Book Read Free

Delphi Complete Works of Varro

Page 69

by Marcus Terentius Varro


  Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, eligere oportet primum bona aetate, secundo bona forma (ea est cum amplitudine membrorum, praeterquam pedibus capite), unicoloris potius quam varias. Cum haec eadem ut habeant verres videndum, tum utique sint cervicibus amplis. Boni seminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a facie, si formosi sunt verris et scrofa; a progenie, si porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis. Emi solent sic: “illasce sues sanas esse habereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso esse spondesne?” Quidam adiciunt perfunctas esse a febri et a foria.

  In pastu locus huic pecori aptus uliginosus, quod delectatur non solum aqua sed etiam luto. Itaque ob eam rem aiunt lupos, cum sint nancti sues, trahere usque ad aquam, quod dentes fervorem carnis ferre nequeant. Hoc pecus alitur maxime glande, deinde faba et hordeo et cetero frumento, quae res non modo pinguitudinem efficiunt, se etiam carnis iucundum saporem. Pastum exigunt aestate mane et, antequam aestus incipiat, subigunt in umbrosum locum, maxime ubi aqua sit; post meridiem rursus lenito fervore pascunt. Hiberno tempore non prius exigunt pastum, quam pruina evanuit ac colliquefacta est glacies. Ad feturam verres duobus mensibus ante secernendi. Optimum ad admissuram tempus a favonio ad aequinoctium vernum; ita enim contingit ut aestate pariat. Quattuor enim menses est praegnans et tunc parit, cum pabulo abundat terra. Neque minores admittendae quam anniculae; melius viginti menses exspectare, ut bimae pariant. Cum coeperunt, id facere dicuntur usque ad septimum annum recte. Admissuras cum faciunt, prodigunt in lutosos limites ac lustra, ut uolutentur in luto, quae enim illorum requies, ut lavatio hominis. Cum omnes conceperunt, rursus segregant verres. Verris octo mensum incipit salire, permanet ut id recte facere possit ad trimum, deinde it retro, quoad pervenit ad lanium. Hic enim conciliator suillae carnis datus populo.

  Sus graece dicitur hys, olim thys dictus ab illo verbo quod dicunt thyein, quod est immolare. Ab suillo enim pecore immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione nuptiali nova nupta et nouus maritus primum procum immolant. Prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia idem factitasse videntur. Nam et nostrae mulieres, maxime nutrices, naturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcum, et Graecae choeron, significantes esse dignum insigne nuptiarum. Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quae servaret carnem. E quis succidias Galli optimas et maximas facere consuerunt. Optimarum signum, quod etiam nunc quotannis e Gallia adportantur Romam pernae Comacinae et Cavarae et petasiones. De magnitudine Gallicarum succidiarum Cato scribit his verbis: “in Italia Insubres terna atque quaterna milia aulia succidia vere sus usque adeo pinguitudine crescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi usquam. Itaque eas siquis quo traicere volt, in plaustrum imponit”. In Hispania ulteriore in Lusitania sus cum esset occisus, Atilius Hispaniensis, minime mendax et multarum rerum peritus in doctrina, dicebat L. Volumnio senatori missam esse offulam cum duabus costis, quae penderet tres et viginti pondo, eiusque suis a cute ad os pedem et tres digitos fuisse. Cui ego, Non minus res admiranda cum mi esset dicta in Arcadia, scio me isse spectatum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo surgere non posset, sed etiam ut in eius corpore sorex exesa carne nidum fecisset et peperisset mures. Hoc etiam in Venetia factum accepi.

