Book Read Free

Delphi Complete Works of Varro

Page 70

by Marcus Terentius Varro


  Equinum pecus pascendum in pratis potissimum herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum pepererunt, hordeo adiecto, bis die data aqua. Horum feturae initium admissionis facere oportet ab aequinoctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore fiat; duodecimo enim mense die decimo aiunt nasci. Quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque inutilia existunt. Admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et vespere, per origam; sic appellatur qui admittit. Eo enim adiutante, equa alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate impulsi semen eiciunt. Quoad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. Si fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem; tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares equi tangunt. Tametsi incredibile, quod usu venit, memoriae mandandum. Equus matrem salire cum adduci non posset, cum eum capite obvoluto auriga adduxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti dempsisset ab oculis, ille impetum fecit in eum ac mordicus interfecit. Cum conceperunt equae, videndum ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis sint, quod algor maxime praegnatibus obest. Itaque in stabulis et umore prohibere oportet humum, clausa habere ostia ac fenestras, et inter singulas a praesepibus intericere longurios, qui eas discernant, ne inter se pugnare possint. Praegnatem neque implere cibo neque esurire oportet. Alternis qui admittant, diuturniores equas, meliores pullos fieri dicunt, itaque ut restibiles segetes esse exsuctiores, sic quotannis quae praegnantes fiant.

  In decem diebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas comburat stercus tenellas. Quinquemestribus pullis factis, cum

  redacti sunt in stabulum, obiciendum farinam hordeaceam molitam cum furfuribus, et siquid aliud terra natum libenter edent. Anniculis iam factis dandum hordeum et furfures, usque quoad erunt lactantes. Neque prius biennio confecto a lacte removendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum tractandum, ne, cum sint diiuncti, exterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendum, et eculi consuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. Cum iam ad manus accedere consuerint, interdum imponere iis puerum bis aut ter pronum in ventrem, postea iam sedentem. Haec facere, cum sit trimus; tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. Sunt qui dicant post annum et sex menses eculum domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori. Quod diebus decem facere oportet, nec pati alium ullum cibum gustare. Ab undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem minutatim; quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. Ab eo tempore mediocriter exercendum et, cum consudarit, perunguendum oleo. Si frigus erit, in equili faciendus ignis.

  Equi quod alii sunt ad rem militarem idonei, alii ad vecturam, alii ad admissuram, alii ad cursuram, non item sunt spectandi atque habendi. Itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; aliter quadrigarius ac desultor; neque idem qui vectorios facere vult ad ephippium aut ad raedam, quod qui ad rem militarem, quod ut ibi ad castra habere volunt acres, sic contra in viis habere malunt placidos. Propter quod discrimen maxime institutum ut castrentur equi. Demptis enim testiculis fiunt quietiores, ideo quod semine carent. Ii cantherii appellati, ut in subus maiales, gallis gallinaceis capi. De medicina vel plurima sunt in equis et signa morborum et genera curationum, quae pastorem scripta habere oportet. Itaque ab hoc in Graecia potissimum medici pecorum hippiatroi appellati.

  VIII.

