Book Read Free

Complete Works of Terence

Page 48

by Terence


  sed video erilem filium minorem huc advenire.

  miror quid ex Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. 290

  non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat.

  Chaerea Parmeno

  II.iii

  CH. Occidi!

  neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.

  ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quam insistam viam

  incertu’ sum. una haec spes est: ubi ubi est, diu celari non potest. 295

  o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres:

  taedet cotidianarum harum formarum. PA. ecce autem alterum!

  nescioquid de amore loquitur: o infortunatum senem!

  hic vero est qui si occeperit,

  ludum iocumque dices fsse illum alterum, 300

  praeut huiu’ rabies quae dabit.

  CH. ut illum di dque senium perdant qui me hodie remoratus est;

  meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.

  sed eccum Parmenonem. salve. PA. quid tu’s tristi’? quidve’s alacris?

  unde is? CH. egone? nescio hercle, 305

  neque unde eam neque quorsum eam: ita prorsu’ sum oblitus mei.

  PA. qui quaeso? CH. amo. PA. hem. CH. nunc, Parmeno, ostendes te qui vir sies.

  scis te mihi saepe pollicitum esse “Chaerea, aliquid inveni

  modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam”,

  quom in cellulam ad te patri’ penum omnem congerebam clanculum. 310

  PA. age, inepte. CH. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant,

  si adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos.

  haud simili’ virgost virginum nostrarum, quas matres student

  demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.

  siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum: 315

  tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:

  itaque ergo amantur. PA. quid tua istaec? CH. nova figura oris. PA. papae.

  CH. color veru’, corpu’ solidum et suci plenum. PA. anni? CH. anni? sedecim.

  PA. flos ipse. CH. hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario

  fac tradas: mea nil refert dum potiar modo. 320

  PA. quid? virgo quoiast? CH. nescio hercle. PA. undest? CH. tantundem.

  PA. ubi habitat?

  CH. ne id quidem. PA. ubi vidisti? CH. in via. PA. qua ratione eam amisti?

  CH. id equidem adveniens mecum stomachabar modo,

  nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae

  felicitates omnes advorsae sient. 325

  quid hoc est sceleri’? perii. PA. quid factumst? CH. rogas?

  patris cognatum atque aequalem Archidemidem

  nostin? PA. quidni? CH. is, dum hanc sequor, fit mi obviam.

  PA. incommode hercle. CH. immo enimvero infeliciter;

  nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno. 330

  illum liquet mihi deierare his mensibus

  sex septem prorsum non vidisse proxumis,

  nisi nunc quom minime vellem minimeque opu’ fuit.

  eho nonne hoc monstri similest? quid ais? PA. maxume.

  CH. continuo occurrit ad me, quam longe quidem, 335

  incurvo’ tremulu’ labiis demissis gemens:

  “heus heus tibi dico, Chaerea” inquit. restiti.

  “scin quid ego te volebam?” “dic.” “cras est mihi

  iudicium.” “quid tum?” “ut diligenter nunties

  patri, advocatu’ mane mi esse ut meminerit.” 340

  dum haec dicit abiit hora. rogo numquid velit.

  “recte” inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem,

  illa se[se] interea commodum huc advorterat

  in hanc nostram plateam. PA. mirum ni hanc dicit, modo

  huic quae datast dono. CH. huc quom advenio nulla erat. 345

  PA. comites secuti scilicet sunt virginem?

  CH. verum: parasitu’ cum ancilla. PA. ipsast: ilicet.

  desine; iam conclamatumst. CH. alias res agis.

  PA. istuc ago equidem. CH. nostin quae sit, dic mihi, aut

  vidistin? PA. vidi novi scio quo abducta sit. 350

  CH. eho Parmeno mi, nostin? [PA. novi. CH.] et scis ubi siet?

  PA. huc deductast ad meretricem Thaidem: dono datast.

  CH. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PA. miles Thraso,

  Phaedriae rivali’. CH. duras fratri’ partis praedicas.

