iam ducendi aetas. {De.} omnia haec
illum putato quae ego nunc dico dicere;
aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo. 425
{Ge.} (iratus est.) {Ph.} tu te idem melius feceris.
{De.} itan es paratu’ facere me advorsum omnia,
infelix? {Ph.} (metuit hic nos, tam etsi sedulo
dissimulat.) {Ge.} (bene habent tibi principia.) {Ph.} quin quod est
ferundum fers? t
ut amici inter nos simus? {De.} egon tuam expetam
amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
{Ph.} si concordabi’ cum illa, habebi’ quae tuam
senectutem oblectet: respice aetatem tuam.
{De.} te oblectet, tibi habe. {Ph.} minue vero iram. {De.} hoc age: 435
sati’ iam verborumst: nisi tu properas mulierem
abducere, ego illam eiciam. dixi, Phormio.
{Ph.} si tu illam attigeri’ secu’ quam dignumst liberam
dicam tibi inpingam grandem. dixi, Demipho.
siquid opu’ fuerit, heus, domo me. {Ge.} intellego. 440
Demipho Geta Hegio Cratinvs Crito
{De.} Quanta me cura et sollicitudine adficit
gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis!
neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam
quid de hac re dicat quidve sit sententiae.
abi, vise redieritne iam an nondum domum. 445
{Ge.} eo. — {De.} videti’ quo in loco res haec siet:
quid ago? dic, Hegio. {He.} ego? Cratinum censeo,
si tibi videtur. {De.} dic, Cratine. {Cra.} mene vis?
{De.} te. {Cra.} ego quae in rem t
sic hoc videtur: quod te absente hic filius 450
egit, restitui in integrum aequomst et bonum,
et id impetrabi’. dixi. {De.} dic nunc, Hegio.
{He.} ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast,
quot homines tot sententiae: suo’ quoique mos.
mihi non videtur quod sit factum legibus 455
rescindi posse; et turpe inceptust. {De.} dic, Crito.
{Cri.} ego amplius deliberandum censeo:
res magnast. {Cra.} numquid nos vis? {De.} fecistis probe:
incertior sum multo quam dudum. — {Ge.} negant
redisse. {De.} frater est exspectandus mihi: 460
is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar.
percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat. —
{Ge.} at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.
sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere.
ACTVS III
Antipho Geta
{An.} Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus: 465
itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse!
alios t
nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres,
nequid propter t
quoi(u)s nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. 470
{Ge.} et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu’ qui abieris.
{An.} te ipsum quaerebam. {Ge.} sed ea causa nihilo mage defecimus.
{An.} loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae?
numquid patri subolet? {Ge.} nil etiam. {An.} ecquid sp
nescio. {An.} ah.
{Ge.} nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. {An.} nil fecit novi. 475
{Ge.} tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.
{An.} quid is fecit? {Ge.} confutavit verbis admodum iratum senem.
{An.} eu Phormio! {Ge.} ego quod potui porro. {An.} mi Geta, omnis vos amo.
{Ge.} sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est,
mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. {An.} quid eum? {Ge.} ut 480
aibat,
de ei(u)s consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet.
{An.} quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta!
nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
{Ge.} Phaedria tibi adest. {An.} ubinam? {Ge.} eccum ab s
exit foras.
Phaedria Dorio Antipho Geta
{Ph.} Dorio, 485
audi obsecro . . {Do.} non audio. {Ph.} parumper . . {Do.} quin omitte me.
{Ph.} audi quod dicam. {Do.} at enim taedet iam audire eadem miliens.
{Ph.} at nunc dicam quod lubenter audias. {Do.} loquere, audio.
{Ph.} non queo te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis?
{Do.} mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. {An.} ei, 490
metuo lenonem nequid . . {Ge.} suo suat capiti. idem ego vereor.
{Ph.} nondum mihi credis? {Do.} hariolare. {Ph.} sin fidem do? {Do.} fabulae!
{Ph.} feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. {Do.} logi!
{Ph.} crede mi, gaudebi’ facto: verum hercle hoc est. {Do.} somnium!
{Ph.} experire: non est longum. {Do.} cantilenam
{Ph.} tu mihi cognatu’, tu parens, tu amicu’, tu . . {Do.} garri modo.
{Ph.} adeon ingenio esse duro te atque inexorabili
ut neque misericordia neque precibu’ molliri queas!
{Do.} adeon te esse incogitantem atque inpudentem, Phaedria,
me ut phaleratis ducas dictis et meam ductes gratiis! 5
00
{An.} miseritumst. {Ph.} ei, veris vincor! {Ge.} quam uterquest similis sui!
{Ph.} neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine,
tum hoc esse mihi obiectum malum! {An.} ah quid istuc est autem, Phaedria?
{Ph.} o fortunatissime Antipho. {An.} egone? {Ph.} quoi quod amas domist.
neque cum huiu’ modi umquam [tibi] usu’ venit ut conflictares malo. 505
{An.} mihin domist? immo, id quod aiunt, auribu’ teneo lupum;
nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio.
{Do.} ipsum istuc mihi in hoc est. {An.} heia ne parum leno sies.
numquid hic confecit? {Ph.} hicine? quod homo inhumanissimus,
Pamphilam m
{Ph.} vendidit. {Do.} quam indignum facinus, ancillam aere emptam suo!
{Ph.} nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem
triduom hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
si non tum dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
{Do.} optunde. {An.} haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine. 515
idem hoc tibi, quod boni promeritu’ fueris, conduplicaverit.
{Do.} verba istaec sunt. {An.} Pamphilamne hac urbe privari sines?
tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
{Do.} neque ego neque tu. {Ph.} di tibi omnes id quod es dignus duint!
{Do.} ego te compluris advorsum ingenium m
pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec
repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus.
{An.} certe hercle, ego si sati’ commemini, tibi quidem est olim dies,
quam ad dares huic, praestituta. {Ph.} factum. {Do.} num ego istuc nego?
{An.} iam ea praeteriit? {Do.} non, verum haec ei — antecessit. {An.} non 525
pudet
vanitati’? {Do.} minime, dum ob rem. {Ge.} sterculinum! {Ph.} Dorio,
itane tandem facere oportet? {Do.} sic sum: si placeo, utere.
{An.} sicin hunc decipis? {Do.} immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
nam hic me huiu’ modi scibat esse, ego hunc esse aliter credidi:
iste me fefellit, ego isti nihilo sum aliter ac fui. 530
sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
miles dare se dixit: si mi prior tu attuleri’, Phaedria,
mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale.
Phaedria Antipho Geta
{Ph.} Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
quoi minu’ nihilost? quod, hic si pote fuisset exorarier 535
triduom hoc, promissum fuerat. {An.} itane hunc patiemur, Geta,