  Sus ad feturam quae sit fecunda, animadvertunt fere ex primo partu, quod non multum in reliquis mutat. In nutricatu, quam porculationem appellant, binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, cum iam pasci possunt, secernunt. Porci, qui nati hieme, fiunt propter frigora et quod matres aspernantur propter exiguitatem lactis, quod dentibus sauciantur propterea mammae. Scrofa in sua quaeque hara suos alat oportet porcos, quod alienos non aspernatur et ideo, si conturbati sunt, in fetura fit deterior. Natura divisus earum annus bifariam, quod bis parit in anno: quaternis mensibus fert ventrem, binis nutricat. Haram facere oportet circiter trium pedum altam et latam amplius paulo, ea altitudine abs terra, ne, dum exilire velit praegnas, abortet. Altitudinis modus sit, ut subulcus facile circumspicere possit nequi porcellus a matre opprimatur, et ut facile purigare possit cubile. In haris ostium esse oportet et limen inferius altum palmipedale, ne porci, ex hara cum mater prodit, transilire possint. Quotienscumque haras subulcus purgat, totiens harenam inicere oportet, aut quid item quod exsugat umorem in singulas haras inicere debet; et cum peperit, largiore cibatu sustentare, quo facilius lac suppeditare possit. Quibus hordei circiter binas libras aqua madefactas dare solent, quod quidam duplicant, ut sit mane et vesperi, si alia quae obiciant non habuerint. Cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam delici appellantur neque iam lactantes dicuntur, qui a partu decimo die habentur puri, et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificium idonei dicuntur primum. Itaque aput Plautum in Menaechmis, cum insanum quem putat, ut pietur, in oppido Epidamno interrogat “quanti hic porci sunt sacres?” Si fundus ministrat, dari solent vinacea ac scopi ex uvis. Amisso nomine lactantes dicuntur nefrendes ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, id est frangere. Porcus Graecum est nomen antiquum, sed obscuratum, quod nunc eum uocant choeron. In eorum partu scrofae bis die ut bibant curant lactis causa. Parere dicunt oportere porcos, quot mammas habeat; si minus pariat, fructuariam idoneam non esse; si plures pariat, esse portentum. In quo illud antiquissimum fuisse scribitur, quod sus Aeneae Lavini triginta porcos peperit albos. Itaque quod portenderit factum, post tricesimum annum ut Lavinienses condiderint oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc vestigia apparent, quod et simulacra eorum ahenea etiam nunc in publico posita, et corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur. Nutricare octonos porcos parvulos primo possunt; incremento facto a peritis dimidia pars removeri solet, quod neque mater potest sufferre lac, neque congenerati alescendo roborari. A partu decem diebus proximis non producunt ex haris matrem, praeterquam potum. Praeteritis decem diebus sinunt exire pastum in propincum locum villae, ut crebro reditu lacte alere possint porcos. Cum creverunt, patiuntur sequi matrem pastum domique secernunt a matribus ac seorsum pascunt, ut desiderium ferre possint parentis nutricis, quod decem diebus assecuntur. Subulcus debet consuefacere, omnia ut faciant ad bucinam. Primo cum incluserunt, cum bucinatum est, aperiunt, ut exire possint in eum locum, ubi hordeum fusum in longitudine. Sic enim minus disperit, quam si in acervo positum, et plures facilius accedunt. Ideo ad bucinam convenire dicuntur, ut silvestri loco dispersi ne dispereant. Castrantur verres commodissime anniculi, utique ne minores quam semestres; quo facto nomen mutant atque e verribus dicuntur maiales. De sanitate suum unum modo exempli causa dicam: porcis lactentibus si scrofa lac non potest suppeditare, triticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) vel hordeum obici ex aqua, quoad fiant trimestres. De numero in centum sues decem verres satis esse putant; quidam etiam hinc demunt. Greges inaequabiles habent; sed ego modicum puto centenarium; aliquot maiores faciunt, ita ut ter quinquagenos habeant. Porcorum gregem alii duplicant, alii etiam maiorem faciunt. Minor grex quam maior minus sumptuosus, quod comites subulcus pauciores quaerit. Itaque gregis numerum pastor ab sua utilitate constituit, non ut quot verres habeat; id enim ab natura sumendum.

  V.

  Haec hic. At Quintus Lucienus senator, homo quamvis humanus ac iocosus, introiens, familiaris omnium nostrum, Synepirotae, inquit, chairete; Scrofam enim et Varronem nostrum, poimena laon, mane salutavi. Cum alius eum salutasset, alius conviciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum, Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam meum corium et flagra. Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo Laribus, si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis. Atticus Murrio, Narra isti, inquit, eadem, qui sermones sint habiti et quid reliqui sit, ut ad partes paratus veniat; nos interea secundum actum de maioribus adtexamus. In quo quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam boves ibi. Quare dicam, de bubulo pecore quam acceperim scientiam, ut, siquis quid ign
orat, discat; siquis scit, nuncubi labar observet. Vide quid agas, inquam, Vacci. Nam bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu uitulorum Italiam dixerunt. Alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum, qui diceretur italus. Hic socius hominum in rustico opere et Cereris minister, ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint, siquis occidisset. Qua in re testis Attice, testis Peloponnesos. Nam ab hoc pecore Athenis Buzyges nobilitatus, Argis Bomagiros. Novi, inquit ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, ut busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque bumammam. Praeterea scio hunc esse, in quem potissimum Iuppiter se convertit, cum exportavit per mare e Phoenice amans Europam; hunc esse, qui filios Neptuni a Menalippa servarit, ne in stabulo infantes grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci bugenes appellant; et hunc Plautium locutum esse Latine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in senatum scriptum habemus. Sed bono animo es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit.

  Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur quattuor, prima vitulorum, secunda iuvencorum, tertia bovum novellorum, quarta vetulorum. Discernuntur in prima vitulus et vitula, in secunda iuvencus et iuvenca, in tertia et quarta taurus et vacca. Quae sterilis est vacca, taura appellata; quae praegnas, horda. Ab eo in fastis dies hordicidia nominatur, quod tum hordae boves immolantur. Qui gregem armentorum emere vult, observare debet primum, ut sint eae pecudes aetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam expartae; ut sint bene compositae, ut integris membris, oblongae, amplae, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, pilosis auribus, compressis malis subsimae, ne gibberae, spina leviter remissa, apertis naribus, labris subnigris, cervicibus crassis ac longis, a collo palea demissa, corpore bene costato, latis umeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad calces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subcrispam, cruribus potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus inter se, pedibus non latis, neque ingredientibus qui displudantur, nec cuius ungulae divaricent, et cuius ungues sint leves et pares, corium tactu non asperum ac durum, colore potissimum nigro, deinde robeo, tertio helvo, quarto albo; mollissimus enim hic, ut durissimus primus. De mediis duobus prior quam posterior in eo prior, utrique plures quam nigri et albi. Neque non praeterea ut mares seminis boni sint, quorum et forma est spectanda, et qui ex his orti sunt respondent ad parentum speciem. Et praeterea quibus regionibus nati sint refert; boni enim generis in Italia plerique Gallici ad opus, contra nugatorii Ligusci. Transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciae, de etiam quam Italiae. Tametsi quidam de Italicis, quos propter amplitudinem praestare dicunt, victimas faciunt atque ad deorum servant supplicia, qui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis et coloris praeponendi. Quod eo magis fit, quod albi in Italia non tam frequentes quam in Thracia ad melana kolpon, ubi alio colore pauci. Eos cum emimus domitos, stipulamur sic: “illosce boves sanos esse noxisque praestari”; cum emimus indomitos, sic: “illosce iuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque praestari spondesne?” Paulo verbosius haec, qui Manili actiones secuntur lanii, qui ad cultrum bovem emunt; qui ad altaria, hostiae sanitatem non solent stipulari.

  Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi virgulta et frons multa; hieme cum hibernant secundum mare, aestu abiguntur in montes frondosos. Propter feturam haec servare soleo. Ante admissuram mensem unum ne cibo et potione se impleant, quod existimantur facilius macrae concipere. Contra tauros duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac faeno facio pleniores et a feminis secerno. Habeo tauros totidem, quot Atticus, ad matrices LXX duo, unum anniculum, alterum bimum. Haec secundum astri exortum facio, quod Graeci vocant lyran, fidem nostri. Tum denique tauros in gregem redigo. Mas an femina sit concepta, significat descensu taurus, cum init, quod, si mas est, in dexteriorem partem abit; si femina, in sinisteriorem. Cur hoc fiat, vos videritis, inquit mihi, qui Aristotelem legitis. Non minores oportet inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae. Pleraeque pariunt in decem annos, quaedam etiam plures. Maxime idoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad dies quadraginta aut paulo plus. Quae enim ita conceperunt, temperatissimo anni tempore pariunt; vaccae enim mensibus decem sunt praegnates. De quibus admirandum scriptum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris taurum, concipere. Eas pasci oportet locis viridibus et aquosis. Cavere oportet ne aut angustius stent aut feriantur aut concurrant. Itaque quod eas aestate tabani concitare solent et bestiolae quaedam minutae sub cauda ali, ne concitentur, aliqui solent includere saeptis. Iis substerni oportet frondem aliudve quid in cubilia, quo mollius conquiescant. Aestate ad aquam appellendum bis, hieme semel. Cum parere coeperunt, secundum stabula pabulum servari oportet integrum, quod egredientes degustare possint; fastidiosae enim fiunt. Et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus locus sit; algor enim eas et famis macescere cogit. In alimoniis armenticium pecus sic contuendum. Lactantes cum matribus ne cubent; obteruntur enim. Ad eas mane adigi oportet, et cum redierunt e pastu. Cum creverunt vituli, levandae matres pabulo viridi obiciendo in praesepiis. Item his, ut fere in omnibus stabulis, lapides substernendi aut quid item, ne ungulae putrescant. Ab aequinoctio autumnali una pascuntur cum matribus. Castrare non oportet ante bimatum, quod difficulter, si aliter feceris, se recipiunt; qui autem postea castrantur, duri et inutiles fiunt. Item ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et reiculae reiciundae, quod locum occupant earum quae ferre possunt fructus. Siquae amisit vitulum, ei supponere oportet eos, quibus non satis praebent matres. Semestribus vitulis obiciunt furfures triticios et farinam hordeaceam et teneram herbam et ut bibant mane et vesperi curant. De sanitate sunt complura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid legat curo. Numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit anniculus, alter bimus. Quidam habent aut minorem aut maiorem numerum; nam apud Atticum duo tauri in septuaginta matribus sunt. Numerum gregum alius facit alium, quidam centenarium modicum putant esse, ut ego. Atticus centum viginti habet, ut Lucienus.

