Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 114

by Plautus


  certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.

  Sos.

  Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?

  Alc.

  30 Meus vir hic quidem est.

  Amph.

  Séquere hac tu me.

  Alc.

  Nam quid ille revortitur

  qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens

  atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?

  ecastor med haud invita se domum recipit suam.

  Sos.

  Amphitruo, redire ad navem meliust nos.

  Amph.

  Qua gratia?

  Sos.

  35 Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.

  Am.

  Qui tibi nunc istuc in mentemst?

  S.

  Quia enim sero advenimus.

  Amph.

  Qui?

  Sos.

  Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.

  Amph.

  Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.

  Sos.

  Ei perii miser.

  Am.

  Quid tibi est?

  S.

  Ad aquam praebendam commodum adveni domum,

  40 decumo post mense, ut rationem te putare intellego.

  Am.

  Bono animo es.

  S.

  Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,

  numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,

  ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.

  Amph.

  Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.

  Al.

  45 Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.

  Amph.

  Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,

  quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,

  quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.

  valuistin usque? exspectatun advenio?

  Sos.

  Haud vidi magis.

  50 exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.

  Am.

  Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.

  Alc.

  Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia

  sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris

  quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?

  55 atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?

  Amph.

  Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.

  Alc.

  Cur negas?

  Am.

  Quia vera didici dicere.

  Al.

  Haud aequom facit

  qui quod didicit id dediscit. an periclitamini

  quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?

  60 an te auspicium commoratum est an tempestas continet

  qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?

  Am.

  Dudum? quam dudum istuc factum est?

  Al.

  Temptas. iam dudum, modo.

  Amph.

  Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?

  Alc.

  Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,

  65 qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.

  Amph.

  Haec quidem deliramenta loquitur.

  Sos.

  Paulisper mane,

  dum edormiscat unum somnum.

  Amph.

  Quaene vigilans somniat?

  Alc.

  Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.

  nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.

  Amph.

  Quo in loco?

  Al.

  70 Hic in aedibús ubi tu habitas.

  Am.

  Numquam factum est.

  S.

  Non taces?

  quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?

  Amph.

  Etiam tu quoque adsentaris húic?

  Sos.

  Quid vis fieri?

  non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,

  ex insana insaniorem facies, feriet saepius;

  75 si obsequare, una resolvas plaga.

  Amph.

  At pol qui certa res

  hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum

  noluerit salutare.

  Sos.

  Inritabis crabrones.

  Amph.

  Tace.

  Alcumena, unum rogare te volo.

  Alc.

  Quid vis roga.

  Amph.

  Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?

  Alc.

  80 Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?

  Amph.

  Quia salutare advenientem me solebas antidhac,

  appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.

  eo more expertem te factam adveniens offendi domi.

  Alc.

  Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,

  85 et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,

  mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.

  Sos.

  Tun heri hunc salutavisti?

  Alc.

  Et te quoque etiam, Sosia.

  Sos.

  Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;

  verum non est puero gravida.

  Amph.

  Quid igitur?

  Sos.

  Insania.

  Alc.

  90 Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.

  verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:

  ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.

  Sos.

  Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,

  ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.

  Amph.

  95 Tu me heri hic vidisti?

  Alc.

  Ego, inquam, si vis decies dicere.

  Am.

  In somnis fortasse.

  Al.

  Immo vígilans vigilantem.

  Am.

  Ei misero mihi.

  Sos.

  Quid tibi est?

  Amph.

  Delirat uxor.

  Sos.

  Atra bili percita est.

  nulla res tam delirantis homines concinnat cito.

  Amph.

  Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?

  Alc.

  100 Equidem ecastor sana et salva sum.

  Amph.

  Quor igitur praedicas,

  té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?

  ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,

  neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu

  hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.

  Alc.

  105 Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti.

  Amph.

  Quid est?

  Alc.

  Vera dico.

  Amph.

  Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.

  Alc.

  Primulo diluculo abiisti ad legiones.

  Amph.

  Quo modo?

  Sos.

  Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.

  sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi

  110 aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.

  Alc.

  Vae capiti tuó.

  Sos.

  Tua istuc refert — si curaveris.

  Alc.

  Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.

  Amph.

  Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?

  Alc.

  Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut
fuerit proelium?

  Am.

  115 An etiam id tu scis?

  Al.

  Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam

  expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.

  Amph.

  Egone istuc dixi?

  Alc.

  Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.

  Amph.

  Audivistin tu me narrare haec hodie?

  Sos.

  Vbi ego audiverim?

  Am.

  Hanc roga.

  S.

  Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.

  Alc.

  120 Mirum quin te adversus dicat.

  Amph.

  Sosia, age me huc aspice.

  Sos.

  Specto.

  Amph.

  Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.

  audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?

  Sos.

  Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,

  qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?

  Am.

  125 Quid nunc, mulier? audin illum?

  Al.

  Ego véro, ac falsum dicere.

  Amph.

  Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?

  Alc.

  Eo fit quia mihi

  plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.

  Am.

  Tun me heri advenisse dicis?

  Al.

  Tun te abiisse hodie hinc negas?

  Amph.

  Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.

  Alc.

  130 Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi

  dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?

  Amph.

  Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui

  itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi

  dixit?

  Alc.

  Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu

  135 pateram.

  Amph.

  Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,

  qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,

  nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.

  Sos.

  Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.

  Am.

  Quid hoc sit hominis?

  Al.

  Vin proferri pateram?

  Am.

  Proferri volo.

  Alc.

  140 Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,

  qua hódie meus vir donavit me.

  Amph.

  Secede huc tu, Sosia,

  enim vero illud praeter alia mira miror maxime,

  si haec habet páteram illam.

  Sos.

  An etiam credis id, quae in hac cistellula

  tuo signo obsignata fertur?

  Amph.

  Salvom signum est?

  Sos.

  Inspice.

  Amph.

  145 Recte, ita est ut obsignavi.

  Sos.

  Quaeso, quin tu istanc iubes

  pro cerrita circumferri?

  Amph.

  Edepol qui facto est opus;

  nam haec quidem edepol laruarum plenast.

  Alc.

  Quid verbis opust?

  em tibi pateram, eccam.

  Am.

  Cedo mi.

  Alc.

  Age aspice huc sis nunciam

  tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.

  150 estne haec patera, qua donatu’s illi?

  Amph.

  Summe Iuppiter,

  quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.

  Sos.

  Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est

  aut pateram hic inesse oportet.

  Amph.

  Agedum, exsolve cistulam.

  Sos.

  Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:

  155 tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;

  nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.

  Amph.

  Certum est aperire atque inspicere.

  Sos.

  Vide sis signi quid siet,

  ne posterius in me culpam conferas.

  Amph.

  Aperi modo;

  nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.

  Alc.

  160 Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?

  Amph.

  Opus mi est istuc exquisito.

  Sos.

  Iuppiter, pro Iuppiter.

  Am.

  Quid tibi est?

  S.

  Hic patera nulla in cistulast.

  AM.

  Quid ego audio?

  Sos.

  Id quod verúmst.

  Amph.

  At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.

  Al.

  Haec quidem apparet.

  Am.

  Quis igitur tibi dedit?

  Al.

  Qui me rogat.

  Sos.

  165 Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via

  praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam

  huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.

  Amph.

  Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?

  ain heri nos advenisse huc?

  Alc.

  Aio, adveniensque ilico

  170 me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.

  Sos.

  Iam illud non placet principium de osculo.

  Amph.

  Perge exsequi.

  Alc.

  Lavisti.

  Am.

  Quid postquam lavi?

  Al.

  Accubuisti.

  S.

  Euge optime.

  nunc exquire.

  Amph.

  Ne interpella. perge porro dicere.

  Alc.

  Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.

  Amph.

  175 In eodem lectó?

  Alc.

  In eodem.

  Sos.

  Ei, non placet convivium.

  Amph.

  Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?

  Alc.

  Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.

  Amph.

  Vbi tu cubuisti?

  Alc.

  In eodem lectó tecum una in cubiculo.

  Am.

  Perdidisti.

  Sos.

  Quid tibi est?

  Am.

  Haec me modo ad mortem dedit.

  Al.

  180 Quid iam, amabo?

  Am.

  Ne me appella.

  S.

  Quid tibi est?

  A.

  Perii miser,

  quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.

  Alc.

  Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?

  Amph.

  Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.

  Sos.

  Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.

  Alc.

  185 Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?

  Amph.

  Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.

  Alc.

  Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?

  Amph.

  Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?

  saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.

  Alc.

  190 Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.

  tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.

  Amph.

  Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?


  Sos.

  Propemodum.

  Amph.

  Cenavin ego heri in navi in portu Persico?

  Alc.

  Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.

  Sos.

  195 Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est

  Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen

  tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.

  nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,

  certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.

  Amph.

  200 Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.

  Alc.

  Per supremi regis regnum iuro et matrem familias

  Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,

  ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore

  contigit, quo me impudicam faceret.

  Amph.

  Vera istaec velim.

  Alc.

  205 Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.

  Amph.

  Mulier es, audacter iuras.

  Alc.

  Quae non deliquit, decet

  audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.

  Amph.

  Satis audacter.

  Alc.

  Vt pudicam decet.

  Am.

  †In verbis probas.

  Alc.

  Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,

  210 sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,

  deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,

  tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.

  Sos.

  Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.

  Amph.

  Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.

  Sos.

  215 Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:

  ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.

  Amph.

  Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.

  Alc.

  Edepol me libente facies.

  Amph.

  Quid ais? responde mihi,

  quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,

  220 qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat

  facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?

  numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?

  Alc.

  Si deliqui, nulla causa est.

  Amph.

  Convenit. tu, Sosia,

  duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem. —

  Sos.

  225 Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:

  ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?

  Alc.

  Abin hinc a me dignus domino servos?

  Sos.

  Abeo, si iubes. —

  Alc.

  Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet

  meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.

  230 quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo. —

  ACT III.

  Ivppiter

  Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,

  idem Mercurius qui fit, quando commodumst,

  in superiore quí habito cenaculo,

  qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;

  5 huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico

 

‹ Prev