  PA. immo enim si scias quod donum huic dono contra conparet, 355

  [tum] magis id dicas. CH. quodnam quaeso hercle? PA. eunuchum. CH.

  illumne obsecro

  inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senem mulierem?

  PA. istunc ipsum. CH. homo quatietur certe cum dono foras.

  sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PA. haud diust.

  CH. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi: 360

  estne, ut fertur, forma? PA. sane. CH. at nil ad nostram hanc? PA. alia rest.

  CH. obsecro hercle, Parmeno, fac ut potiar. PA. faciam sedulo ac

  dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? CH. quo nunc is? PA. domum,

  ut mancupia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.

  CH. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum! 365

  PA. quid ita? CH. rogitas? summa forma semper conservam domi

  videbit conloquetur aderit una in unis aedibus,

  cibum non numquam capiet cum ea, interdum propter dormiet.

  PA. quid si nunc tute fortunatu’ fias? CH. qua re, Parmeno?

  responde. PA. capias tu illi(u)s vestem. CH. vestem? quid tum postea? 370

  PA. pro illo te ducam. CH. audio. PA. te esse illum dicam. CH. intellego.

  PA. tu illis fruare commodis quibu’ tu illum dicebas modo:

  cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias;

  quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies.

  praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro eunucho probes. 375

  CH. dixti pulchre: numquam vidi meliu’ consilium dari.

  age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.

  PA. quid agi’? iocabar equidem. CH. garris. PA. perii, quid ego egi miser!

  quo trudi’? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane.

  CH. eamu’. PA. pergin? CH. certumst. PA. vide ne nimium calidum 380

  hoc sit modo.

  CH. non est profecto: sine. PA. at enim istaec in me cudetur faba. CH. ah.

  PA. flagitium facimus. CH. an id flagitiumst si in domum meretriciam

  deducar et illis crucibu’, quae nos nostramque adulescentiam

  habent despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,

  nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab is fallimur? 385

  an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?

  quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.

  PA. quid istic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas

  culpam in me. CH. non faciam. PA. iubesne? CH. iubeam? cogo atque impero:

  numquam defugiam auctoritatem. sequere. PA. di vortant bene! 390

  ACTVS III

  Thraso Gnatho Parmeno

  III.i

  TH. Magnas vero agere gratias Thais mihi?

  GN. ingentis. TH. n tu, laetast? GN. non tam ipso quidem

  dono quam abs te datum esse: id vero serio

  triumphat. PA. hoc proviso ut, ubi tempus siet,

  deducam. sed eccum militem. TH. est istuc datum 395

  profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.

  GN. advorti hercle animum. TH. vel rex semper maxumas

  mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.

  GN. labore alieno magno partam gloriam

  verbis saepe in se transmovet qui habet salem; 400

  quod in test. TH. habes. GN. rex te ergo in oculi
s . . TH. scilicet.

  GN. gestare. TH. vero: credere omnem exercitum,

  consilia. GN. mirum. TH. tum sicubi eum satietas

  hominum aut negoti siquando odium ceperat,

  requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? GN. scio: 405

  quasi ubi illam exspueret miseriam ex animo. TH. tenes.

  tum me convivam solum abducebat sibi. GN. hui

  regem elegantem narras. TH. immo sic homost:

  perpaucorum hominum. GN. immo nullorum arbitror,

  si tecum vivit. TH. invidere omnes mihi, 410

  mordere clanculum: ego non flocci pendere:

  illi invidere misere; verum unus tamen

  inpense, elephantis quem Indicis praefecerat.

  is ubi molestu’ magis est, “quaeso” inquam “Strato,

  eon es ferox quia habes imperium in beluas?” 415

  GN. pulchre mehercle dictum et sapienter. papae

  iugularas hominem. quid ille? TH. mutus ilico.

  GN. quidni esset? PA. di vostram fidem, hominem perditum

  miserumque et illum sacrilegum! TH. quid illud, Gnatho,

  quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, 420

  numquam tibi dixi? GN. numquam; sed narra obsecro.

