by Plautus
nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo
super auro amicaque eius inventa Bacchide. —
ACT III.
Lydvs
Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.
nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
5 apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare —
quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
10 quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.
15 nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras. —
Mnesilochvs
Múltimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:
homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,
nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.
nám ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)
5 ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras
misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego
invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus.
condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem,
ut mi amanti copia esset. séd eccum video incedere.
10 nam pol quidem meo animo ingrato hómine nihil inpensiust;
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;
nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier:
illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus.
15 nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur,
sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi,
iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
cave sis te superare servom siris faciundo bene.
utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere
20 patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant.
Lydvs
Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore.
sequere.
Philoxenvs
Quo sequar? quo ducis nunc me?
Lyd.
Ad illam quae tuom
perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.
Phil.
Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis.
5 minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit,
quam si non faciat. feci égo istaec itidem in adulescentia.
Lyd.
Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio.
nam absque te esset, égo illum haberem rectum ad ingenium bonum:
nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam
10 Pistoclerus.
Mnes.
Di immortales, meum sodalem hic nominat.
quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?
Phil.
Paulisper, Lyde, est libido hómini suo animo obsequi;
iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras;
dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine.
Lyd.
15 Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam.
sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio,
eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras?
nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,
digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.
20 ante solem exorientém nisi in palaestram veneras,
gymnasi praefecto haúd mediocris poenas penderes.
id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
et discipulus et magister perhibebantur improbi.
ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila
25 saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis:
ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,
cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres
cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam,
30 fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
Mnes.
Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;
innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.
Phil.
Alii, Lyde, nunc sunt mores.
Lyd.
Id equidem ego certo scio.
nam olim populi prius honorem capiebat suffragio,
35 quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,
extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput.
cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
‘noster esto, dum te poteris defensare iniuria.’
40 provocatur paedagogus: “eho senex minimi preti,
ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.”
it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.
itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potest
inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
Mnes.
45 Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego,
mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.
Lyd.
Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene,
deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi.
Phil.
Quis illic est?
Lyd.
Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri.
50 haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi.
Phil.
Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.
Mnes.
Di te ament, Philoxene.
Lyd.
Hic enim rite productust patri:
in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,
55 obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
triduom non interest aetatis úter maior siet:
verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.
Phil.
Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.
Lyd.
Tace,
60 stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
nam illum meum malum promptare malim quam peculium.
Phil.
Quidum?
Lyd.
Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.
Mnes.
Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
Lyd.
Periit tibi sodalis.
Mnes.
Ne di sirint.
Lyd.
Sic est ut loquor.
65 quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.
Mnes.
Quid factum est?
Lyd.
Meretricem indigne deperit.
M.
Non tu taces?
Lyd.
Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.
M.
Vbi ea mulier habitat?
L.
Hic.
M.r />
Vnde eam esse aiunt?
L.
Ex Samo.
M.
Quae vocatur?
L.
Bacchis.
M.
Erras, Lyde: ego omnem rem scio
70 quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo
rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.
Lyd.
Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,
ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
75 nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem
manus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat?
nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet:
cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi
me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?
80 mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius;
nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.
quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo,
ut † opinor illius inspectandi mi esset maior copia,
plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.
Mnes.
85 Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem
capitis non perdam? perire me malis malim modis.
satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias?
Lyd.
Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom,
suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
Phil.
90 Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
serva tibi sodalem ét mihi filium.
Mnes.
Factum volo.
Lyd.
Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.
Phil.
Adfatim est.
Lyd.
Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,
qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
Phil.
95 In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.
L.
Sequor. —
Mnes.
Inimiciorem nunc utrum credam magis
sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
5 nam mihi divini numquam quisquam creduat,
ni ego illam exemplis plurumis planeque — amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque — aliquid surrupiam patri.
id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
10 adeo égo illam cogam usque ut mendicet — meus pater.
sed satine ego animum mente sincera gero,
qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
verum quam illa umquam de mea pecunia
15 ramenta fiat plumea propensior,
mendicum malim mendicando vincere.
numquam edepol viva me inridebit. nam mihi
decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur
20 tum quom blandiri nihilo pluris referet,
quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
sed autem quam illa umquam meis opulentiis
ramenta fiat gravior aut propensior,
mori me malim éxcruciatum ínopia.
25 profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem éxorabo, Chrysalo causa mea
pater ne noceat, neu quid ei suscenseat
mea causa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui causa mea
30 mendacium éi dixit. vos me sequimini. —
Pistoclervs
Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,
quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.
Mnesilochvs
Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim
convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo;
verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
Pist.
5 Estne hic meus sodalis?
Mnes.
Estne hic hostis, quem aspicio, meus?
Pist.
Certe is est.
Mnes.
Is est.
Pist.
Adibo contra et contollam gradum.
salvos sis, Mnesiloche.
Mnes.
Salve.
Pist.
Salvos quom peregre advenis,
cena detur.
Mnes.
Non placet mi cena quae bilem movet.
Pist.
Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
Mnes.
Atque acerruma.
Pist.
10 Vnde?
Mnes.
Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
Pist.
Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas
esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;
15 sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.
Mnes.
Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
20 sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali
faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
Pist.
Improbum istunc esse oportet hominem.
Mnes.
Ego ita esse arbitror.
Pist.
Obsecro hercle loquere, quis is est.
Mnes.
Benevolens vivit tibi.
25 nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali
facere faceres.
Pist.
Dic modo hominem qui sit: si non fecero
ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
Mnes.
Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.
Pist.
Tanto magis
dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
Mnes.
30 Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
Pist.
Quid istuc est?
Mnes.
Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
super amica, ut mi invenires?
Pist.
Fateor factum, et repperi.
Mnes.
Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
35 quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi
occiperes tute † amare et mi ires consultum male?
Pist.
Sanun es?
Mnes.
Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
perdidisti me.
Pist.
Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
Mnes.
Quid? amas Bacchidem?
Pist.
Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
M.
40 Quid? duas?
P.
Átque ambas sorores.
M.
Loqueris nunc nugas sciens.
Pist.
Po
stremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier,
tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.
M.
Immo ibo, mane.
Pist.
Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.
M.
Sequor. —
ACT IV.
Parasitvs
Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi,
militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
nunc me ire iussit ad eam et percontarier,
utrum aurum reddat anne eat secum semul.
5 tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.
recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!
comesse panem tris pedes latum potes,
fores pultare nescis. ecquis in aedibust?
10 heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
ecquis éxit?
Pistoclervs
Quid istuc? quae istaec est pulsatio?
... quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum
alieno viris tuas extentes ostio?
fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?
Par.
5 Adulescens, salve.
Pist.
Salve. sed quem quaeritas?
Par.
Bacchidem.
Pist.
Vtram ergo?
Par.
Nil scio nisi Bacchidem.
paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,
vel ut ducentos Phílippos reddat aureos
vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
Pist.
10 Non it. negat se ituram. abi et renuntia.
alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.
Par.
Nimis iracunde.
Pist.
At scin quam iracundus siem?
ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio,
ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
Par.
15 Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost,
ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
Pist.
Quid ais tu?
Par.
Ego istuc illi dicam.
Pist.
Dic mihi,
quis tu es?
Par.
Illius sum integumentum corporis.
Pist.
20 Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu’s.
Par.
Sufflatus ille huc veniet.
Pist.
Dirrumptum velim.
Par.
Numquid vis?
Pist.
Abeas. celeriter factost opus.
Par.
Vale, dentifrangibule. —
Pist.
Et tu, integumentum, vale.
in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili
25 dem meo sodali super amica nesciam,
qui iratus renumeravit omne aurum patri,
neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.