  Cum haec loqueremur, venit a Menate libertus, qui dicat liba absoluta esse et rem divinam paratam; si vellent, venirent illuc et ipsi pro se sacrificarentur. Ego vero, inquam, vos ante ire non patiar, antequam mihi reddideritis tertium actum de mulis, de canibus, de pastoribus. Brevis oratio de istis, inquit Murrius. Nam muli et item hinni bigeneri atque insiticii, non suopte genere ab radicibus. Ex equa enim et asino fit mulus, contra ex equo et asina hinnus. Uterque eorum ad usum utilis, partu fructus neuter. Pullum asininum a partu recentem subiciunt equae, cuius lacte ampliore fiunt, quod id lacte quam asininum ad alimonia dicunt esse melius. Praeterea educant eum paleis, faeno, hordeo. Matri suppositiciae quoque inserviunt, quo equa ministerium lactis cibum pullo praebere possit. Hic ita eductus a trimo potest admitti; neque enim aspernatur propter consuetudinem equinam. Hunc minorem si admiseris, et ipse citius senescit, et quae ex eo concipiuntur fiunt deteriora. Qui non habent eum asinum, quem supposuerunt equae, et asinum admissarium habere volunt, de asinis quem amplissimum formosissimumque possunt eligunt, quique seminio natus sit bono, Arcadico, ut antiqui dicebant, ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac quadragenis milibus admissarii aliquot venierunt. Quos emimus item ut equos stipulamurque in emendo ac facimus in accipiendo idem, quod dictum est in equis. Hos pascimus praecipue faeno atque hordeo, et id ante admissuram et largius facimus, ut cibo suffundamus vires ad feturam, eodem tempore quo equos adducentes, itemque ut ineat equas per origas curamus. Cum peperit equa mulum aut mulam, nutricantes educamus. Hi si in palustribus locis atque uliginosis nati, habent ungulas molles; idem si exacti sunt aestivo tempore in montes, quod fit in agro Reatino, durissimis ungulis fiunt. In grege mulorum parando spectanda aetas et forma, alterum, ut in vecturis sufferre labores possint; alterum, ut oculos aspectu delectare queant. Hisce enim binis coniunctis omnia vehicula in viis ducuntur. Haec me Reatino auctore probares, mihi inquit, nisi tu ipse domi equarum greges haberes ac mulorum greges vendidisses. Hinnus qui appellatur, est ex equo et asina, minor quam mulus corpore, plerumque rubicundior, auribus ut equinis, iubam et caudam habet similem asini. Item in ventre est, ut equus, menses duodecim. Hosce item ut eculos et educant et alunt et aetatem eorum ex dentibus cognoscunt.

  IX.

  Relinquitur, inquit Atticus, de quadripedibus quod ad canes attinet, quod pertinet maxime ad nos, qui pecus pascimus lanare. Canes enim ita custos pecoris eius quod eo comite indiget ad se defendendum. In quo genere sunt maxime oves, deinde caprae. Has enim lupus captare solet, cui opponimus canes defensores. In suillo pecore tamen sunt quae se vindicent, verres, maiales, scrofae. Prope enim haec apris, qui in silvis saepe dentibus canes occiderunt. Quid dicam de pecore maiore? Cum sciam mulorum gregem, cum pasceretur et eo venisset lupus, ultro mulos circumfluxisse et ungulis caedendo eum occidisse, et tauros solere diversos adsistere clunibus continuatos et cornibus facile propulsare lupos. Quare de canibus quoniam genera duo, unum venaticum et pertinet ad feras bestias silvestres, alterum quod custodiae causa paratur et pertinet ad pastorem, dicam de eo ad formam artis expositam in novem partes.

