Book Read Free

Complete Works of Terence

Page 47

by Terence


  SOPHRONA NVTRIX

  SENEX (DEMEA seu LACHES)

  (CANTOR)

  PERIOCHA C. SVLPICI APOLLINARIS

  Sororem falso dictitatam Thaidis

  id ipsum ignorans miles advexit Thraso

  ipsique donat. erat haec civis Attica.

  eidem eunuchum, quem emerat, tradi iubet

  Thaidis amator Phaedria ac rus ipse abit

  Thrasoni oratus biduum concederet.

  ephebus frater Phaedriae puellulam

  cum deperiret dono missam Thaidi,

  ornatu eunuchi induitur (suadet Parmeno):

  introiit, vitiat virginem. sed Atticus

  civis repertus frater eius conlocat

  vitiatam ephebo; Phaedriam exorat Thraso.

  PROLOGVS

  Si quisquamst qui placere se studeat bonis

  quam plurimis et minime multos laedere,

  in is poeta hic nomen profitetur suom.

  tum siquis est qui dictum in se inclementius

  existumavit esse, sic existumet 5

  responsum, non dictum esse, quia laesit prior.

  qui bene vortendo et easdem scribendo male

  ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,

  idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,

  atque in Thesauro scripsit causam dicere 10

  prius unde petitur, aurum qua re sit suom,

  quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi

  aut unde in patrium monumentum pervenerit.

  de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet

  “defunctu’ iam sum, nil est quod dicat mihi”: 15

  is ne erret moneo, et desinat lacessere.

  habeo alia multa quae nunc condonabitur,

  quae proferentur post si perget laedere

  ita ut facere instituit. quam nunc acturi sumus

  Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt, 20

  perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.

  magistratu’ quom ibi adesset occeptast agi.

  exclamat furem, non poetam fabulam

  dedisse et nil dedisse verborum tamen:

  Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam; 25

  parasiti personam inde ablatam et militis.

  si id est peccatum, peccatum inprudentiast

  poetae, non quo furtum facere studuerit.

  id ita esse vos iam iudicare poteritis.

  Colax Menandrist: in east parasitus Colax 30

  et miles gloriosus: s se non negat

  personas transtulisse in Eunuchum suam

  ex Graeca; sed eas fabulas factas prius

  Latinas scisse sese id vero pernegat.

  quod si personis isdem huic uti non licet: 35

  qui mage licet currentem servom scribere,

  bonas matronas facere, meretrices malas,

  parasitum edacem, gloriosum militem,

  puerum supponi, falli per servom senem,

  amare odisse suspicari? denique 40

  nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.

  qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere

  quae veteres factitarunt si faciunt novi.

  date operam, cum silentio animum attendite,

  ut pernoscati’ quid sibi Eunuchus velit. 45

  ACTVS I

  Phaedria Parmeno

  I.i

  PH. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem

  quom accersor ultro? an potius ita me comparem

  non perpeti meretricum contumelias?

  exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.

  PA. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius. 50

  verum si incipies neque pertendes gnaviter

  atque, ubi pati non poteri’, quom nemo expetet,

  infecta pace ultro ad eam venies indicans

  te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,

  peristi: eludet ubi te victum senserit. 55

  proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,

  ere: quae res in se neque consilium neque modum

  habet ullum, eam consilio regere non potes.

  in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,

  suspiciones, inimicitiae, indutiae, 60

  bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules

  ratione certa facere, nihilo plus agas

  quam si des operam ut cum ratione insanias.

  et quod nunc tute tecum iratus cogitas

  “egon illam, quae illum, quae me, quae non . . ! sine modo, 65

  mori me malim: sentiet qui vir siem”:

  haec verba una mehercle falsa lacrimula

  quam oculos terendo misere vix vi expresserit,

  restinguet, et te ultro accusabit, et dabis

  ultro supplicium. PH. o indignum facinu’! nunc ego 70

  et illam scelestam esse et me miserum sentio:

  et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,

  vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.

  PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas

  minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas; 75

  et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,

  neque praeter quam quas ipse amor molestias

  habet addas, et illas quas habet recte feras.

  sed ecca ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;

  nam quod nos capere oportet haec intercipit. 80

  Thais Phaedria Parmeno

  I.ii

  TH. Miseram me, vereor ne illud graviu’ Phaedria

  tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,

  quod heri intro missu’ non est. PH. totus, Parmeno,

  tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:

  accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. 85

  TH. quis hic loquitur? ehem tun hic eras, mi Phaedria?

  quid hic stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum

  de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?

  PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores

  aut quia sum apud te primu’. TH. missa istaec face. 90

  PH. quid “missa”? o Thais, Thais, utinam esset mihi

  pars aequa amori’ tecum ac pariter fieret,

  ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet

  aut ego istuc abs te factum nihili penderem!