  (plus miliens audivi.) TH. una in convivio

  erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.

  forte habui scortum: coepit ad id adludere

  et me inridere. “quid ais” inquam homini “inpudens? 425

  lepu’ tute’s, pulpamentum quaeris?” GN. hahahae.

  TH. quid est? GN. facete lepide laute nil supra.

  tuomne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu’ credidi.

  TH. audieras? GN. saepe, et fertur in primis. TH. meumst.

  GN. dolet dictum inprudenti adulescenti et libero. 430

  PA. at te di perdant! GN. quid ille quaeso? TH. perditus:

  risu omnes qui aderant emoriri. denique

  metuebant omnes iam me. GN. haud iniuria.

  TH. sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi,

  quod eam me amare suspicatast? GN. nil minus. 435

  immo auge mage suspicionem. TH. quor? GN. rogas?

  scin, si quando illa mentionem Phaedriae

  facit aut si laudat, te ut male urat? TH. sentio.

  GN. id ut ne fiat haec res solast remedio:

  ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam 440

  continuo; siquando illa dicet “Phaedriam

  intro mittamu’ comissatum,” Pamphilam

  cantatum provocemu’; si laudabit haec

  illiu’ formam, tu huiu’ contra. denique

  par pro pari referto quod eam mordeat. 445

  TH. siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.

  GN. quando illud quod tu das exspectat atque amat,

  iamdudum te amat, iamdudum illi facile fit

  quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit

  fructum nequando iratu’ tu alio conferas. 450

  TH. bene dixti, ac mihi istuc non in mentem venerat.

  GN. ridiculum; non enim cogitaras. ceterum

  idem hoc tute meliu’ quanto invenisses, Thraso!

  Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias

  III.ii

  TH. Audire vocem visa sum modo militis.

  atque eccum. salve, mi Thraso. THR. o Thais mea, 455

  mm savium, quid agitur? ecquid nos amas

  de fidicina istac? PA. quam venuste! quod dedit

  principium adveniens! TH. plurimum merito tuo.

  GN. eamus ergo ad cenam. quid stas? PA. em alterum:

  ex homine hunc natum dicas? TH. ubi vis, non moror. 460

  PA. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.

  ituran, Thais, quopiam es? TH. ehem Parmeno:

  bene fecisti; hodie itura . . PA. quo? TH. quid, hunc non vides?

  PA. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi

  a Phaedria. THR. quid stamu’? quor non imus hinc? 465

  PA. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,

  dare huic quae volumu’, convenire et conloqui.

  THR. perpulchra credo dona aut nostri similia.

  PA. res indicabit. heus iubete istos foras

  exire, quos iussi, ocius. procede tu huc: 470

  ex Aethiopiast usque haec. THR. hic sunt tres minae.

  GN. vix. PA. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,

  quam liberali facie, quam aetate integra!

  TH. ita me di ament, honestust. PA. quid tu ais, Gnatho?

  numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso? 475

  tacent: sati’ laudant. fac periclum in litteris,

  fac in palaestra, in musicis: quae liberum

  scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.

  THR. ego illum eunuchum, si opu’ siet, vel sobrius . .

  PA. atque haec qui misit non sibi soli postulat 480

  te vivere et sua causa excludi ceteros,

  neque pugnas narrat neque cicatrices suas

  ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;

  verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,

  ubi tempu’ tibi erit, sat habet si tum recipitur. 485

  THR. adparet servom hunc esse domini pauperis

  miserique. GN. nam hercle nemo posset, sat scio,

  qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.

  PA. tace tu, quem te ego esse infra infimos omnis puto

  homines; nam qui huic animum adsentari induxeris, 490

  e flamma petere te cibum posse arbitror.

  THR. iamne imus? TH. hos prius intro ducam et quae volo

  simul imperabo: poste continuo exeo.