  Primum aetate idonea parandi, quod catuli et vetuli neque sibi neque ovibus sunt praesidio et feris bestiis non numquam praedae. Facie debent esse formosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus aut ravis, naribus congruentibus, labris subnigris aut rubicundis neque resimis superioribus nec pendulis subtus, mento suppresso et ex eo enatis duobus dentibus dextra et sinistra paulo eminulis, superioribus directis potius quam brocchis, acutos quos habeant labro tectos, capitibus et auriculis magnis ac flaccis, crassis cervicibus ac collo, internodiis articulorum longis, cruribus rectis et potius varis quam vatiis, pedibus magnis et latis, qui ingredienti ei displodantur, digitis discretis, unguibus duris ac curvis, solo ne ut corneo ne nimium duro, sed ut fermentato ac molli; a feminibus summis corpore suppresso, spina neque eminula neque curva, cauda crassa; latrato gravi, hiatu magno, colore potissimum albo, quod in tenebris facilius agnoscuntur, specie leonina. Praeterea feminas volunt esse mammosas aequalibus papillis. Item videndum ut boni seminii sint; itaque et a regionibus appellantur Lacones, Epirotici, Sallentini. Videndum ne a venatoribus aut laniis canes emas; alteri quod ad pecus sequendum inertes, alteri, si viderint leporem aut cervum, quod eum potius quam oves sequentur. Quare a pastoribus empta melior, quae oves sequi consuevit, aut sine ulla consuetudine quae fuerit. Canis enim facilius quid adsuescit, eaque consuetudo firmior, quae fit ad pastores, quam quae ad pecudes. Publius Aufidius Pontianus Amiterninus cum greges ovium emisset in Umbria ultima, quibus gregibus sine pastoribus canes accessissent, pastores ut deducerent in Metapontinos saltus et Heracleae emporium, inde cum domum redissent qui ad locum deduxera
nt, e desiderio hominum diebus paucis postea canes sua sponte, cum dierum multorum via interesset, sibi ex agris cibaria praebuerunt atque in Umbriam ad pastores redierunt. Neque eorum quisquam fecerat, quod in agri cultura Saserna praecepit: qui vellet se a cane sectari, ut ranam obiciat coctam. Magni interest ex semine esse canes eodem, quod cognati maxime inter se sunt praesidio. Sequitur quartum de emptione: fit alterius, cum a priore domino secundo traditus est. De sanitate et noxa stipulationes fiunt eaedem, quae in pecore, nisi quod hic utiliter exceptum est: alii pretium faciunt in singula capita canum, alii ut catuli sequantur matrem, alii ut bini catuli unius canis numerum obtineant, ut solent bini agni ovis, plerique ut accedant canes, qui consuerunt esse una.

  Cibatus canis propior hominis quam ovis. Pascitur enim eduliis et ossibus, non herbis aut fronde. Diligenter ut habeat cibaria providendum. Fames enim hos ad quaerendum cibum ducet, si non praebebitur, et a pecore abducet; nisi si, ut quidam putant, etiam illuc pervenerint, proverbium ut tollant anticum vel etiam ut mython aperiant de Actaeone atque in dominum adferant dentes. Nec non ita panem hordeaceum dandum, ut non potius eum in lacte des intritum, quod eo consueti cibo uti a pecore non cito desciscunt. Morticinae ovis non patiuntur vesci carne, ne ducti sapore minus se abstineant. Dant etiam ius ex ossibus et ea ipsa ossa contusa. Dentes enim facit firmiores et os magis patulum, propterea quod vehementius diducuntur malae, acrioresque fiunt propter medullarum saporem. Cibum capere consuescunt interdiu, ubi pascuntur, vesperi, ubi stabulantur. Feturae principium admittendi faciunt veris principio; tum enim dicuntur catulire, id est ostendere velle se maritari. Quae tum admissae, pariunt circiter solstitium; praegnantes enim solent esse ternos menses. In fetura dandum potius hordeaceos quam triticeos panes; magis enim eo aluntur et lactis praebent maiorem facultatem. In nutricatu secundum partum, si plures sunt, statim eligere oportet quos habere velis, reliquos abicere. Quam paucissimos reliqueris, tam optimi in alendo fiunt propter copiam lactis. Substernitur eis acus aut quid item aliud, quod molliore cubili facilius educentur. Catuli diebus XX videre incipiunt. Duobus mensibus primis a partu non diiunguntur a matre, sed minutatim desuefiunt. Educunt eos plures in unum locum et inritant ad pugnandum, quo fiunt acriores, neque defatigari patiuntur, quo fiunt segniores. Consue quoque faciunt ut alligari possint primum levibus vinclis; quae si abrodere conantur, ne id consuescant facere, verberibus eos deterrere solent. Pluviis diebus cubilia substernenda fronde aut pabulo duabus de causis: ut ne oblinantur aut perfrigescant. Quidam eos castrant, quod eo minus putant relinquere gregem; quidam non faciunt, quod eos credunt minus acres fieri. Quidam nucibus Graecis in aqua tritis perungunt aures et inter digitos, quod muscae et ricini et pulices soleant, si hoc unguine non sis usus, ea exulcerare. Ne vulnerentur a bestiis, imponuntur his collaria, quae vocantur melium, id est cingulum circum collum ex corio firmo cum clavulis capitatis, quae intra capita insuitur pellis mollis, ne noceat collo duritia ferri; quod, si lupus aliusve quis his vulneratus est, reliquas quoque canes facit, quae id non habent, ut sint in tuto. Numerus canum pro pecoris multitudine solet parari; fere modicum esse putant, ut singuli sequantur singulos opiliones. De quo numero alius alium modum constituit, quod, si sunt regiones, ubi bestiae sint multae, debent esse plures, quod accidit his qui per calles silvestres longinquos solent comitari in aestiva et hiberna. Villatico vero gregi in fundum satis esse duo, et id marem et feminam. Ita enim sunt adsiduiores, quod cum altero item alter fit acrior, et si alteruter aeger est, ne sine cane grex sit.