  TH. ne crucia te obsecro, anime mi, Phaedria. 95

  non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam

  feci; sed ita erat res, faciundum fuit.

  PA. credo, ut fit, misera prae amore exclusti hunc foras.

  TH. sicin agi’, Parmeno? age; sed huc qua gratia

  te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi 100

  hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.

  verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:

  quae vera audivi taceo et contineo optume;

  sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:

  plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. 105

  proin tu, taceri si vis, vera dicito.

  TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.

  PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam

  puellam dono quidam mercator dedit

  ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH. arbitror; 110

  certum non scimu’: matri’ nomen et patris

  dicebat ipsa: patriam et signa cetera

  neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.

  mercator hoc addebat: e praedonibus,

  unde emerat, se audisse abreptam e Sunio. 115

  mater ubi accepit, coepit studiose omnia

  docere, educere, ita ut si esset filia.

  sororem plerique esse credebant meam.

  ego cum illo, quocum tum uno rem habebam hospite,

  abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. 120

  PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. qui istuc? PA. quia

  neque tu uno eras contenta neque solus dedit;

  nam hic quoque bonam magnamque partem ad te att
ulit.

  TH. itast; sed sine me pervenire quo volo.

  interea miles qui me amare occeperat 125

  in Cariamst profectu’; te interea loci

  cognovi. tute scis postilla quam intumum

  habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.

  PH. ne hoc quidem tacebit Parmeno. PA. oh dubiumne id est?

  TH. hoc agite, amabo. mater mea illic mortuast 130

  nuper; eiu’ frater aliquantum ad remst avidior.

  is ubi esse hanc forma videt honesta virginem

  et fidibu’ scire, pretium sperans ilico

  producit, vendit. forte fortuna adfuit

  hic meus amicus: emit m dono mihi 135

  inprudens harum rerum ignaru’que omnium.

  is venit: postquam sensit me tecum quoque

  rem habere, fingit causas ne det sedulo:

  ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi

  apud me, ac non id metuat, ne, ubi acceperim, 140

  sese relinquam, velle se illam mihi dare;

  verum id vereri. sed ego quantum suspicor,

  ad virginem animum adiecit. PH. etiamne amplius?

  TH. nil; nam quaesivi. nunc ego m, mi Phaedria,

  multae sunt causae quam ob rem cupio abducere: 145

  primum quod soror est dicta; praeterea ut suis

  restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem

  neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,

  cupio aliquos parere amicos beneficio meo.

  id amabo adiuta me, quo id fiat facilius: 150

  sine illum priores partis hosce aliquot dies

  apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,

  egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?

  PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.

  PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? “parvola 155

  hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;

  soror dictast; cupio abducere, ut reddam suis”:

  nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:

  ego excludor, ille — recipitur. qua gratia?

  nisi si illum plus amas quam me et istam nunc times 160

  quae advectast ne illum talem praeripiat tibi.

  TH. ego[n] id timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.

  num solus ille dona dat? num ubi meam

  benignitatem sensisti in te claudier?

  nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia 165

  ancillulam, relictis rebus omnibus

  quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,

  quia solae utuntur is reginae; repperi,

  heri minas viginti pro ambobus dedi.

  tamen contemptus abs te haec habui in memoria: 170

  ob haec facta abs te spernor? TH. quid istic, Phaedria?

  quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror

  id fieri posse maxume, verum tamen

  potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.

  PH. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres 175

  “potius quam te inimicum habeam”! si istuc crederem

  sincere dici, quidvis possem perpeti.

  PA. labascit victus uno verbo quam cito!

  TH. ego non ex animo misera dico? quam ioco

  rem voluisti a me tandem, quin perfeceris? 180

  ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom

  saltem ut concedas solum. PH. siquidem biduom:

  verum ne fiant isti viginti dies.

  TH. profecto non plus biduom aut . . PH. “aut” nil moror.

  TH. non fiet: hoc modo sine te exorem. PH. scilicet 185

  faciundumst quod vis. TH. merito te amo, bene facis.

  PH. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.

  ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.

  tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. PA. maxume.

  PH. in hoc biduom, Thais, vale. TH. mi Phaedria, 190

  et tu. numquid vis aliud? PH. egone quid velim?

  cum milite istoc praesens absens ut sies;

  dies noctesque me ames, me desideres,

  me somnies, me exspectes, de me cogites,

  me speres, me te oblectes, mecum tota sis: 195

  meu’ fac sis postremo animu’ quando ego sum tuos. —

  TH. me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem

  atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.

  ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio

  neque me finxisse falsi quicquam neque meo 200

  cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.

  et quidquid huiu’ feci causa virginis

  feci; nam me eiu’ fratrem spero propemodum

  iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;

  et is hodie venturum ad me constituit domum. 205

  concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.

  ACTVS II

  Phaedria Parmeno

  II.i

  PH. Fac, ita ut iussi, deducantur isti. PA. faciam. PH. at diligenter.

  PA. fiet. PH. at mature. PA. fiet. PH. satine hoc mandatumst tibi? PA. ah

  rogitare, quasi difficile sit!

  utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria, 210

  quam hoc peribit. PH. ego quoque una pereo, quod mist carius;

  ne istuc tam iniquo patiare animo. PA. minime: qui effectum dabo.

  sed numquid aliud imperas?

  PH. munu’ nostrum ornato verbis, quod poteris, et istum aemulum,

  quod poteris, ab ea pellito. 215

  PA. memini, tam etsi nullu’ moneas. PH. ego rus ibo atque ibi manebo.

  PA. censeo. PH. sed heus tu. PA. quid vis? PH. censen posse me obfirmare et

  perpeti ne redeam interea? PA. tene? non hercle arbitror;

  nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.

  PH. opu’ faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam. 220

  PA. vigilabi’ lassus: hoc plus facies. PH. abi, nil dicis, Parmeno.

  eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi’ me indulgeo.

  tandem non ego illam caream, si sit opu’, vel totum triduom? PA. hui

  univorsum triduom? vide quid agas. PH. stat sententia. —

  PA. di boni, quid hoc morbist? adeon homines inmutarier 225

  ex amore ut non cognoscas ndem esse! hoc nemo fuit

  minus ineptu’, mage severu’ quisquam nec mage continens.

  sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho

  militis: ducit secum una virginem dono huic. papae

  facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo 230

  cum m decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.

  Gnatho Parmeno

  II.ii

  GN. Di inmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens

  quid inter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi:

  conveni hodie adveniens quendam m loci hinc atque ordinis,

  hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona: 235

  video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. “oh

  quid istuc” inquam “ornatist?” “quoniam miser quod habui perdidi, em

  quo redactu’ sum. omnes noti me atque amici deserunt.”

  hic ego illum contempsi prae me: “quid homo” inquam “ignavissime?

  itan parasti te ut spes nulla relicua in te st tibi? 240

  simul consilium cum re amisti? viden me ex dem ortum loco?

  qui color nitor vestitu’, quae habitudost corporis!

  omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen.”

  “at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati

  possum.” “quid? tu his rebu’ credi’ fieri? tota erras via. 245

  olim isti ft generi quondam quaestus apud saeclum prius:

  hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam.

  est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt

  nec sunt: hos consector; hisce ego non par
o me ut rideant,

  sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul. 250

  quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;

  negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi

  omnia adsentari. is quaestu’ nunc est multo uberrimus.”

  PA. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.

  GN. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus, 255

  concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes,

  cetarii lanii coqui fartores piscatores,

  quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe:

  salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur.

  ille ubi miser famelicus videt mi esse tantum honorem et 260

  tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare

  ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,

  si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis

  vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.

  PA. viden otium et cibu’ quid facit alienu’? GN. sed ego cesso 265

  ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat?

  sed Parmenonem ante ostium Thaini’ tristem video,

  rivali’ servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent.

  nebulonem hunc certumst ludere. PA. hisce hoc munere arbitrantur

  suam Thaidem esse. GN. plurima salute Parmenonem 270

  summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? PA. statur. GN. video.

  num quid nam hic quod nolis vides? PA. te. GN. credo; at numquid aliud?

  PA. qui dum? GN. quia tristi’s. PA. nil quidem. GN. ne sis; sed quid videtur

  hoc tibi mancupium? PA. non malum hercle. GN. uro hominem. PA. ut

  falsus animist!

  GN. quam hoc munu’ gratum Thaidi arbitrare esse? PA. hoc nunc dicis 275

  eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost.

  GN. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam

  ne sursum drsum cursites neve usque ad lucem vigiles.

  ecquid beo te? PA. men? papae. GN. sic soleo amicos. PA. laudo.

  GN. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras. 280

  PA. nusquam. GN. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut admittar

  ad illam. PA. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia istam ducis.

  GN. numquem evocari hinc vis foras? PA. sine biduom hoc praetereat:

  qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus,

  ne tu istas faxo calcibus saepe insultabi’ frustra. 285

  GN. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu’s custos,

  nequis forte internuntius clam a milite ad istam curset?

  PA. facete dictum: mira vero militi qui placeat? —

 

‹ Prev