  THR. ego hinc abeo: tu istanc opperire. PA. haud convenit

  una ire cum amica imperatorem in via. 495

  THR. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.

  GN. hahahae. THR. quid rides? GN. istuc quod dixti modo;

  et illud de Rhodio dictum quom in mentem venit.

  sed Thais exit. THR. abi prae, curre, ut sint domi

  parata. GN. fiat. — TH. diligenter, Pythias, 500

  fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,

  ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,

  ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.

  PY. ita faciam. TH. quid? quid aliud volui dicere?

  ehem curate istam diligenter virginem: 505

  domi adsiti’ facite. THR. eamu’. TH. vos me sequimini.

  Chremes Pythias

  III.iii

  CH. Profecto quanto mage magisque cogito,

  nimirum dabit haec Thai’ mihi magnum malum:

  ita me ab ea astute video labefactarier,

  iam tum quom primum iussit me ad se accersier. 510

  roget quis “quid [rei] tibi cum illa?” ne noram quidem.

  ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:

  t rem divinam fecisse [se] et rem seriam

  velle agere mecum. iam tum erat suspicio

  dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere 515

  mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.

  ubi friget, huc evasit, quam pridem pater

  mihi et mater mortui essent. dico, iamdiu.

  rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.

  credo placere hoc: sperat se a me avellere. 520

  postremo, ecqua inde parva periisset soror;

  ecquis cum ea una; quid habuisset quom perit;

  ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?

  nisi si illa forte quae olim periit parvola

  soror, hanc se intendit esse, ut est audacia. 525

  verum ea si vivit annos natast sedecim,

  non maior: Thai’ quam ego sum maiusculast.

  misit porro orare ut venirem serio.

  aut dicat quid volt aut molesta ne siet:

  non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic? 530

  ego sum Chremes. PY. o capitulum lepidissimum!

  CH. dico ego mi insidias fieri? PY. Thais maxumo

  te orabat opere ut cras r
edires. CH. rus eo.

  PY. fac amabo. CH. non possum, inquam. PY. at tu apud nos hic mane

  dum redeat ipsa. CH. nil minus. PY. quor, mi Chremes? 535

  CH. malam rem hinc ibi’? PY. si istuc ita certumst tibi,

  amabo ut illuc transeas ubi illast. CH. eo.

  PY. abi, Dorias, cito hunc deduce ad militem.

  Antipho

  III.iv

  AN. Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo

  in hunc diem, ut de symbolis essemu’. Chaeream r 540

  praefecimus; dati anuli; locu’ tempu’ constitutumst.

  praeteriit tempu’: quo in loco dictumst parati nil est;

  homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.

  nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram

  idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit? 545

  is est an non est? ipsus est. quid hoc hominist? qui hic ornatust?

  quid illud malist? nequeo satis mirari neque conicere;

  nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu’ quid sit sciscitari.

  Chaerea Antipho

  III.v

  CH. Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost.

  iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter, 550

  nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,

  ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.

  sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi

  qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet

  quid gestiam aut quid laetu’ sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem 555

  vestitum hunc nanctu’, quid mi quaeram, sanu’ sim anne insaniam!

  AN. adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo.

  Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitu’ quaerit?

  quid est quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu’s? quid me adspectas?

  quid taces? CH. o festu’ dies hominis! amice, salve: 560

  nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te.

  AN. narra istuc quaeso quid sit. CH. immo ego te obsecro hercle ut audias.

  nostin hanc quam amat frater? AN. novi: nempe, opinor, Thaidem.

  CH. istam ipsam. AN. sic commemineram. CH. quaedam hodie est dono data

  virgo: quid ego eiu’ tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho, 565

  quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?

  in hac commotu’ sum. AN. n tu? CH. primam dices, scio, si videris.

  quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi

  erat quidam eunuchu’ quem mercatu’ fuerat frater Thaidi,

  neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno 570

  ibi servo’ quod ego arripui. AN. quid id est? CH. tacitu’ citius audies:

 

‹ Prev