  X.

  Cum circumspiceret, nequid praeterisset, Hoc silentium, inquam, vocat alium ad partes. Relicum enim in hoc actu, quot et quod genus sint habendi pastores. Cossinius: Ad maiores pecudes aetate superiores, ad minores etiam pueros, utrosque horum firmiores qui in callibus versentur, quam eos qui in fundo cotidie ad villam redeant (itaque in saltibus licet videre iuventutem, et eam fere armatam, cum in fundis non modo pueri sed etiam puellae pascant). Qui pascunt, eos cogere oportet in pastione diem totum esse, pascere communiter, contra pernoctare ad suum quemque gregem, esse omnes sub uno magistro pecoris; eum esse maiorem natu potius quam alios et peritiorem quam reliquos, quod ei qui aetate et scientia praestat animo aequiore reliqui parent. Ita tamen oportet aetate praestare, ut ne propter senectutem minus sustinere possit labores. Neque enim senes neque pueri callium difficultatem ac montium arduitatem atque asperitatem facile ferunt, quod patiendum illis, qui greges secuntur, praesertim armenticios ac caprinos, quibus rupes ac silvae ad pabulandum cordi. Formae hominum legendae ut sint firmae ac veloces, mobiles, expeditis membris, qui non solum pecus sequi possint, sed etiam a bestiis ac praedonibus defendere, qui onera extollere in iumenta possint, qui excurrere, qui iaculari. Non omnis apta natio ad pecuariam, quod neque Bastulus neque Turdulus idonei, Galli appositissimi, maxime ad iumenta. In emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: si hereditatem iustam adiit; si, ut debuit, mancipio ab eo accepit, a quo iure civili potuit; aut si in iure cessit, qui potuit cedere, et id ubi oportuit; aut si usu cepit; aut si e praeda sub corona emit; tumve cum in bonis sectioneve cuius publice veniit. In horum emptione solet accedere peculium aut excipi et stipulatio intercedere, sanum esse, furtis noxisque solutum; aut, si mancipio non datur, dupla promitti, aut, si ita pacti, simpla. Cibus eorum debet esse interdius separatim unius cuiusque gregis, vespertinus in cena, qui sunt sub uno magistro, communis. Magistrum providere oportet ut omnia sequantur instrumenta, quae pecori et pastoribus opus sunt, maxime ad victum hominum et ad medicinam pecudum. Ad quam rem habent iumenta dossuaria domini, alii equas, alii pro iis quid aliud, quod onus dorso ferre possit.

