Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 115

by Plautus


  Amphitruo fio et vestitum immuto meum.

  nunc huc honoris vostri venio gratia,

  ne hanc incohatam transigam comoediam;

  simul Alcumenae, quam vir insontem probri

  10 Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:

  nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,

  si id Alcumenae innocenti expetat.

  nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,

  esse adsimulabo, atque in horum familiam

  15 frustrationem hodie iniciam maxumam;

  post igitur demum faciam res fiat palam

  atque Alcumenae in tempore auxilium feram

  faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro

  et me quod gravidast pariat sine doloribus.

  20 Mercurium iussi me continuo consequi,

  si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.

  Alcvmena

  Durare nequeo in aedibus. ita me probri,

  stupri, dedecoris a viro argutam meo!

  ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,

  quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;

  5 atque id me susque deque esse habituram putat.

  non edepol faciam, neque me perpetiar probri

  falso insimulatam, quin ego illum aut deseram

  aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,

  nolle esse dicta quae in me insontem protulit.

  Ivpp.

  10 Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,

  si me illam amantem ad sese studeam recipere,

  quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit

  atque illi dudum meus amor negotium

  insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi

  15 illius ira in hanc et male dicta expetent.

  Alc.

  Sed eccum video qui me miseram arguit

  stupri, dedecoris.

  Ivpp.

  Te volo, uxor, conloqui.

  quo te avortisti? ...

  Alc.

  Ita ingenium meumst:

  inimicos semper osa sum optuerier.

  Ivpp.

  20 Heia autem inimicos?

  Alc.

  Sic est, vera praedico;

  nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.

  Ivpp.

  Nimis iracunda es.

  Alc.

  Potin ut abstineas manum?

  nam certo, si sis sanus aut sapias satis,

  quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,

  25 cum ea tú sermonem nec ioco nec serio

  tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.

  Ivpp.

  Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,

  et id huc revorti uti me purgarem tibi.

  nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,

  30 quam postquam audivi ted esse iratam mihi.

  cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.

  non edepol quo te esse impudicam crederem;

  verum periclitatus súm animum tuom,

  quid faceres et quo pacto id ferre induceres.

  35 equidem ioco illa dixeram dudum tibi,

  ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.

  Alc.

  Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,

  testem quem dudum te adducturum dixeras,

  te huc non venisse?

  Ivpp.

  Si quid dictum est per iocum,

  40 non aequom est id te serio praevortier.

  Alc.

  Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.

  Ivpp.

  Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,

  da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.

  Alc.

  Ego istaec feci verba virtute irrita;

  45 nunc, quando factis me impudicis abstini,

  ab impudicis dictis avorti volo.

  valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.

  iuben mi íre comites?

  Ivpp.

  Sanan es?

  Alc.

  Si non iubes,

  ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†

  Ivpp.

  50 Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,

  me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.

  id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,

  quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.

  Alc.

  A, propitius sit potius.

  Ivpp.

  Confido fore;

  55 nam ius iurandum verum te advorsum dedi.

  iam nunc irata non es?

  Alc.

  Non sum.

  Ivpp.

  Bene facis.

  nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:

  capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;

  irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.

  60 verum irae si quae forte eveniunt huius modi

  inter eos, rursum si reventum in gratiam est,

  bis tanto amici sunt inter se quam prius.

  Alc.

  Primum cavisse oportuit ne diceres,

  verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.

  Ivpp.

  65 Iube véro vasa pura adornari mihi,

  ut quae ápud legionem vota vovi, si domum

  rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.

  Alc.

  Ego istuc curabo.

  Ivpp.

  Evocate huc Sosiam;

  gubernatorem qui in mea navi fuit

  70 Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.

  is adeo ... inpransus ludificabitur,

  cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.

  Alc.

  Mirum quid solus secum secreto ille agat.

  atque aperiuntur aedes. exit Sosia.

  Sosia

  Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.

  Ivpp.

  Sosia, optume advenis.

  Sos.

  Iam pax est inter vos duos?

  nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.

  atque ita servom par videtur frugi sese instituere:

  5 proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:

  tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.

  sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?

  Ivpp.

  Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.

  Sos.

  An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.

  Ivpp.

  10 Habui expurigationem; facta pax est.

  Sos.

  Optume est.

  Ivpp.

  Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.

  Sos.

  Censeo.

  Ivpp.

  Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis

  Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.

  Sos.

  Iam hic ero, cum illic censebis esse me. —

  Ivpp.

  Actutum huc redi.

  Alc.

  15 Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?

  Ivpp.

  I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.

  Alc.

  Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae. —

  Ivpp.

  Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.

  iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,

  20 qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.

  nunc tu divine húc fac adsis Sosia

  (audis quae dico, tam etsi praesens non ades),

  fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus

  ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.

  25 volo déludi illunc, dum cum hac usuraria

  uxore nunc mihi morigero. haec curata sint

  fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,

  atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.

  Mercvrivs

  Concédite atque abscédite omnes, d�
� via decédite,

  nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.

  nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier

  populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?

