by Plautus
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyc.
Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.
Evcl.
Quo modo?
Lyc.
Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Evcl.
10 Cur id ausu’s facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
Lyc.
Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
Evcl.
At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
Lyc.
Ne ístuc dixis.
Evcl.
Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
Lyc.
15 Quia vini vitio atque amoris feci.
Evcl.
Homo audacissime,
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
20 nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyc.
Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evcl.
Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyc.
25 Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
ego habeam potissimum.
Evcl.
Tun habeas me invito meam?
Lyc.
Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
Evcl.
Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
30 nisi refers.
Lyc.
Quid tibi ego referam?
Evcl.
Quod surripuisti meum.
Lyc.
Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
E.
Ita te amabit Iuppiter,
ut tu nescis.
Lyc.
Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
Evcl.
Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu’s mihi
te abstulisse.
Lyc.
Neque edepol ego dixi neque feci.
Evcl.
Negas?
Lyc.
35 Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
scio nec novi.
Evcl.
Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
Lyc.
Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
40 dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
† magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
Evcl.
Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyc.
Bona.
E.
Neque eum scis qui abstulerit?
L.
Istuc quoque bona.
E.
Atque id si scies
qui abstulerit, mihi indicabis?
Lyc.
Faciam.
Evcl.
Neque partem tibi
45 ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?
Lyc.
Ita.
Evcl.
Quid si fallis?
Lyc.
Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
Evcl.
Sat habeo. age nunc loquere quid vis.
Lyc.
Si me novisti minus,
génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,
meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides,
50 mater est Eunomia.
Evcl.
Novi genus. nunc quid vis? id volo
noscere.
Lyc.
Filiam ex te tú habes.
Evcl.
Immo éccillam domi.
Lyc.
Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo.
Evcl.
Omnem rem tenes.
Lyc.
Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
Evcl.
Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
55 ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
Lyc.
Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
bene feliciterque vortat — ita di faxint, inquito.
Evcl.
Ita di faciant.
Lyc.
Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
60 qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
65 Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
Evcl.
Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?
Lyc.
Cur eiulas,
quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
70 i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.
Evcl.
Perii oppido,
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam. —
Lyc.
Iam te sequor.
haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
75 nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
ACT V.
Strobilvs
Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
L.
Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
S.
Hem,
5 érumne ego aspició meum?
L.
Videón ego hunc servóm meum?
S.
Ipsus est.
L.
Haud alius est.
S.
Congrediar.
L.
Contollam gradum.
credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis.
Strob.
Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam atque eloquar,
igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
10 repperi —
Lyc.
Quid repperisti?
Strob.
Non quod pueri clamitant
in faba se repperisse.
Lyc.
Iamne autem, ut soles? deludis.
S.
Ere, mane, eloquar iam, ausculta.
L.
Age ergo loquere.
S.
Repperi hodie,
ere, divitias nimias.
L.
Vbinam?
S.
Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.
Lyc.
Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic
seni subripuit.
15 ubi id est aurum?
Strob.
In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
Lyc.
Égone te emittám manu,
scélerum cumulatissume?
Strob.
Abi, ere, scio quam rem geras.
lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas:
20 quid faceres, si repperissem?
Lyc.
Non potes probasse nugas.
i, redde aurum.
Strob.
Reddam ego aurum?
Lyc.
Redde, inquam, út huic reddatur.
Strob.
Vnde?
Lyc.
Quod modo fassu’s esse in arca.
S.
Soleo hercle ego garrire nugas.
Lyc.
* *
Strob.
Itá loquor.
Lyc.
At scin quo modo?
* *
Strob.
Vel hercle énica,
25 numquam hinc feres a me
* *
* * *
“
pro illís corcotis, stróphiis, sumptu uxório
“
Non. 538M
“
ut admemordit hominem
“
Gel. N.A. 6.9.
6
“
(Evcl.)
ego ecfodiebam ín die denos scrobes.
“
Non. 225M
“
(Evcl.)
30nec noctu nec diu
quietus umquam servabam eam: nunc dormiam.
“
Non. 98M
“
qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.
“
Non. 120M
BACCHIDES
CONTENTS
ACT I.
ACT II.
ACT III.
ACT IV.
ACT V.
ACT I.
“
quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate
“
Non.342M
“
víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior
“
Non.172M
“
convérrite ... scópis, agite strénue
“
Char.&3GL&1.219K
“
ecquis évocat
5cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum?