  VI.

  Haec ille. At Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, cum Lucieno redisset, Ego, inquit, de asinis potissimum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis Arcadibus vendidi aliquotiens. Igitur asinorum gregem qui facere vult bonum, primum videndum ut mares feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diutissime fructum ferre possint; firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his locis, unde optumi exeunt, quod faciunt Peloponnesi cum potissimum eos ex Arcadia emant, in Italia ex agro Reatino. Non enim, si murenae optimae flutae sunt in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo hi pisces in omni mari similes nascuntur. Horum genera duo: unum ferum, quos vocant onagros, ut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum, ut sunt in Italia omnes. Ad seminationem onagrus idoneus, quod et e fero fit mansuetus facile et e mansueto ferus numquam. Quod similes parentum genuntur, eligendi et mas et femina cum dignitate ut sit. In mercando item ut ceterae pecudes emptionibus et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac noxa solet caveri. Commode pascuntur farre et furfuribus hordeaceis. Admittuntur ante solstitium, ut eodem tempore alterius anni pariant; duodecimo enim mense conceptum semen reddunt. Praegnates opere levant; venter enim labore nationem reddit deteriorem. Marem non deiungunt ab opere, quod remissione laboris fit deterior. In partu eadem fere observant, quae in equis. Secundum partum pullos anno non removent a matre. Proximo anno noctibus patiuntur esse cum his et leniter capistris aliave qua re habent vinctos. Tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu. Relinquitur de numero, quorum greges non sane fiunt, nisi ex eis qui onera portant, ideo quod plerique diducuntur ad molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, aut etiam ad arandum, ubi levis est terra, ut in Campania. Greges fiunt fere mercatorum, ut eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant ad mar
e oleum aut vinum itemque frumentum aut quid aliud.

  VII.

  Lucienus: Ego quoque adveniens aperiam carceres, inquit, et equos emittere incipiam, nec solum mares, quos admissarios habeo, ut Atticus, singulos in feminas denas. E quis feminas Q. Modius Equiculus, vir fortissimus, etiam patre militari, iuxta ac mares habere solebat. Horum equorum et equarum greges qui habere voluerunt, ut habeant aliqui in Peloponneso et in Apulia, primum spectare oportet aetatem, quam praecipiunt sic. Videmus ne sint minores trimae, maiores decem annorum. Aetas cognoscitur et equorum et fere omnium qui ungulas indivisas habent et etiam cornutarum, quod equus triginta mensibus primum dentes medios dicitur amittere, duo superiores, totidem inferiores. Incipientes quartum agere annum itidem eiciunt et totidem eiciunt proxumos eorum quos amiserunt, et incipiunt nasci, quos vocant columellares. Quinto anno incipiente item eodem modo amittere binos, cum cavos habeat tum renascentes, ei sexto anno impleri, septumo omnes habere solet renatos et completos. Hoc maiores qui sunt, intellegi negant posse, praeterquam cum dentes sint facti brocchi et supercilia cana et sub ea lacunae, ex observatu dicunt eum equom habere annos sedecim. De forma esse oportet magnitudine modica, quod nec vastos nec minutos decet esse, equas clunibus ac ventribus latis. Equos, ad admissuram quos velis habere, legere oportet amplo corpore, formosos, nulla parte corporis inter se non congruenti. Qualis futurus sit equus, e pullo coniectari potest: si caput habet non magnum nec membris confusis si est, oculis nigris, naribus non angustis, auribus applicatis, iuba crebra, fusca, subcrispa subtenuibus saetis, inplicata in dexteriorem partem cervicis, pectus latum at plenum, umeris latis, ventre modico, lumbis deorsum versus pressis, scapulis latis, spina maxime duplici, si minus, non exstanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis aequalibus intro versus potius figuratis, genibus rutundis ne magnis, ungulis duris; toto corpore ut habeat venas, quae animadverti possint, quod qui huiusce modi sit, cum est aeger, ad medendum appositus. De stirpe magni interest qua sint, quod genera sunt multa. Itaque ab hoc nobiles a regionibus dicuntur, in Graecia Thessalici equi a Thessalia, in Italia ab Apulia Apuli, ab Rosea Roseani. Equi boni futuri signa, si cum gregalibus in pabulo contendit in currendo aliave qua re, quo potior sit; si, cum flumen travehundum est gregi, in primis progreditur ac non respectat alios. Emptio equina similis fere ac boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta.

 

‹ Prev