  Quod ad feturam humanam pertinet pastorum, qui in fundo perpetuo manent, facile est, quod habent conservam in villa, nec hac venus pastoralis longius quid quaerit. Qui autem in saltibus et silvestribus locis pascunt et non villa, sed casis repentinis imbres vitant, iis mulieres adiungere, quae sequantur greges ac cibaria pastoribus expediant eosque assiduiores faciant, utile arbitrati multi. Sed eas mulieres esse oportet firmas, non turpes, quae in opere multis regionibus non cedunt viris, ut in Illyrico passim videre licet, quod vel pascere pecus vel ad focum afferre ligna ac cibum coquere vel ad casas instrumentum servare possunt. De nutricatu hoc dico, easdem fere et nutrices et matres. Simul aspicit ad me et, ut te audii dicere, inquit, cum in Liburniam venisses, te vidisse matres familias eorum afferre ligna et simul pueros, quos alerent, alias singulos, alias binos, quae ostenderunt fetas nostras, quae in conopiis iacent dies aliquot, esse eiuncidas ac contemnendas. Cui ego, Certe, inquam; nam in Illyrico hoc amplius, praegnatem saepe, cum venit pariendi tempus, non longe ab opere discedere ibique enixam puerum referre, quem non peperisse, sed invenisse putes; nec non etiam hoc, quas virgines ibi appellant, non numquam annorum viginti, quibus mos eorum non denegavit, ante nuptias ut succumberent quibus vellent et incomitatis ut vagari liceret et filios habere. Quae ad valitudinem pertinent hominum ac pecoris et sine medico curari possunt, magistrum scripta habere oportet. Is enim sine litteris idoneus non est, quod rationes dominicas pecuarias conficere nequiquam recte potest. De numero pastorum alii angustius, alii laxius constituere solent. Ego in octogenas hirtas oves singulos pastores constitui, Atticus in centenas. Greges ovium si magni sunt, quos miliarios faciunt quidam, facilius de summa hominum detrahere possis, quam de minoribus, ut sunt et Attici et mei. Septingenarii enim mei; tu, opinor, octingenarios habuisti, nec tamen non, ut nos, arietum decumam partem. Ad equarum gregem quinquagenarium bini homines, utique uterque horum ut secum habeat equas domitas singulas in his regionibus, in quibus in stabula solent equas abigere, ut in Apulia et in Lucanis accidit saepe.

  XI.

  Quoniam promissa absolvimus, inquit, eamus. Si quidem, inquam, adieceritis de extraordinario pecudum fructu, ut praedictum est, de lacte in eo et tonsura. Lacte est omnium rerum, quas cibi causa capimus, liquentium maxime alibile, et id ovillum, dein caprinum. Quod autem maxime perpurget, est equinum, tum asininum, dein bubulum, tum caprinum. Sed horum sunt discrimina quaedam et a pastionibus et a pecudum natura et a mulgendo: a pastionibus, quod ad alendum utile quod fit ab horde
o et stipula et omnino arido et firmo cibo pecude pasta; ad perpurgandum ab ea, quae a viridi pasta, eo magis, si fuerit ex herbis, quae ipsae sumptae perpurgare solent corpora nostra; a pecudum natura, quod lac melius est a valentibus et ab his quae nondum veteres sunt, quam si est contra. A mulgendo atque ortu optimum est id quod neque nimium longe abest a mulso neque a partu continuo est sumptum. Ex hoc lacte casei qui fiunt, maximi cibi sunt bubuli et qui difficillime transeant sumpti, secundo ovilli, minimi cibi et qui facillime deiciantur caprini. Et etiam est discrimen, utrum casei molles ac recentes sint, an aridi et veteres, cum molles sint magis alibiles, in corpore non resides, veteres et aridi contra. Caseum facere incipiunt a vergiliis vernis exortis ad aestivas vergilias. Mulgent vere ad caseum faciundum mane, aliis temporibus meridianis horis, tametsi propter loca et pabulum disparile non usque quaque idem fit. In lactis duos congios addunt coagulum magnitudine oleae, ut coeat, quod melius leporinum et haedinum quam agninum. Alii pro coagulo addunt de fici ramo lac et acetum, aspergunt item aliis aliquot rebus, quod Graeci appellant alii opon alii dakryon. Non negarim, inquam, ideo aput divae Ruminae sacellum a pastoribus satam ficum, ibi enim solent sacrificari lacte pro vino et lactentibus. Mamma enim rumis, ut ante dicebant; a rumi etiam nunc dicuntur subrumi agni, lactantes a lacte. Quin aspergi solent sales, melior fossilis quam marinus.

 

‹ Prev