  5 ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:

  ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.

  quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.

  pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;

  ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.

  10 amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.

  si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.

  amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,

  quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.

  nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe

  15 iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.

  capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;

  atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum

  de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.

  deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:

  20 eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?

  meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.

  sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,

  siquidém vos voltis auscultando operam dare.

  ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;

  25 dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.

  ACT IV.

  Amphitrvo

  Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat,

  neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.

  nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;

  apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro,

  5 in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras

  sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.

  nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere,

  quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.

  nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,

  10 mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,

  pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.

  aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?

  Mercvrivs

  Quís ad fores est?

  Amph.

  Égo sum.

  Merc.

  Quid ego sum.

  Amph.

  Íta loquor.

  Merc.

  Tibi Iúppiter

  dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.

  Amph.

  Quo modo?

  Merc.

  Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.

  Amph.

  Sosia.

  Merc.

  Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.

  5 quid nunc vis?

  Amph.

  Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?

  Merc.

  Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.

  an foris censebas nobis publicitus praeberier?

  quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?

  Amph.

  Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?

  10 quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.

  Merc.

  Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.

  Amph.

  Quidum?

  Merc.

  Quia senecta aetate á me mendicas malum.

  Amph.

  Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.

  Merc.

  Sacrufico ego tibi.

  A.

  Qui?

  M.

  Quia enim te macto infortunio.

  “

  Amph.

  15At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.

  “

  Non.342M

  “

  (Merc.)

  Érus Amphitruost occupatus.

  “

  Non.354M

  “

  (Merc.)

  abiendi nunc tibi etiam occasiost.

  “

  Prisc.&3GL&2.564K

  “

  (Merc.)

  Optimo iure infringatur aula cineris in caput.

  (Merc.)

  Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.

  “

  Non.543M

  “

  (Merc.)

  20Laruatu’s. edepol hominem miserum. medicum quaerita.

  “

  Non.44M

  “

  (Alc.)

  Exiúravisti te mihi dixe per iocum.

  “

  Non.105M

  “

  (Alc.)

  Quaeso advenienti morbo medicari iube:

  tu certe aut laruatus aut cerritus es.

  “

  Non.44M,247M

  “

  (Alc.)

  Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,

  25non causam dico quin vero insimules probri

  “

  Non.237M

  “

  (Amph.)

  Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.

  “

  Non.182M

  “

  (Amph.)

  Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?

  “

  Non.473M

  “

  (Amph.)

  Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die.

  “

  Prisc.&3GL&2.168K,2.321K

  “

  (Amph.)

  Noli pessimo precari.

  “

  Serv.&3A.&8.

  127

  “

  (Bleph.)

  30animam comprime

  “

  Non.233M

  “

  (Ivpp.)

  Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.

  “

  Non.453M

  “

  (Amph.)

  Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam

  impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.

  “

  Non.331M

  “

  (Amph.)

  Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?

  “

  Non.454M

  “

  (Amph.)

  35clandestino

  “

  &3Gloss.Plaut.&

  “

  (Amph. sive Ivpp.)

  Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.

  “

  Non.285M

  (Bleph.)

  Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;

  neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.

  Amph.

  Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.

  Bleph.

  Vale.

  quid opust me advocato, quí utri sim advocatus nescio? —

  Ivpp.

  5 Intro ego hinc eo. Alcumena parturit. —

  Amph.

  Perii miser.

  quid ego faciam, quem advocati iam atque amici deserunt?

  numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;

  nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.†

  ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum,

  10 qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.

  sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.

  qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam,

  quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.

  certumst, intro rumpam in aedis
: ubi quemque hominem aspexero,

  15 si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum

  seu patrem sive ávom videbo, óbtruncabo in aedibus.

  neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent,

  quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.

  ACT V.

  Bromia

  Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,

  neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;

  ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,

  iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.

  5 ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,

  animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.

  caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,

  nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.

  ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,

  10 strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!

  ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma

  vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time:

  et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.

  exsúrgite” inquit ‘qui terrore meo occidistis prae metu.’

  15 ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.

  íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,

  erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit.

  atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;

  neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.

  20 séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?

  numnam húnc percussit Iúppiter?

  credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos.

  ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem est érus meus.

  Amphítruo.

  A.

  Perii.

  B.

  Súrge.

  A.

  Interii.

  B.

  Cédo manum.

  A.

  Quis mé tenet?

  Br.

  25 Tua Bromia ancilla.

  Am.

  Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter.

  nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras

  egressa es?

  Brom.

  Eadem nos formido timidas terrore impulit

  in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,

  Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest.

  Amph.

  Agedum expedi:

  30 scin me tuom esse erum Amphitruonem?

  B.

  Scio.

  A.

  Vide etiam nunc.

  B.

  Scio.

  Amph.

  Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.

  Brom.

  Immo omnes sani sunt profecto.

  A.

  At me uxor insanum facit

  suis foedis factis.

  Brom.

  At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,

  Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.

 

‹ Prev