“
Festus169M
“
sícut lacte lactis similest
“
Pomp.&3C.art.Don.GL&5.199K
“
(Bacchis)
ílla mi cognominis fuit
“
Serv.&3A.&6.
383
“
(latro) suam qui auro vitam venditat
“
Serv.&3A.&12.
7
“
sció spiritum éius maiórem esse multo
10quam folles taurini habént, cum liquescunt
petraé, ferrum ubí fit. Cuiatis tibi visust?
Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus.
“
Prisc.&3GL&2.575K
“
néque id haud subditiva glória oppidum arbitror.
“
Don.Ter.&3An.&1.2.
34
“
(Pver)
ne a quóquam acciperes alio mercedem annuam,
“
Non.334M
“
15nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput.
“
Non.334M
“
limaces viri
“
Non.333M
“
cór meum, spés mea,
mél meum, suávitudó, cibus, gaúdium.
“
Non.173M
“
síne te amem
“
Don.Ter.&3Eu.&4.2.
13
“
20Cupidon tecum saevust anne Amor?
“
Non.421M,Serv.&3A.&4.
194
“
Vlíxem audivi fuisse aerumnosissimum,
qui annis viginti errans a patria afuit;
verum hic adulescens multo Vlixem anteit ...
qui ílico errat intra muros civicos.
“
Char.&3GL&1.201K
“
25quidquid est nomen sibi
“
Serv.&3A.&10.
493
“
(Pistoclervs)
quaé sodalem átque me exércitos habet
“
Char.&3GL&1.229K,Non.6M
“
nam crédo cuivis excantare cor potes.
“
Non.102M
“
sin lénocinium forte collibitum est tibi,
videas mercedis quid tibi est aecum dari,
30ne istac aetate me sectere gratiis.
“
Char.&3GL&1.200K
“
Arabus
“
Char.&3GL&1.123K
Bacchis.
Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar?
Soror.
Lepidé, licet.
Bacch.
Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
Sor.
Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.
Bacch.
Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
5 sequere hac.
Pistoclervs.
Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
quid in consilio consuluistis?
Bacch.
Bene.
Pist.
Pol haud meretricium est.
Bacch.
Miserius nihil est quam mulier.
Pist.
Quid esse dices dignius?
Bacch.
Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,
ut istunc militem — ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
10 id, amabo te, huic caveas.
Pist.
Quid isti caveam?
B.
Vt revehatur domum,
ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
P.
Vbi nunc is homost?
B.
Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius
poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
15 eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
P.
Viscus merus vostrast blanditia.
B.
Quid iam?
P.
Quia enim intellego,
duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.
non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
Bacch.
Quí, amabo?
Pist.
Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
Bacch.
20 Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
Pist.
Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Bacch.
Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
25 quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
quid, amabo, opticuisti?
Pist.
Quia istaec lepida sunt memoratui:
eadem in u
su atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
30 animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
Sor.
Quid ab hac metuis?
Pist.
Quid ego metuam rogitas? adulescens homo
penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
Bacch.
Lepide memoras.
Pist.
Vbi ego capiam pro machaera turturem,
35 ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum
pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,
pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
apage a me, apage.
B.
Ah, nimium ferus es.
P.
Mihi sum.
B.
Malacissandus es.
40 equidem tibi do hanc operam.
Pist.
Ah, nimium pretiosa es operaria.
Bacch.
Simulato me amare.
Pist.
Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?
Bacch.
Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo
me amplexari.
Pist.
Quid eo mi opus est?
Bacch.
Vt ille te videat volo.
scio quid ago.
Pist.
Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?
B.
Quid est?
Pist.
45 Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio
forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,
ubi ego tum accumbam?
Bacch.
Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.
ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito
50 ‘dato qui bene sit’: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
Pist.
Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.
Bacch.
Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.
manum da et sequere.
P.
Aha, minime.
B.
Quid ita?
P.
Quia istoc in lecebrosius
fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
Bacch.
55 Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.
ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet.
Pist.
Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
B.
Quid est quod metuas?
P.
Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
tuos sum, tibi dedo operam.
B.
Lepidu’s. nunc ego te facere hoc volo.
60 ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
Pist.
Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia
et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo.
Bacch.
65 At ego nolo dare te quicquam.